Quaestio 3 de simplicitate ipsius
Quaestio 4 de perfectione ipsius
Quaestio 8 utrum hoc deo conveniat, quod ubique et in omnibus sit
Quaestio 12 quomodo cognoscatur a creaturis
Quaestio 13 de divinorum nominum
Quaestio 19 de ipsa dei voluntate
Quaestio 21 de iustitia et misericordia eius
Quaestio 23 de praedestinatione
Quaestio 25 de divina potentia
Quaestio 26 de divina beatitudine
Quaestio 27 de origine sive processione
Quaestio 28 de relationibus divinis
Quaestio 30 de pluralitate personarum
Quaestio 31 de his quae ad unitatem vel pluralitatem pertinent in divinis
Quaestio 32 de cognitione divinarum personarum
Quaestio 36 de nomen spiritus sancti
Quaestio 39 de personis in comparatione ad essentiam
Quaestio 40 de personis in comparatione ad relationes sive proprietates
Quaestio 41 de personis in comparatione ad actus notionales
Quaestio 42 de comparatione personarum ad invicem
Quaestio 43 de missione divinarum personarum
Quaestio 44 De Prima Causa Entium
Quaestio 45 de modo emanationis rerum a primo principio, qui dicitur creatio
Quaestio 46 de principio durationis rerum creatarum
Quaestio 47 de distinctione earum
Quaestio 48 de distinctione rerum in speciali
Quaestio 50 De Substantia Angelorum
Quaestio 51 de Angelis per comparationem ad corporalia
Quaestio 53 de motu locali Angelorum
Quaestio 54 de his quae pertinent ad virtutem cognoscitivam Angeli
Quaestio 55 de medio cognitionis angelicae
Quaestio 56 de cognitione Angelorum ex parte rerum quas cognoscunt
Quaestio 57 de his materialibus quae ab Angelis cognoscuntur
Quaestio 58 de modo angelicae cognitionis
Quaestio 59 de his quae pertinent ad voluntatem Angelorum
Quaestio 60 de actu voluntatis, qui est amor sive dilectio
Quaestio 61 quomodo angeli producti sunt in esse naturae
Quaestio 62 quomodo Angeli facti sunt in esse gratiae vel gloriae
Quaestio 63 quomodo Angeli facti sunt mali
Quaestio 65 de opere creationis creaturae corporalis
Quaestio 66 de ordine creationis ad distinctionem
Quaestio 67 de opere primae diei
Quaestio 68 de opere secundae diei
Quaestio 69 de opere tertiae diei
Quaestio 70 de opere ornatus de opere quartae diei
Quaestio 71 de opere quintae die
Quaestio 72 de opere sextae diei
Quaestio 73 de iis quae pertinent ad septimum diem
Quaestio 74 de omnibus septem diebus in communi
Quaestio 75 de ipsa anima secundum se
Quaestio 76 de unione animae ad corpus
Quaestio 77 de his quae pertinent ad potentias animae in generali
Quaestio 78 de his quae sunt praeambula ad intellectum
Quaestio 79 De Potentiis Intellectivus
Quaestio 80 de potentiis appetitivis
Quaestio 83 de libero arbitrio
Quaestio 84 quomodo anima intelligit corporalia
Quaestio 85 de modo et ordine intelligendi
Quaestio 86 quid intellectus noster in rebus materialibus cognoscat
Quaestio 87 quomodo anima intellectiva cognoscat seipsam, et ea quae in se sunt
Quaestio 88 quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt, scilicet immateriales substantias
Quaestio 89 de cognitione animae separatae
Quaestio 90 de productione primi hominis quantum ad animam
Quaestio 91de productione corporis primi hominis
Quaestio 92 de productione mulieris
Quaestio 94 de statu vel conditione primi hominis
Quaestio 95 de his quae pertinent ad voluntatem primi hominis
Quaestio 96 de dominio quod competebat homini in statu innocentiae
Quaestio 98 de his quae pertinent ad conservationem speciei
Quaestio 99 de conditione prolis generandae quantum ad corpus
Quaestio 100 de conditione prolis generandae quantum ad iustitiam
Quaestio 101 de conditione prolis generandae quantum ad scientiam
Quaestio 102 de loco hominis, qui est Paradisus
