Dominus. Hic agit gratias pro beneficiis populi.
Et primo ponit beneficia jam exhibita. Secundo petit ea continuari, ibi, salvum fac populum tuum. Eadem beneficia quae sunt sibi facta cum dicit, dominus adjutor meus etc. Dicit facta esse populo cum dicit, dominus fortitudo, populi Judaeorum per me liberati a Philistaeis. Et christus est fortitudo populi ejus liberati per eum a peccato: isa. 12: fortitudo mea dominus, et factus est mihi in salutem: psalm. 142: protector meus, et in ipso speravi. Et hic est protector salvationum, idest protegit eos qui salvati sunt per christum: Act. 4: non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Christus ergo protegit nos in praesenti, ut non cadamus in peccatum; et ideo, salvationum, idest praedestinatorum ad salutem proteget in futuro, liberando ab omni malo: Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus etc..