IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Ulterius ad propositum. Hic videndae sunt aliquae conclusiones, quarum prima est de voluntate animae Christi, ut natura accepta secundum portionem superiorem respiciente passionem ut objectum, et est talis: Voluntas talis ut natura secundum portionem superiorem tristabatur de passione et de morte. Probatur, quia ut natura noluit talem passionem in ordine ad bonum aeternum ; ergo de passione sic nolita, et tamen posita, vel in re vel in praevisione, sequitur tristitia, ut supra patuit articulo primo. Antecedens hujus consequentiae probatur, quia voluntas talis ut natura, voluit summum bonum ut sibi summe commodum, et omnia alia in ordine ad illud ; ergo ut natura noluit oppositum summi boni sibi inesse, nec per consequens oppositum eorum quae voluit in ordine ad summum bonum, et sic de tali oppositum adveniente vere tristabatur, sicut enim ut natura voluit vitam corporalem, ut proprium commodum sibi in ordine ad summum sibi commodum (quia ista non videntur simul stare, scilicet quod habeat summum bonum, et summum sibi commodum, et quod velit oppositum vitae corporalis, quod est sibi valde disconveniens), ergo noluit oppositum vitae corporalis, cum sit disconveniens sibi ; patet, quia si unum oppositum naturaliter est conveniens alicui, aliud oppositum erit sibi disconveniens, et noluit oppositum vitae corporalis in ordine ad summum commodum, quia hoc non videtur stare cum summo commodo, et per consequens noluit secundum portionem superiorem.
Et quod addit, quod tale oppositum fuit naturaliter nolitum, tanquam contra affectionem commodi, non tamen contra justitiam, sic debet intelligi, quod quando voluntas naturaliter vult aliquid secundum affectionem commodi, oppositum est nolitum, ut quia contra affectionem commodi, sed si vellet aliquid secundum affectionem justitiae, sic oppositum esset nolitum, quia contra affectionem justitiae; patet, quia si voluntas vult opera justitiae secundum affectionem justitiae cum peccata sint opposita illis, erunt nolita, ut contra affectionem justitiae, quia peccata opponuntur operibus, quae sunt secundum justitiam ; non enim dico, quod nolitio peccati sit contra affectionem justitiae, imo nolle peccare est secundum justitiam, sed dico, quod ipsum peccatum opponitur operibus justitiae, ideo non potest quis velle illud secundum affectionem justitiae, imo talis volitio est simpliciter contra affectionem justitiae, sic in proposito oppositum vitae corporalis est simpliciter disconveniens bono commodo, et sic nolens tale oppositum,
ponit illud esse ut disconveniens vitae corporali, quae ponitur bonum commodum. Sicut ergo voluntas, ut natura, vult summum bonum, ut sibi summe commodum, et alia bona in ordine ad ipsum, ut sibi commoda, ita ponit oppositum summi boni, et opposita aliorum, quia sunt contra affectionem commodi.
(g) Nec obstat quod bonum illud. Hic facit unam objectionem, qua probat quod mors esset volenda, quia si majus bonum naturaliter est volendum, etiam illud, quod ordinatur ad tale bonum, etiam erit naturaliter volendum ; sed redemptio humani generis fuit majus bonum, quam vita corporalis Christi, et mors Christi ordinabatur ad illud, ergo erat naturaliter simpliciter volenda.
Respondet Doctor, quod si redemptio humani generis fuisset voluntati animae Christi consideratae ut natura, ut simpliciter majus commodum quam vita corporalis, tunc mors quae ordinabatur ad illud, fuisset naturaliter magis volenda quam vita corporalis. Sed hoc non fuit verum, quia licet redemptio generis humani fuerit simpliciter majus bonum quam vita corporis Christi, non tamen fuit sibi majus commodum quam vita corporalis, quia naturaliter magis voluisset vitam corporalem, quam redemptionem humani generis, si tamen redemptio humani generis fuisset naturaliter ordinata ad ultimum finem, tanquam ad summum commodum. tunc talis redemptio fuisset magis naturaliter eligenda, sed talis redemptio non fuit naturaliter ordinata ad ultimum finem, sed tantum ex ordinatione divina, quae ut sic non respicitur a voluntate, ut natura.
