CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta principalia quaestionis quartae quae est prima secundae partis, in quorum solutionibus explicat multa scita digna, circa hanc materiam, de unitate et Trinitate divina, tractans subtilissime maximam illam: Quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se, quatenus videtur esse contra mysterium Trinitatis.
Ad primum (a) argumentum principale dico, quod major sic est intelligenda : Quaecumque aliqua identitate sunt eadem alicui, illa tali identitate inter se sic sunt eadem, quia non potest concludi aliqua identitas extremorum inter se nisi secundum illam identitatem qua sunt eadem medio, et medium in se sic sit idem, et per hanc (b) propositionem sic intellectam, tenet omnis forma syllogistica. Omissa (c) enim altera conditione vel unitatis medii in se, vel ex se, vel extremorum ad medium non est Syllogismus, sed Paralogismus accidentis; cum (d) accipitur in minori quod quidquid est in essentia divina est idem illi essentiae, non est verum intelligendo de identitate formali, et ideo non potest concludi formalis identitas extremorum inter se, quamdiu autem stat formalis distinctio relationum suppositi, stat formalis distinctio suppositorum.
Et si dicas (e), quod saltem ex identitate reali eorum ad essentiam, concludam identitatem realem eorum inter se.
Dico, quod essentia non habet identitatem talem unicam, scilicet subsistentiae, prout personae vel personalia ut extrema uniuntur in essentia, et ideo non potest concludi identitas subsistentis vel subsistentiae, per rationem identitatis eorum in essentia ut in medio.
Per hoc patet (f) ad talia Sophismata : Hic Deus est Pater, Filius est hic Deus, ergo Filius est Pater, quod confirmatur, quia medio existente hoc aliquid necesse est extrema conjungi.
Respondeo, quod sicut in creaturis commune se habet ut quale quid, singulare ut hoc aliquid, ita haec essentia communis personis habet rationem qualis cujus, et persona habet rationem hujus alicujus ; medium ergo hac est quale quid et non hoc aliquid. Concluditur autem identitas extremorum in conclusione ac si medium fuisset hoc aliquid, similiter ibi videtur (g) esse fallacia accidentis et consequentis, quia ly Deus accipitur in praemissis pro alio et alio supposito.
Et similiter fallacia est figurae dictionis commutando quale quid in hoc aliquid. Alia responsio, ubi unitas medii est
illimitata respectu unitatis extremorum, exemplum de ubicalis et quantitatis limitatis quae sunt simul secundum ubi et quando, cum illimitato sic vel sic, non tamm sunt sic simul inter se. Aliud exemplum familiarius de anima intellectiva, et de hac, parte carnis et illa. Haec responsio evadit, quando idem illimilalum est cum quo vel in quo, non quando hoc est hoc nisi deficiat medio unitas requisita in se, sic dicit responsio Logica quae hic intra habetur.
Quod si arguas (h) : Deitas est Pater, Filius est Deitas; ergo, etc.
Respondeo, licet Deitas non supponat pro alio supposito in majori et in minori, tamen est ibi fallacia figurae dictionis, commutando quale quid in hoc aliquid, nihil autem aliud est sic commutare,quam ex vi illationis interpretari, illud habere rationem hujus alicujus quod habet rationem qualis cujus. Ita sic inferens suppositum de supposito interpretatur medium commune esse idem secundum rationem existentiae,vel subsistentiae, quod falsum est.
Quod si (i) saltem arguas, extrema realiter esse idem inter se, quia etiam in medio sunt idem.
Conoedo, quod potest inferri identitas essentialis, non formalis vel suppositiva, et ideo non debet inferri quod Filius est Pater, quia ibi denotatur ex vi illationis et sermonis, identitas formalis vel hypostatica, sed sic debet inferri, Filius est idem cum eo quod est Pater, vel Filius est id quod est . Pater.
Quod si adhuc confirmetur (k) illa major argumenti principalis per hoc, quod negare eam videtur destruere primum principium, ponendo scilicet affirmationem et negationem esse veras de eodem.
Respondeo, de aliquo habente veram identitatem, sed non tantum unicam realitatem formalem, necesse est idem ratione unius realitatis vere praedicari formaliter de illa realitate et de alia realitate formali formaliter non praedicari, sicut albedo ratione alicujus realitatis quam habet in se convenit cum nigredine, et ratione alterius non realiter convenit. sed differt, nec affirmatio et negatio de eodem ratione ejusdem realitatis formaliter dicuntur; ita hic, Pater ratione essentiae est idem quidditative Filio, et ratione proprietatis non est idem formaliter nec hypostatice Filio, nec dicuntur affirmatio et negatio de eodem respectu ejusdem.