Quaestio 103 De Rerum Gubernatione in Communi
Quaestio 104de effectibus divinae gubernationis in speciali
Quaestio 105 de secundo effectu gubernationis divinae qui est mutatio creaturarum
Quaestio 106 Quomodo Angeli Moveant
Quaestio 107 de locutionibus Angelorum
Quaestio 108 de ordinatione Angelorum secundum hierarchias et ordines
Quaestio 109 de ordinatione malorum Angelorum
Quaestio 110 de praesidentia Angelorum super creaturam corporalem
Quaestio 111 de actione Angelorum in homines
Quaestio 112 de missione Angelorum
Quaestio 113 de custodia bonorum Angelorum
Quaestio 114 de impugnatione Daemonum
Quaestio 115 De Actione Corporalis Creaturae
Quaestio 117 de actione hominis
Quaestio 118 de traductione hominis ex homine
Quaestio 119 de propagatione hominis quantum ad corpus
Quaestio 1 de Ultimo Fine Humanae Vitae
Quaestio 2 In Quibis Sit Beatitudine
Quaestio 3 Quid Sit Beatitudine
Quaestio 4 His Quae Exiguntur ad Beatitudinem
Quaestio 5 De Adeptione Beatitudinis
Quaestio 6 De Volontatario et Involontario
Quaestio 8 De Voluntate, Quorum sit ut Volitorum
Quaestio 9 De Motivo Voluntatis
Quaestio 10 De Modo Quo Voluntas Movetur
Quaestio 17 De Actibus Imperatis
Quaestio 18 De Bonitate et Malitia Humanorum Actuum
Quaestio 19 De Bonitate Actus Interioris Voluntatis
Quaestio 20 De Bonitate et Malitia Exteriorum Actuum
Quaestio 21 His Quae Consequuntur Ratione Bonitatis vel Malitiae
Quaestio 22 De Subiecto Passionum Animae
Quaestio 23 De Passionum Differentia ad Invicem
Quaestio 24 De Bona et Malo Circa Passiones Animae
Quaestio 25 De Ordine Passionem ad Invicem
Quaestio 28 De Effectibus Amoris
Quaestio 32 De causis delectationis
Quaestio 33 de effectibus delectationis
Quaestio 34 de bonitate et malitia delectationum
Quaestio 35 de dolore et tristitia
Quaestio 36 de causis tristitiae
Quaestio 37 de effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio 38 de remediis doloris seu tristitiae
Quaestio 39 de bonitate et malitia doloris vel tristitiae
Quaestio 40 de spe et desperatione
Quaestio 42 de obiecto timoris
Quaestio 44 de effectibus timoris
Quaestio 47 de causa effectiva irae, et de remediis eius
Quaestio 48 de effectibus irae
Quaestio 49 De Habitibus in Generali
Quaestio 50 de subiecto habituum
Quaestio 52 de augmento habituum
Quaestio 53 de corruptione et diminutione habituum
Quaestio 54 de distinctione habituum
Quaestio 56 de subiecto virtutis
Quaestio 57 de distinctione virtutum
Quaestio 58 de virtutibus moralibus
Quaestio 59 de comparationem virtutis ad passionem
Quaestio 60 de distinctione virtutum Moralium ad invicem
Quaestio 61 de virtutibus cardinalibus
Quaestio 62 de virtutibus theologicis
Quaestio 64 de proprietatibus virtutum
Quaestio 65 de connexione virtutum
Quaestio 66 de aequalitate virtutum
Quaestio 67 de duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio 71 De Vitiis et Peccatis
Quaestio 72 de distinctione peccatorum vel vitiorum
Quaestio 73 de comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio 74 de subiecto vitiorum, sive peccatorum
Quaestio 75 de causis peccatorum in generali
Quaestio 76 de causis peccati in speciali
Quaestio 77 utrum passio animae sit causa peccati
Quaestio 78 de causa peccati quae est ex parte voluntatis, quae dicitur malitia
Quaestio 79 de causis exterioribus peccati
Quaestio 80 de causa peccati ex parte diaboli
Quaestio 81 de traductione peccato originali
Quaestio 82 de peccato originali quantum ad suam essentiam
Quaestio 83 de subiecto originalis peccati
Quaestio 84 de causa peccati secundum quod unum peccatum est causa alterius
Quaestio 85 de effectibus peccati de corruptione boni naturae
