Salvum fac. Hic ostendit continuationem beneficiorum sive salutis. Et primo ponit salutem. Secundo modum, ibi, benedic. Dicit ergo, domine, tu qui es protector meus: salvum fac populum tuum, idest rogo ut ad salutem eos perducas: joan. 17: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves a malo: isa. 45: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Consequenter ponit modum perveniendi ad salutem: ad quam ut perveniatur, requiruntur tria: scilicet donum gratiae, gubernatio, et spiritualis profectus. Quantum ad primum dicit. Et benedic hereditati tuae, idest confirma dona ejus. Prov. 10: benedictio domini super caput justi. Et dicit hereditati, quia electi sunt haereditas: psalm. 32: beata gens cujus est etc.. Quantum ad secundum dicit, et rege eos, quia etiam cum gratia necessaria est gubernatio: Pro. 11: ubi non est gubernator, populus corruet. Quantum ad tertium dicit, et extolle eos, idest promove per profectum, usque in aeternum. Duobus modis potest intelligi. Primo in intellectu, quando elevatur ad manifestam cognitionem veritatis: isa. 52: ecce intelliget servus meus, et exaltabitur. Secundo in affectu, quando non cupit carnalia, sed spiritualia: desiderium habens dissolvi et esse cum christo, Philip. 1. Quoniam removetur ab hac vita ad vitam gloriae: isa. 56: sustollam te super altitudinem nubium, et cibabo te etc..