Si contra hoc arguas (l),quod affirmatio differt ab affirmatione, cujus unius negatio dicitur de alia vel stat cum alia,quia neutrum est verum de affirmatione contradicente illi negationi; ergo si Deitas stat cum non paternitate, puta in alia persona, scilicet Filii,ipsa Deitas differt a paternitate, quae nunquam stat in eodem cum non paternitate.
Respondeo (m), major posset concedi de non identitate formali vel de non adaequata, quia unum illorum non determinatur ad alterum ex quo stat cum ejus opposito, vel sub aliis verbis de non identitate convertibili et praecisa. Sed si major accipiat distinctionem realem, simpliciter neganda .est, sicut patet in albedine, accipiendo propriam realitatem unde sumitur genus, illi ex se non repugnat differentia opposita, scilicet nigredinis, tamen realitati unde sumitur differentia specifica albedinis, differentia nigredinis repugnat, et ista responsio debet intelligi quantum ad secundam partem majoris, quae dicit quod altera affirmatio stat cum negatione. Sed prima pars majoris, quae accipit negationem de affirmatione dici, posset illa major concedi quoad illam partem, si intelligatur dici necessario et universaliter, et per rationem propriam hujus de quo dicitur, et hoc quando contradictio illa de qua est sermo, est realis sive rei ad non rem,non autem rationis ad non rationem Nam tunc non sequitur nisi distinctio rationis affirmationis ab affirmatione, applicando primam partem majoris, ut vera est, ad propositum, sequitur quod Filius realiter distinguitur a Patre, non autem secundum quod Deus vel Deitas, quia de Deo non dicitur, non Pater necessario et universaliter, nec per rationem subjecti, licet secundum aliquos dicatur particulariter ratione suppositi illius subjecti.
Quod si arguas illud (n) quo Pater distinguitur a Filio, sit A, A inquantum A, aut est idem essentiae, aut aliud ; si aliud, hoc est inconveniens ; si inquantum A est idem, igitur inquantum distinguit, est idem, et per consequens essentia distinguit.
Respondeo et dico (o), quod nec verum est A inquantum A, est idem essentiae ; nec A inquantum A est aliud ab essentia, et hoc intelligendo illud quod sequitur reduplicationem inquantum accipi secundum rationem suam formalem, et cum hoc etiam esse rationem formalem inhaerentiae praedicati, sicut distinxi superius in talibus sermonibus in quaestione de unitate objecti fruibilis. Hoc etiam patet in exemplo, homo enim et non homo sunt opposita immediata, et tamen formaliter de aliquo cum reduplicatione neutrum dicitur, sicut album, nec inquantum album est homo, nec inquantum album est non homo.
Et si dicas, idem et aliud circa ens sunt immediate opposita :
Dico quod non sequitur, sunt immediate opposita, ergo alterum praedicatur de quolibet cum inquantum, ita quod ratio subjecti sit formalis ratio inhaerentiae alterius partis contradictionis, sed sufficit quod alterum contradictoriorum vere insit cuilibet subjecto, licet non per se ratione subjecti.
Si autem accipiatur ly inquantum primo modo, ut tantum notet A accipi secundum suam rationem formalem:
Dico, quod A quocumque modo formaliter acceptum, est idem essentiae, licet non sit formaliter idem essentiae ; sed tunc non sequitur, A formaliter acceptum est idem essentiae A, formaliter distinguit, ergo essentia distinguit, sed est fallacia figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quale, quid.
Si adhuc instes (p),quia A inquantum A, est ens vel res. quaero quae res vel quod ens ; si essentia, habetur propositum ; si res et non essentia, ergo alia res.
Respondeo, concedo quod est ens et res, et hoc utroque modo accipiendo inquantum, quia si aliquod praedicatum per se primo modo inest alicui, inerit sibi eodem modo per se, sive illud subjectum sit res distincta a quocumque, quod est extra rationem ejus, sive contineatur per identitatem in aliquo quod est extra rationem ejus ; continentia enim talis non tollit rationem formalem, nec ea quae insunt primo modo per se.
Sed cum quaeris (q) quod ens ? dico, quod ens quod est A, sicut si substantia est per se ens. Si quaeras quod ens, descendendo sub ente, est per se substantia, non aliud.
Ultra si quaeras, estne per se essentia ? Dictum est quod non.
Si infers, ergo (r) est alia res, fallacia est consequentis. Non est per se haec res, et est per se res, ergo est alia res, quia in antecedente negatur per se identitas, et in consequente identitas simpliciter sumpta, et ita destruitur antecedens .
Si objicitur (s), est per se res et non per se essentia, ergo per se alia res.Et ultra,ergo alia res.Probatur prima consequentia, nam circa ens, idem et aliud sunt immediate opposita ; ergo si est per se res, est per se res eadem essentiae, et ita per se essentia vel per se alia res. Secunda consequentia probatur, quia per se non est determinatio distrahens.