(h) Si objiciatur hic, quia tunc voluntas ut natura non est portio superior, etc, et sic vita corporalis, cum sit intrinseca, videtur bonum magis sibi commodum, quam primum bonum, cum sit sibi extrinsecum.
Respondet Doctor, quod aeternum est magis sibi commodum, quia tale non tantum est summum juste amandum secundum affectionem justitiae, sed etiam est summum commodum omnis voluntatis, ut voluntas est appetitus intellectivus, prout scilicet distinguitur contra appetitum sensitivum, et sic summum bonum est sibi magis commodum, quam quodcumque aliud intrinsecum, et hoc magis patebit in 4. dist. 49.
Secunda conclusio principalis est de voluntate, ut libera, secundum portionem superiorem, et est talis : Voluntas animae Christi, ut libera, accepta secundum portionem superiorem large sumptam, non fuit tristata de passione Christi, loquendo de tristitia consequente nolitionem actualem absolutam, patet, quia secundum illam portionem non habuit nolle absolutum respectu passionis, imo secundum illam portionem voluit simpliciter passionem illam in ordine ad Deum, et secundum regulas divinas. Et dicit, quod per principia sumpta a fine ultimo non potest concludi de passione et ejus opposito, inquantum referuntur ad finem illum, quod illa sit nolenda, quia tunc opposita simul demonstrarentur, quod tamen est impossibile, nam si ex fine ultimo demonstraretur vitam corporalem Christi fuisse pro tunc volendam in ordine ad illum finem, et ex tali fine ultimo demonstraretur oppositum, tunc fuisse nolendum, tunc opposita demonstrarentur de eodem, quod est impossibile. Si dicatur quod opposita non possunt demonstrari de eodem, sed tantum unum demonstratur de fine, scilicet oppositum vitae Christi fuisse tunc nolendum, tunc hoc concesso sequuntur inconvenientia, quia tunc voluntas divina non voluisset recte tale oppositum, scilicet passionem Christi, quia contra rationem rectam ; nam si ex ratione sumpta ab ultimo fine vere concluderetur passionem illam, tunc non fuisse volendam, si voluntas divina pro tunc voluisset eam, voluisset contra rationem rectam.
(i) Contra. Doctor instat, probando quod nunc portio superior non potest ordinate laetari de vita Christi, quia nec eam potest ordinate velle, nam si ratione naturali sumpta a fine ultimo, concluditur mortem Christi esse volendam in ordine ad illum finem, cum demonstratio sit semper vera, sequitur quod ex tali fine ultimo non potest concludi vitam Christi esse volendam.
Respondet quod aliud est loqui de conclusione demonstrationis practicae, et aliud de conclusione demonstrationis tantum speculativae, nam conclusio demonstrationis practicae est de actu circumstanlionato, id est, quod notitia talis conclusionis dictat de actu voluntatis sic circumstantionato ; sicut ergo intellectus habens notitiam hujus conclusionis, scilicet quod mors Christi fuit tunc bona, quia pro salute humana, secundum illam judicat pro tunc mortem esse sustinendam et similiter intellectus habens notitiam hujus conclusionis, scilicet quod vita Christi nunc est volenda secundum illam, judicat esse pro nunc volenda. Et quod objicitur, quod demonstratio semper aeque concludit, hoc verum est secundum eamdem conclusionem, et in practicis eodem modo circumstantionatam, sed si concludit pro nunc, ut ly nunc dicit circumstantiam conclusi, non sequitur ergo pro semper, quia non est eadem conclusio eodem modo circumstantionata; compositio, ergo et divisio, prout nunc determinat illationem vel illatum, patet, quia si illa conclusio accipiatur in sensu composito, scilicet mors Christi, prout tunc fuit simpliciter volenda, et tamen in sensu diviso fuisset falsa, si accipiatur conclusio non prout tunc ; sic similiter haec est vera, vita Christi pro nunc est volenda, quae tamen alias non fuit volenda, et hoc est quod dicit.