Quaestio 88 de veniali per comparationem ad mortale
Quaestio 89 de peccato veniali secundum se
Quaestio 91 de diversitate legum
Quaestio 92 de effectibus legis
Quaestio 93 de singulis legibus
Quaestio 96 de potestate legis humanae
Quaestio 97 de mutatione legum
Quaestio 99 de distinctione praeceptis veteris legis
Quaestio 100 de singulis generibus praeceptorum veteris legis
Quaestio 101 de praeceptis caeremonialibus
Quaestio 102 de causis caeremonialium praeceptorum
Quaestio 103 de duratione caeremonialium praeceptorum
Quaestio 104 de praeceptis iudicialibus
Quaestio 105 de ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio 106 De Lege Evangelii secundum se
Quaestio 107 de comparatione legis novae ad legem veterem
Quaestio 108 de his quae continentur in lege nova
Quaestio 109 De Necessitate Gratiae
Quaestio 110 de gratia dei quantum ad eius essentiam
Quaestio 111 de divisione gratiae
Quaestio 113 de effectibus gratiae
Quaestio 2 de actu interiori fidei
Quaestio 3 de exteriori fidei actu
Quaestio 4 de ipsa fidei virtute
Quaestio 5 de habentibus fidem
Quaestio 7 de effectibus fidei
Quaestio 8 de dono intellectus
Quaestio 13 de peccato blasphemiae
Quaestio 14 de blasphemia in spiritum sanctum
Quaestio 15 de caecitate mentis et hebetudine sensus, quae opponuntur dono intellectus
Quaestio 16 de praeceptis pertinentibus ad praedicta
Quaestio 22 de praeceptis pertinentibus ad spem et timorem
Quaestio 24 de caritate in comparatione ad subiectum
Quaestio 25 de obiecto caritatis
Quaestio 26 de ordine caritatis
Quaestio 27 de principali actu caritatis, qui est dilectio
Quaestio 33 de correctione fraterna
Quaestio 44 de praeceptis caritatis
Quaestio 45 de dono sapientiae
Quaestio 48 de partibus prudentiae
Quaestio 49 de singulis prudentiae partibus quasi integralibus
Quaestio 50 de speciebus prudentiae quibus multitudo gubernatur
Quaestio 51 de virtutibus adiunctis prudentiae, quae sunt quasi partes potentiales ipsius
Quaestio 55 de vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa
Quaestio 56 de praeceptis ad prudentiam pertinentibus
Quaestio 61 de distinctione iustitiae commutativae et distributivae
Quaestio 63 de acceptione personarum
Quaestio 65 de peccatis aliarum iniuriarum quae in personam committuntur
Quaestio 66 de furto et rapina
Quaestio 67 de verbis in quibus laeditur proximus quae pertinent ad iudicium
Quaestio 68 de his quae pertinent ad iniustam accusationem
Quaestio 69 de peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei
Quaestio 70 de iniustitia pertinente ad personam testis
Quaestio 71 de iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum
Quaestio 77 de fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus
Quaestio 78 de peccato usurae, quod committitur in mutuis
Quaestio 80 de partibus potentialibus iustitiae, idest de virtutibus ei annexis
Quaestio 86 de oblationibus et primitiis
Quaestio 89 de assumptione nominis divini per modum iuramenti
Quaestio 90 de assumptione divini nominis per modum adiurationis
Quaestio 91 de assumptione divini nominis ad invocandum per orationem vel laudem
Quaestio 92 de superstitione, et de partibus eius
Quaestio 93 de speciebus superstitionis
Quaestio 95 de superstitione divinativa
Quaestio 96 de superstitionibus observantiarum
Quaestio 97 de tentatione qua deus tentatur
Quaestio 102 de observantia, et partibus eius
Quaestio 106 de gratia sive gratitudine
Quaestio 111 de simulatione et hypocrisi
Quaestio 112 de iactantia et ironia
Quaestio 114 de amicitia quae affabilitas dicitur
Quaestio 122 de praeceptis iustitiae
Quaestio 126 de vitio intimiditatis
Quaestio 128 de partibus fortitudinis
