CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia prudentiae, scientiae, et intellectus.
Quod autem prudentia non sit scientia, manifestum est. Prudentia enim extremi est singularis, quemadmodum dictum est : nihil enim operabile est, nisi extremum, quod ultimo scilicet et consilio determinatum est. Scientia autem universalium est. Propter quod juvenis sciens esse potest, prudens vero non. Prudentia opponitur intellectui in hoc quod intellectus quidem terminorum est,diffinitionum scilicet, et principiorum, quorum non est ratio srve syllogistica sive diffinitiva, sicut patet per ante dicta. Prudentia autem extremi singularis, cujus non est scientia, sicut paulo ante diximus : sed sensus de talibus est, non quod sensus proprius qui propriorum est sensibilium, sed sensus communis qui compositivus et divisivus et judicativus est universaliter sensibilium, hoc est, sensus cum. quo sentimus, perfecte judicium sensibilium apud nos habentes. Quod enim tale sensibile extremum sit, per simile patet in mathematicis. Si enim figurae angulatae resolvantur, resolutio stabit in aliquo extremo quod non resolvitur in aliquam figuram ante se : et hoc est trigonum. Omnis enim figura anguiata in tot trigonos resolvitur, quod habet angulos : trigonus autem non resolvitur in aliam figuram, eo quod illic stat resolutio. Si- militer est cum consilium sit per modum resolutionis, stabit in aliquo ultimo singulari operabili quod sensu communi determinatur. Ille enim sensus per judicium sensibilium quod habet, magis ut
prudentia est. Alius autem sensus qui proprius est, alia species est nuntians quidem sensibile, sed non dijudicans ipsum. Sic ergo differunt prudentia, intellectus et scientia.