Praeterea probatur prima consequentia, et est ad principale. Si enim est per se res, aut per se res quae est essentia, aut per se res quae non est essentia. Si est per se res quae est essentia, ergo est per se essentia ; si est per se res quae non est essentia, ergo est per se res alia ab essentia.
Praeterea tertio, essentia est per se res,et proprietas est per se res, et non sunt per se eadem res ; ergo sunt per se duae res, et ita utrumque est per se res alia ab altera.
Ad primum (t) licet posset conclusio primi argumenti distingui, quod ibi esset alietas perseitatis vel perseitas alietatis, et primo modo negaretur ly per se per negationem inclusam in alietate: secundo modo affirmaretur, quia praecederet vim negationis, et per consequens primo modo conclusio primae consequentiae concederetur, sed tunc secunda consequentia peccaret secundum consequens a destructione antecedentis. Secundo modo prima consequentia peccaret secundum consequens.
Tamen (u) quia non videtur bene logice dictum, quod negatio si qua includatur in alietate posset aliquid attingere praeter terminum respectus et formam, in qua vel secundum quam notatur esse alietas, nec videtur bene logice dictum quod ly per se quod dicit modum inhaerentiae,et per consequens determinat compositionem, possit negari per negationem aliquam in praedicato.
Ideo potest dici aliter, quod in consequente primae consequentiae, tantum potest haberi de vi sermonis unus sensus, scilicet quod hoc praedicatum esse rem aliam ab essentia per se insit proprietati ; et iste sensus est falsus, quia sic bene sequitur falsum illud quod infertur in secunda consequentia. Ideo simpliciter nego primam consequentiam, cum duae propositiones in antecedente sint verae et consequens falsum.
Ad probationem (x) consequentiae dico quod idem et aliud non sunt immediata circa quodcumque praedicatum, ut per se dictum de subjecto, imo nec contradictoria sic sunt immediata nec enim homo per se est albus nec per, se est non albus. Tamen inter contradictoria absolute sumpta vel absolute dicta de quocumque non est medium, ita si proprietas est res, est res eadem vel alia. Verum est quod eadem, sed tunc non valet consequentia quod sit per se eadem vel alia.
Ad secundum (y) antecedens potest distingui secundum compositionem et divisionem, et in sensu compositionis neutrum dandum est, sicut enim non est dandum quod sit per se essentia vel per se non essentia, ita nec alterum membrum illius disjunctivae cum accipitur in sensu compositionis. Nec ex hoc negatur ambo contradictoria, quia si accipias de incomplexis, habetur quod neutrum illorum dicitur per se de subjecto, hoc concedo. Si vis habere contradictoria complexa, dico quod erunt ista, aut proprietas est per se res quae est essentia, aut non est per se res quae est essentia, et haec negativa est vera. Sed non infertur, ergo est per se res quae non est essentia, sicut non sequitur,homo non est per se albus: agitur per se est non albus. In sensu divisionis danda est affirmativa pars disjunctivae, scilicet proprietas est per se res quae est essentia, sed non sequitur ultra, ergo est per se essentia, quia ex identitate reali infertur identitas formalis, nam antecedens in sensu divisionis tantum notat identitatem realem per ly quae est.
Aliter potest distingui antecedens praedictum ut per implicationem illam quae est, intelligatur inhaerentia formalisvel tantum identica. Primo modo neutra pars est danda, quia neutrum oppositorum per se inest illi rei quae per se dicitur de proprietate. Secundo modo est danda pars affirmativa, sed non sequitur ulterius propositum propter positionem consequentis. Haec secunda distinctio (z) non habetur ex vi sermonis, quia illa compositio implicata non determinatur per aliquid, quod notet eam dicere formalem inhaerentiam, sed tantum identicam.
Prima distinctio habetur ex vi sermonis, et licet ly quae est non notet in sensu compositionis formalem inhaerentiam, tamen ex unitate extremi ubi est quasi specificativa et determinativa constructio, habet essentiam denominari per se inesse subjecto.
Ad tertium patet, dicitur enim quod nec per se sunt eadem res, nec per se duae res, sed bene amoto illo syncategoremate, scilicet ly per se, affirmativa est vera, scilicet sunt eadem res.
Aliter potest dici distinguendo de re et sensu ut prius.