Quaestio 133 de pusillanimitate
Quaestio 135 de vitiis oppositis magnificentiae
Quaestio 138 de vitiis oppositis perseverantiae
Quaestio 139 de dono fortitudinis
Quaestio 140 de praeceptis fortitudinis
Quaestio 142 de vitiis oppositis temperantiae
Quaestio 143 de partibus temperantiae in generali
Quaestio 146 de his quae sunt circa delectationes ciborum
Quaestio 153 de vitio luxuriae
Quaestio 154 de luxuriae partibus
Quaestio 157 de clementia et mansuetudine
Quaestio 161 de speciebus modestiae
Quaestio 162 de superbia in communi
Quaestio 163 de peccato primi hominis, quod fuit per superbiam
Quaestio 164 de poena primi peccati
Quaestio 165 de tentatione primorum parentum
Quaestio 168 de modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis
Quaestio 169 de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu
Quaestio 170 de praeceptis temperantiae
Quaestio 172 de causa prophetiae
Quaestio 173 de modo cognitionis propheticae
Quaestio 174 de divisione prophetiae
Quaestio 176 de gratia linguarum
Quaestio 177 de gratia gratis data quae consistit in sermone
Quaestio 178 de gratia miraculorum
Quaestio 179 de divisione vitae per activam et contemplativam
Quaestio 180 De Vita Contemplativa
Quaestio 182 de comparatione vitae activae ad contemplativam
Quaestio 183 de officiis et statibus hominum in generali
Quaestio 184 de his quae pertinent ad statum perfectionis
Quaestio 185 de his quae pertinent ad statum episcoporum
Quaestio 186 de his in quibus principaliter consistit religionis status
Quaestio 187 de his quae competunt religiosis
Quaestio 188 de differentia religionum
Quaestio 189 de ingressu religionis
Quaestio 1 De convenientia Incarnationis
Quaestio 3 de unione ex parte personae assumentis
Quaestio 4 de unione ex parte assumpti
Quaestio 5 de assumptione partium humanae naturae
Quaestio 6 de ordine assumptionis praedictae
Quaestio 8 de gratia christi secundum quod est caput ecclesiae
Quaestio 9 de scientia christi
Quaestio 10 de qualibet praedictarum scientiarum
Quaestio 11 de scientia indita vel infusa animae christi
Quaestio 12 de scientia animae christi acquisita vel experimentali
Quaestio 13 de potentia animae christi
Quaestio 14 de defectibus corporis
Quaestio 15 de defectibus pertinentibus ad animam
Quaestio 16 de his quae conveniunt christo secundum esse et fieri
Quaestio 17 his quae pertinent ad unitatem in christo in communi
Quaestio 18 de unitate quantum ad voluntatem
Quaestio 19 de unitate operationis christi
Quaestio 20 His Quae Conveniunt Christo Per Comparatione ad Patrem: De Subiectione Christi
Quaestio 21 de oratione christi
Quaestio 22 de sacerdotio christi
Quaestio 23 an adoptio christo conveniat
Quaestio 24 de praedestinatione christi
Quaestio 25 His Quae Pertinent ad Christum in Comparatione ad Nos: De Adoratione Christi
Quaestio 26 Christus Mediator Dei et Hominum
Quaestio 27 De Sanctificatione Beatae Virginis
Quaestio 28 de virginitate matris dei
Quaestio 29 de desponsatione matris dei
Quaestio 30 de Annuntiatione beatae virginis
Quaestio 31 de ipsa conceptione salvatoris
Quaestio 32 de principio activo in conceptione christi
Quaestio 33 de modo et ordine conceptionis christi
Quaestio 34 de perfectione prolis conceptae
Quaestio 35 De Nativitate Christi
Quaestio 36 de manifestatione christi nati
Quaestio 37 de circumcisione christi
Quaestio 38 de baptismo quo christus baptizatus est
Quaestio 39 de baptizatione christi
Quaestio 40 de modo conversationis ipsius
Quaestio 41 de tentatione christi
Quaestio 42 de doctrina christi
Quaestio 43 de miraculis a christo factis
Quaestio 44 de singulis miraculorum speciebus
