In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et alius Angelus, " id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur " alius, " modo, vel ordine docendi, " Angelus, " officio praedicandi.
" Secutus est " eum, scilicet, priorem. Glossa: " Quia Praedicatores sibi invicem succedunt. "
" Dicens : Cecidit, cecidit Babylon, " id est, malorum congregatio. Et dicit hic: " Cecidit, " vel propter certitudinem, vel quia ipsi et gloria eorum cadent. Quod Angelus ruinam perfidae civitatis congeminando denuntiat, simul cum ipsis omnem eorum gloriam perituram demonstrat. Vel, ut Bernardus hic dicit : " Cecidit, " propter casum in culpam in praesenti, et propter casum in paenam in futuro : quia primo cadunt per consensum peccati, secundo per opus : et ponitur praeteritum pro futuro ratione duplici, vel propter certitudinem prophetiae, vel quia ipsi propter superbiam dejecti sunt a Deo. Psal. lxii, 18. Dejecisti eos, dum allevarentur, " Est ergo sensus : " Cecidit, cecidit Babylon, " id est, malorum universitas et malitia et iniquitas. Babylon interpretatur confusio, et signat illos qui vitam immundam ducunt, et maxime de quibus dicitur, ad Philip. iii, 19 : " Quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, etc.
" Illa magna, " vitiorum enormitate, vel malorum multitudine. Eccli. 1, 15: Stultorum infinitus est numerus.
" Quae a vino irae fornicationis suae, " id est, erroris sui diffusione, " potavit omnes Gentes, " id est, gentiliter viventes.
Nota : Idololatria nominatur hic fornicatio. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes . qui fornicantur abs te: quae fornificatio vinum dicitur, quia inebriat ut intellectum auferat, quia facit servire creaturae, Creatore relicto.: et vinum irae dicitur, quia ad iram et vindictam Deum provocat. Psal. lxxvii, 58 : In iram concitaverunt eum in collibus suis : et in sculptibilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt , id est, ad Vindictam.
Vel, " Vinum irae fornicationis " di- citur gloria temporalis, quae bibitur cum jucunditate : et ideo dicitur " vinum irae, " quia iram Dei provocat: " fornicationis, " quia facit fornicari a Deo : de qua, Jerem. li, 7 : Calix aureus Babylonis in manu Domini, inebrians omnem terram. De vino ejus biberunt omnes gentes. Vel, " Vinum irae fornicationis " dicitur quodlibet mortale quod mentem seducit et separata Deo, ut fornicatio corporalis a sponso, et Deum provocat ad iram. infra, Apocal. XVIII, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, etc.
" Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua,
Et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius: et cruciabitur igne et sulphure in conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :
" Et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum : nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus. "
Hic introducitur tertius Angelus, id est, tertius ordo Praedicatorum admonentium ne aliquis characterem bestiae accipiat. Et primo, comminatur omnibus qui bestiam adoraverunt. Secundo, quod propter haec Sancti mandatum Dei custodiunt, ibi, v. 12 : " Hic patientia sanctorum est. "
In prima parte duo dicuntur. Primo, introducitur ordo Praedicatorum clamans. Secundo, dicitur quid clamat, ibi, " Si quis adoraverit. "