(a) Ad secundum principale dico quod accidentale, aut accipitur pro extraneo, aut accipitur pro eo, quod quasi perficit aliquid accidentaliter, quod praeexistit in se perfectum. Si secundo modo, dico quod non omne ens omni enti in . quo est, est essentiale vel accidentale. Est enim medium inter essentiale, et accidentale ut contrahens sicut differentia contrahit genus, quae nec est essentiale,nec accidentale, accipiendo hoc modo, et sic in divinis nihil est accidentale, sed praeter essentiam est aliquid non essentiale. Si autem accipitur accidentale primo modo, quidquid non est de ratione ejus formali, sed extraneum, licet non proprie sic dicatur accidentale, sic differentia esset accidentalis respectu generis ; et hoc modo accipit Philosophus accidentale pro extraneo in fallacia accidentis, sic potest dici accidentale alicui quidquid est ei extraneum, ut illud comparatur ad aliquod tertium, et isto modo non est inconveniens distinctiva personarum accidere essentiae, quia sunt extra rationem ejus.
(b) Ad tertium dico, quod si in majori per illud si, intelligatur conditio possibilis, major est vera et minor falsa. Nulla enim positione possibili posita, potest deesse secunda persona in divinis, quin summum bonum et summa perfectio deesset si ipsa deesset; et si probes quod si illa deesset, summa perfectio esset in Patre, dico quod si illa deesset, summa perfectio deesset, et si illa deesset et Pater non deesset, summa perfectio adesset, et ita.ipsam deesse et Patrem esse includit contradictionem.Si autem in majori per ly si, ponatur positio incompossibilis, dico quod major est falsa, illud enim ponendum est in summo bono, quod non potest poni non esse sine positione incompossibilis.
(c) Ad ultimum dico, quod illa ratio de necesse esse debet sic intelligi : quidquid est ex se necesse esse habet ex se esse actualissimum, ita quod per nihil qualecumque aliud a se expectat aliquam actualitatem essendi, et ideo ex se est indivisibile, quia si posset dividi, tunc ab illis per quae divideretur, expectaret aliquam actualitatem essendi quam haberet in illis divisis, et oporteret illa distinguentia necesse esse quod essent formaliter necessitates essendi, quia essent ultimae actualitates et necessitates in illis diversis necesse esse, sine quibus illa non haberent actualissimam entitatem, quia divisibile non habet actualissimam entitatem sive existentiam actualissimam, antequam intelligatur in aliquibus illorum in quae dividitur.
Et per hoc tenet illa ratio superius posita in quaestione de unitate Dei, ex ratione necesse esse, quae tacta fuit quaestione prima hujus secundae distinctionis,quod necesse esse non dividitur in plura, quia A et B si non essent formaliter necessitates essendi, antequam intelligerentur in aliquo illorum in quibus necesse esse dividitur, cum sint ultimae actualitates sine quibus illa actualitas communis non esset necesse esse, quia requireret aliquo modo aliquid aliud a se per quod esset.Sed hoc non concludit de diversis personis in eadem entitate necessaria.
nam illa entitas ex se necessaria non expectat aliquam actualitatem ab ipsis distinguentibus personas, quia non dividitur per illa distinguentia personas, et ita distinguentia personas non sunt quasi ultimae actualitates, quibus talia entia existunt.
Cum ergo arguitur, A et B intelligendo hic per ipsa, duas proprietates personales, aut sunt formaliter necessitates essendi, aut non.
Concedi potest, quod non sunt formaliter necessitates essendi, nec sequitur, igitur sunt possibiles, quia per identitatem sunt illa una necessitas essendi, sed si A et B essent in diversis, oporteret dicere quod A et B essent formaliter necessitates vel entitates possibiles, quia non possent esse eaedem alicui entitati ex se necessariae. Illa enim entitas communis, cui essent eaedem, esset quasi potentialis ad existendum, ut praeintelligitur ante illam rationem contrahentem vel dividentem.
Contra hoc, ipsi A inquantum A aut repugnat posse deficere, aut non. Si sic, A ergo inquantum A est necessarium, et ita cui inest formaliter, est ei ratio necessario essendi. Si non, igitur per nihil aliud potest ipsi A praecise inquantum A repugnare: igitur per nihil tollitur, quin ipsi A praecise inquantum A, sit compossibile deficere ; ergo semper praecise sumptum est possibile deficere ; ergo repugnat necessario ex se.
Quaere solutionem ad hanc objectionem.
Respondetur quod nec repugnat nec non repugnat cum ly inquantum sed sine ly inquantum, dico quod non sunt possibiles ipsae relationes, sed sunt necesse esse, et hoc per identitatem, sed non formaliter, nec non formaliter sunt possibiles. Relationes enim divinae abstrahunt a necesse esse et possibili. Vel aliter posset dici, quod unicum est necesse esse radicale et a se, de quo supra, quaestione praedicta fuit sermo; plura autem sunt necesse esse formaliter ex se, licet ab alio, quia quodlibet reale ad intra, et sic pluribus onvenit formalis necessitas essendi quam formalis infinitas. Vide quaest. 7. et 8. quodl. et 8. dist. hujus primi,etc. 4. de primo princ. et dist. 18. infra in ultimo loco videtur negare plura necesse esse. Sed est difficultas, non de re.