Quaestio 45 de transfiguratione christi
Quaestio 46 De Passione Christi
Quaestio 47 de causa efficiente passionis christi
Quaestio 48 de effectu passionis christi
Quaestio 49 de ipsis effectibus passionis christi
Quaestio 51 de sepultura christi
Quaestio 52 de descensu christi ad inferos
Quaestio 53 De Resurrectione Christi
Quaestio 54 de qualitate christi resurgentis
Quaestio 55 de manifestatione resurrectionis
Quaestio 56 de causalitate resurrectionis christi
Quaestio 57 de ascensione christi
Quaestio 58 de sessione christi ad dexteram patris
Quaestio 59 de iudiciaria potestate christi
Quaestio 60 Quid Sit Sacramentum
Quaestio 61 de necessitate sacramentorum
Quaestio 62 de effectu sacramentorum principali, qui est gratia
Quaestio 63 de alio effectu sacramentorum, qui est character
Quaestio 64 de causis sacramentorum
Quaestio 65 de numero sacramentorum
Quaestio 67 de ministris per quos traditur sacramentum baptismi
Quaestio 68 de suscipientibus baptismum
Quaestio 69 de effectibus baptismi
Quaestio 71 de praeparatoriis quae simul currunt cum baptismo
Quaestio 72 De Sacramento Confirmationis
Quaestio 73 De Sacramento Eucharistiae
Quaestio 74 de materia huius sacramenti
Quaestio 75 de conversione panis et vini in corpus et sanguinem christi
Quaestio 76 de modo quo christus existit in hoc sacramento
Quaestio 77 de accidentibus remanentibus in hoc sacramento
Quaestio 78 de forma huius sacramenti
Quaestio 79 de effectibus huius sacramenti
Quaestio 80 de usu sive sumptione huius sacramenti
Quaestio 81 de usu huius sacramenti quo christus usus est in prima sui institutione
Quaestio 82 de ministro huius sacramenti
Quaestio 83 de ritu huius sacramenti
Quaestio 84 De Sacramento Poenetentiae
Quaestio 85 de poenitentia secundum quod est virtus
Quaestio 86 de effectu poenitentiae
Quaestio 87 de remissione venialium peccatorum
Quaestio 88 de reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
Quaestio 89 de recuperatione virtutum per poenitentiam
Objection 1: It would seem that the image of God is not only in man's mind. For the Apostle says (1 Cor. 11:7) that "the man is the image . . . of God." But man is not only mind. Therefore the image of God is to be observed not only in his mind.
Objection 2: Further, it is written (Gn. 1:27): "God created man to His own image; to the image of God He created him; male and female He created them." But the distinction of male and female is in the body. Therefore the image of God is also in the body, and not only in the mind.
Objection 3: Further, an image seems to apply principally to the shape of a thing. But shape belongs to the body. Therefore the image of God is to be seen in man's body also, and not in his mind.
Objection 4: Further, according to Augustine (Gen. ad lit. xii, 7,24) there is a threefold vision in us, "corporeal," "spiritual," or imaginary, and "intellectual." Therefore, if in the intellectual vision that belongs to the mind there exists in us a trinity by reason of which we are made to the image of God, for the like reason there must be another trinity in the others.
On the contrary, The Apostle says (Eph. 4:23,24): "Be renewed in the spirit of your mind, and put on the new man." Whence we are given to understand that our renewal which consists in putting on the new man, belongs to the mind. Now, he says (Col. 3:10): "Putting on the new" man; "him who is renewed unto knowledge" of God, "according to the image of Him that created him," where the renewal which consists in putting on the new man is ascribed to the image of God. Therefore to be to the image of God belongs to the mind only.
