In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et tertius Angelus, " id est, tertius ordo Praedicatorum, " secutus est illos, " id est, duos praecedentes. Et dicitur tertius propter fidem Trinitatis quam praedicabit sicut alii. Vel etiam, tertius ordine temporis, non multitudine credulitatis, et significat iste Angelus ultimum ordinem Praedicatorum, qui quanto plus viderint, clamando monstrabunt. " Dicens voce magna, " id est, magna praedicationis instantia. Vel, " Magna, " id est, libera et secura : " Si quis adoraverit bestiam, " id est, Antichristum qui est bestia per crudelitatem, " et imaginem ejus, " id est, Apostolos ejus, qui eum imitantur, et eum repraesentant factis et moribus. Vel sic : " imaginem ejus, " id est, statuam faciam ad honorem ejus. Forte illi qui praesentes erunt, adorabunt eum. Alii qui erunt absentes, habebunt imaginem ejus quam adorabunt in honore ejus, sicut nos adoramus imaginem Crucifixi in honorem Christi.
" Et acceperit characterem ejus, " id est, fidem, " in fronte sua, " scilicet, per apertam confessionem. Vel, " Characterem, " ad litteram, id est, signum aliquod quod in ejus venerationem portabunt, et aperte confitebuntur se esse discipulos ejus.
" Aut in manu sua, " per puram operis exhibitionem.
" Et hic bibet de vino irae Dei, etc. "
Hic comminatur eis aeternam damnationem. Unde : " Et hic bibet de vino irae Dei, " id est, de damnatione aeterna, " quod mistum est mero, " id est, aliqua temporali jucunditate in praesenti, id est, in paena flagellationum, quam facit Deus ad correctionem : " in calice irae ipsius, " id est, in vindicta quam quasi iratus propinat. in hoc calice duo sunt: Unum quod est purum, aliud quod est impurum, quod est faex. Unde cum dicit: " Quod mistum est mero, " patet, quod sumitur pro parte impura.
Est ergo sensus : " Si quis adorauerit, etc, et hic bibet de vino irae Dei, " id est, de faece vini, quae est in calice ipsius. Quasi dicat: Damnabitur in inferno, ubi habebit abundanter tribulationem et paenam.
" Quod mistum est mero, " id est, quae poena et tribulatio admixta est modo, " in calice irae ipsius, " id est, in vindicta praesenti quam Dominus quasi iratus infligit. Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini, vini meri plenus misto.
" Et cruciabitur " igne, id est, ardore, " et sulphure, " id est, faetore. Hoc dicit, quia in omni peccato est fervor libidinis vel improbae voluntatis. item, " Sulphure, " quia omne peccatum suum habet faetorem : quia statim post peccatum anima sentit remorsum.
" in conspectu Angelorum sanctorum. " Hic dicitur quod paena erit manifesta in conspectu omnium Angelorum, id est, videntibus omnibus Angelis : nec solum intelliguntur hic Angeli, sed omnes electi secundum Bedam.
" Et ante conspectum Agni, " id est, tanto terrore terrebuntur, ut videatur Deus omnipotens semper illis praesens esse, eisque iram vindictae suae semper infligere.
" Et fumus tormentorum eorum, "
Quae erunt diversa et multa, " ascendet in saecula saeculorum, " id est, sine fine perseverabit, ut dicit Glossa. Ubi enim fumus semper ascendet, ibi ignis numquam deficiet. Isa. XXXIV, 10 : in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, etc. Et per hoc quod dicit, ascendet, notatur, non quod ascendet in caelum, sed quia erit in notitia Sanctorum.
" Nec habent requiem. " Hic dicit, quod continua erit paena : posset enim esse aeterna, et tamen non continuari, sicut tertiarius dicitur semper habere febrem, quia semper habet causam febris, non tamen continue calens : sic non erit in eis qui erunt in inferno, quia illi in aeternum et continue dolebunt. Unde subditur: " Die ac nocte, " id est, continue : unde sicut nox et dies sibi succedunt continue, sic poena paenae. Job, XXIV, 19: Ad nimium calorem transeat. ab aquis nivium, etc. Et propter hanc paenarum vicissitudinem dicitur in Psalmo lxxx, 16 : Et erit tempus eorum in saecula, etc.
" Qui adoraverunt bestiam, " id est, Antichristum, " et imaginem ejus, " id est, Apostolos et Praedicatores ipsius, ipsum imitantes, vel ad litteram statuam factam ad honorem ipsius.
" Et si quis acceperit characterem nominis ejus, " id est, notam criminis, per quam confiteatur Antichristum esse Deum ore vel opere, vel etiam aliquod signum per quod ei conformis ostendatur, supple, sic punietur.
" Hic patientia Sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu. "
Supra comminatus est Angelus paenam illis qui adoraverunt Antichristum, hic dicitur quod in contuitu illius paenae sic comminatae, est patientia Sanctorum,