I answer that, While in all creatures there is some kind of likeness to God, in the rational creature alone we find a likeness of "image" as we have explained above (Articles 1,2); whereas in other creatures we find a likeness by way of a "trace." Now the intellect or mind is that whereby the rational creature excels other creatures; wherefore this image of God is not found even in the rational creature except in the mind; while in the other parts, which the rational creature may happen to possess, we find the likeness of a "trace," as in other creatures to which, in reference to such parts, the rational creature can be likened. We may easily understand the reason of this if we consider the way in which a "trace," and the way in which an "image," represents anything. An "image" represents something by likeness in species, as we have said; while a "trace" represents something by way of an effect, which represents the cause in such a way as not to attain to the likeness of species. For imprints which are left by the movements of animals are called "traces": so also ashes are a trace of fire, and desolation of the land a trace of a hostile army.
Therefore we may observe this difference between rational creatures and others, both as to the representation of the likeness of the Divine Nature in creatures, and as to the representation in them of the uncreated Trinity. For as to the likeness of the Divine Nature, rational creatures seem to attain, after a fashion, to the representation of the species, inasmuch as they imitate God, not only in being and life, but also in intelligence, as above explained (Article 2); whereas other creatures do not understand, although we observe in them a certain trace of the Intellect that created them, if we consider their disposition. Likewise as the uncreated Trinity is distinguished by the procession of the Word from the Speaker, and of Love from both of these, as we have seen (Question 28, Article 3); so we may say that in rational creatures wherein we find a procession of the word in the intellect, and a procession of the love in the will, there exists an image of the uncreated Trinity, by a certain representation of the species. In other creatures, however, we do not find the principle of the word, and the word and love; but we do see in them a certain trace of the existence of these in the Cause that produced them. For in the fact that a creature has a modified and finite nature, proves that it proceeds from a principle; while its species points to the (mental) word of the maker, just as the shape of a house points to the idea of the architect; and order points to the maker's love by reason of which he directs the effect to a good end; as also the use of the house points to the will of the architect. So we find in man a likeness to God by way of an "image" in his mind; but in the other parts of his being by way of a "trace."
Reply to Objection 1: Man is called to the image of God; not that he is essentially an image; but that the image of God is impressed on his mind; as a coin is an image of the king, as having the image of the king. Wherefore there is no need to consider the image of God as existing in every part of man.
Reply to Objection 2: As Augustine says (De Trin. xii, 5), some have thought that the image of God was not in man individually, but severally. They held that "the man represents the Person of the Father; those born of man denote the person of the Son; and that the woman is a third person in likeness to the Holy Ghost, since she so proceeded from man as not to be his son or daughter." All of this is manifestly absurd; first, because it would follow that the Holy Ghost is the principle of the Son, as the woman is the principle of the man's offspring; secondly, because one man would be only the image of one Person; thirdly, because in that case Scripture should not have mentioned the image of God in man until after the birth of the offspring. Therefore we must understand that when Scripture had said, "to the image of God He created him," it added, "male and female He created them," not to imply that the image of God came through the distinction of sex, but that the image of God belongs to both sexes, since it is in the mind, wherein there is no sexual distinction of sex, but that the image of God belongs to both sexes, since it is in the mind, wherein there is no sexual distinction. Wherefore the Apostle (Col. 3:10), after saying, "According to the image of Him that created him," added, "Where there is neither male nor female" (Vulg. "neither Gentile nor Jew").
Reply to Objection 3: Although the image of God in man is not to be found in his bodily shape, yet because "the body of man alone among terrestrial animals is not inclined prone to the ground, but is adapted to look upward to heaven, for this reason we may rightly say that it is made to God's image and likeness, rather than the bodies of other animals," as Augustine remarks (Questions. 83, qu. 51). But this is not to be understood as though the image of God were in man's body; but in the sense that the very shape of the human body represents the image of God in the soul by way of a trace.
Reply to Objection 4: Both in the corporeal and in the imaginary vision we may find a trinity, as Augustine says (De Trin. xi, 2). For in corporeal vision there is first the species of the exterior body; secondly, the act of vision, which occurs by the impression on the sight of a certain likeness of the said species; thirdly, the intention of the will applying the sight to see, and to rest on what is seen.
Likewise, in the imaginary vision we find first the species kept in the memory; secondly, the vision itself, which is caused by the penetrative power of the soul, that is, the faculty of imagination, informed by the species; and thirdly, we find the intention of the will joining both together. But each of these trinities falls short of the Divine image. For the species of the external body is extrinsic to the essence of the soul; while the species in the memory, though not extrinsic to the soul, is adventitious to it; and thus in both cases the species falls short of representing the connaturality and co-eternity of the Divine Persons. The corporeal vision, too, does not proceed only from the species of the external body, but from this, and at the same time from the sense of the seer; in like manner imaginary vision is not from the species only which is preserved in the memory, but also from the imagination. For these reasons the procession of the Son from the Father alone is not suitably represented. Lastly the intention of the will joining the two together, does not proceed from them either in corporeal or spiritual vision. Wherefore the procession of the Holy Ghost from the Father and the Son is not thus properly represented.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod imago dei non sit in homine solum secundum mentem.
Dicit enim apostolus, I ad Cor. XI, quod vir est imago dei. Sed vir non est solum mens.
Ergo imago dei non attenditur solum secundum mentem.
Praeterea, Gen. I, creavit deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Sed distinctio masculi et feminae est secundum corpus.
Ergo etiam secundum corpus attenditur dei imago in homine, et non secundum mentem tantum.
Praeterea, imago praecipue videtur attendi secundum figuram.
Sed figura ad corpus pertinet. Ergo imago dei attenditur in homine etiam secundum corpus, et non secundum mentem tantum.
Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. Ad litt., triplex visio invenitur in nobis, scilicet corporalis, spiritualis sive imaginaria, et intellectualis.
Si ergo secundum visionem intellectualem, quae ad mentem pertinet, est aliqua trinitas in nobis, secundum quam sumus ad imaginem dei; pari ratione et in aliis visionibus.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Eph. IV, renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, ex quo datur intelligi quod renovatio nostra, quae fit secundum novi hominis indumentum, ad mentem pertinet.
Sed ad Col. III, dicit, induentes novum hominem, qui renovatur in agnitionem dei, secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi renovationem quae est secundum novi hominis indumentum, attribuit imagini dei.
Esse ergo ad imaginem dei pertinet solum ad mentem.
Respondeo dicendum quod, cum in omnibus creaturis sit aliqualis dei similitudo, in sola creatura rationali invenitur similitudo dei per modum imaginis, ut supra dictum est, in aliis autem creaturis per modum vestigii. Id autem in quo creatura rationalis excedit alias creaturas, est intellectus sive mens. Unde relinquitur quod nec in ipsa rationali creatura invenitur dei imago, nisi secundum mentem. In aliis vero partibus, si quas habet rationalis creatura, invenitur similitudo vestigii; sicut et in ceteris rebus quibus secundum partes huiusmodi assimilatur. Cuius ratio manifeste cognosci potest, si attendatur modus quo repraesentat vestigium, et quo repraesentat imago.
Imago enim repraesentat secundum similitudinem speciei, ut dictum est.
Vestigium autem repraesentat per modum effectus qui sic repraesentat suam causam, quod tamen ad speciei similitudinem non pertingit, impressiones enim quae ex motu animalium relinquuntur, dicuntur vestigia; et similiter cinis dicitur vestigium ignis; et desolatio terrae, vestigium hostilis exercitus.
Potest ergo huiusmodi differentia attendi inter creaturas rationales et alias creaturas, et quantum ad hoc quod in creaturis repraesentatur similitudo divinae naturae, et quantum ad hoc quod in eis repraesentatur similitudo trinitatis increatae. Nam quantum ad similitudinem divinae naturae pertinet, creaturae rationales videntur quodammodo ad repraesentationem speciei pertingere, inquantum imitantur deum non solum in hoc quod est et vivit, sed etiam in hoc quod intelligit, ut supra dictum est.
Aliae vero creaturae non intelligunt; sed apparet in eis quoddam vestigium intellectus producentis, si earum dispositio consideretur. Similiter, cum increata trinitas distinguatur secundum processionem verbi a dicente, et amoris ab utroque, ut supra habitum est; in creatura rationali, in qua invenitur processio verbi secundum intellectum, et processio amoris secundum voluntatem, potest dici imago trinitatis increatae per quandam repraesentationem speciei. In aliis autem creaturis non invenitur principium verbi, et verbum, et amor; sed apparet in eis quoddam vestigium quod haec inveniantur in causa producente. Nam hoc ipsum quod creatura habet substantiam modificatam et finitam, demonstrat quod sit a quodam principio; species vero eius demonstrat verbum facientis, sicut forma domus demonstrat conceptionem artificis; ordo vero demonstrat amorem producentis, quo effectus ordinatur ad bonum, sicut usus aedificii demonstrat artificis voluntatem. Sic igitur in homine invenitur dei similitudo per modum imaginis secundum mentem; sed secundum alias partes eius, per modum vestigii.
Ad primum ergo dicendum quod homo dicitur imago dei, non quia ipse essentialiter sit imago, sed quia in eo est dei imago impressa secundum mentem; sicut denarius dicitur imago caesaris, inquantum habet caesaris imaginem. Unde non oportet quod secundum quamlibet partem hominis accipiatur dei imago.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit XII de Trin., quidam imaginem trinitatis in homine posuerunt, non secundum unum individuum, sed secundum plura; dicentes quod vir patris personam intimat; filii vero personam, quod de viro ita processit ut de illo nasceretur; atque ita tertiam personam, velut spiritum sanctum, dicunt esse mulierem, quae ita de viro processit ut non ipsa esset filius aut filia.
Quod prima facie absurdum videtur. Primo quidem, quia sequeretur quod spiritus sanctus esset principium filii, sicut mulier est principium prolis quae nascitur de viro. Secundo, quia unus homo non esset nisi ad imaginem unius personae. Tertio, quia secundum hoc Scriptura de imagine dei in homine mentionem facere non debuisset, nisi producta iam prole.
Et ideo dicendum est quod Scriptura, postquam dixerat, ad imaginem dei creavit illum, addidit, masculum et feminam creavit eos, non ut imago dei secundum distinctiones sexuum attendatur; sed quia imago dei utrique sexui est communis, cum sit secundum mentem, in qua non est distinctio sexuum.
Unde apostolus, ad Col. III, postquam dixerat, secundum imaginem eius qui creavit illum, subdit, ubi non est masculus et femina.
Ad tertium dicendum quod, quamvis imago dei in homine non accipiatur secundum figuram corpoream, tamen corpus hominis, quia solum inter terrenorum animalium corpora non pronum in alvum prostratum est, sed tale est ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem dei, quam cetera corpora animalium, factum iure videri potest; ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest..
Quod tamen non est sic intelligendum, quasi in corpore hominis sit imago dei, sed quia ipsa figura humani corporis repraesentat imaginem dei in anima, per modum vestigii.
Ad quartum dicendum quod tam in visione corporali quam in visione imaginaria invenitur quaedam trinitas, ut Augustinus dicit in libro de Trin..
In visione enim corporali est quidem primo species exterioris corporis; secundo vero ipsa visio, quae fit per impressionem cuiusdam similitudinis praedictae speciei in visum; tertio est ibi intentio voluntatis applicans visum ad videndum, et eum in re visa detinens. Similiter etiam in visione imaginaria invenitur primo quidem species in memoria reservata; secundo ipsa imaginaria visio, quae provenit ex hoc quod acies animae, idest ipsa vis imaginaria, informatur secundum praedictam speciem; tertio vero invenitur intentio voluntatis coniungens utrumque. Sed utraque trinitas deficit a ratione divinae imaginis. Nam ipsa species exterioris corporis est extra naturam animae, species autem quae est in memoria, etsi non sit extra animam, est tamen adventitia animae, et ita utrobique deficit repraesentatio connaturalitatis et coaeternitatis divinarum personarum. Visio vero corporalis non procedit tantum a specie exterioris corporis, sed simul cum hoc a sensu videntis, et similiter visio imaginaria non solum procedit a specie quae in memoria conservatur, sed etiam a virtute imaginativa, et ita per hoc non repraesentatur convenienter processio filii a solo patre. Intentio vero voluntatis, quae coniungit duo praedicta, non ex eis procedit, neque in visione corporea neque in spirituali, unde non convenienter repraesentatur processio spiritus sancti a patre et filio.