CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primum argumentum principale. Nota, quod Doctor loquitur praecise de identitate extremorum, quam habent tantum ratione medii. Et ideo quamvis paternitas et filiatio in divinis sint idem realiter essentiae divinae, non tamen sequitur quod praecise illa identitate sint idem inter se, cum distinguantur realiter ab invicem ; sed quia sunt praecise idem ratione essentiae, ideo inter se habent identitatem essentialem, id est, quod essentia est ita in Patre sicut in Filio. Et ideo concedimus, quod Pater est ille idem Deus qui est et Filius ;concedimus etiam quod ratione Deitatis sunt una res realiter, ratione tamen proprietatis dislinguuntur realiter sive personaliter. Sunt etiam aliqua quae inter se sunt eadem realiter, quae tamen non sunt eadem ratione alicujus medii cui sint idem. Nam paternitas et essentia divina sunt eadem, quia unum extremum, scilicet essentia, quia infinita includit aliud per realem identitatem, Patet ergo quod loquitur hic de idenlitate extremorum, quam habent ratione medii cui sunt idem, non quod sic sint idem inter se, sicut sunt idem illi medio, sed si inter extrema concluditur aliqua identitas ratione medii, habent illam tantum ut in illo medio, id est, eo modo quo medium unit extrema ad invicem, eo modo sunt illa idem inter se, et non sequitur ulterior identitas. Sequitur :
(b) Et per hanc propositionem sic intellectam, tenet omnis forma syllogistica, quia unum extremum concluditur de alio in conclusione ratione medii, quia enim homo et risibile sunt idem rationali,risibile concluditur esse idem homini per rationale ; nec concluditur quod sic sint praecise idem inter se sicut sunt idem rationali, nam homo est idem rationali formaliter et risibile realiter, sed concluditur identitas realis tantum, quia per tale medium habent praecise talem identitatem. Requiritur etiam quod medium sit unum in se, quia si non esset unum in se, id est, si non diceret unum conceptum in se ( sicut est terminus aequivocus, qui non immediate significat unum conceptum, sed plures aequaliter ) non posset concludi identitas extremorum ratione medii, sed syllogismus esset in quatuor terminis.
(c) Ideo Doctor dicit, quod omissa altera conditione, scilicet vel unitatis medii in se vel extremorum ad medium, non est syllogismus, vult enim quod utraque conditio reservetur, aliter committeretur paralogismus accidentis, scilicet si extrema non sic essent idem medio. Posset etiam committi fallacia aequivocationis, scilicet si medium non significaret unum conceptum. Exemplum de paralogismo accidentis : Animal est genus, homo est animal ; ergo homo est genus. Hic est paralogismus accidentis, primo, quia genus et homo non sunt simpliciter idem animali, imo ut genus convenit animali repugnat sibi quod sit idem homini, et similiter ut animal est idem homini, repugnat sibi genus. Secundo, quia etiam medium non est simpliciter idem in utraque praemissa ; nam in prima accipitur tantum animal in esse cognito, et nullo modo in esse essentiali, ut patet a Doctore in universalibus. In secunda vero accipitur ut habet verum esse essentiae, et ut est in homine.
(d) Cum accipitur in minori. etc. Dico, quod Pater non est simpliciter idem formaliter essentiae divinae, quae in se est unum formaliter, et similiter nec Filius est sic idem. Nam Pater et Filius inter se distinguuntur formaliter, et si essent idem formaliter illi, etiam inter se essent idem. Ideo nota quod si inclusum in aliquo essentialiter esset idem formaliter includenti, tunc animal et rationale cum includantur essentialiter in homine, inter se essent idem formaliter, quod tamen Doctor negat et Aristoteles 3. Metaph. text. c. 10. ubi vult, quod genus non praedicetur per se de differentia, nec e contra, ideo bene nota identitatem formalem quando dicit Doctor : Voco autem idenlilatem formalem, etc.
(e) Etsi dicas, quod saltem ex identitate reali. Nota de identitate reali, aut accipitur identitas realis quando sunt una res, puta una essentia, vel una natura, vel una entitas perfecta, vel una essentia perfecta et realis. Hoc modo personae sunt idem realiter essentiae divinae et inter se, sed accipiendo idem realiter, id est, suppositalitersive personaliter, etiam secundum existentiam personalem sive suppositalem, dico quod Pater et Filius non sunt sic idem essentiae divinae, quia tunc essentia esset in se una persona sive unum suppositum.
(f) Per hoc patet ad talia sophismata : Hic Deus est Pater, etc. et iste est syllogismus resolutorius.
Potest primo responderi, quia secundam Philosophum 2. Prior. omnis talis syllogismus cujus medium est hoc aliquid, non est bonus nisi sit reducibi-Iis ad tertiam figuram per universalem propositionem, modo major erit falsa, scilicet ista : omne quod est hic Deus, est Pater, nam Filius est hic Deus et non est Pater. Dat Doctor aliam responsionem et primo dicit, quod est fallacia figurae dictionis commutando quale quid in hoc aliquid, et licet Deus non sit proprie quale quid, scilicet universale cum sit simpliciter singularis, quia tamen est communicabilis pluribus, et ut quo et ut quod, cujusmodi non est singulare in creaturis, ideo habet rationem qualis quid, et suppositum divinum habet rationem hujus alicujus, quia simpliciter incommunicabile ; ideo concludendo in conclusione Filium esse Patrem ratione essentiae quae habet rationem qualis cujus, id est communis committitur fallacia figurae dictionis, nunquam enim tenet talis syllogismus resolutorius, nisi medio existente incommunicabili saltem ut quod, quale non est in proposito, tenet enim per hoc, quae uni et eidem incommunicabili ut quod sunt unum incommunicabile ut quod, inter se sic erunt idem.
(g) Similiter ibi videtur esse fallacia accidentis, etc. Exemplum : Hic Deus est Pater, hic Deus est Filius ; ergo Filius est Pater, est enim fallacia accidentis concludere identitatem inter se, propter identitatem in tertio cui extranentur, nam quia Pater et Deus sunt idem, concludere identitatem Patris et Filii inter se, fit fallacia accidentis, nam quando dico, hic Deus est Pater, hic Deus est Filius, ly Deus extraneatnr Filio, ut hic Deus est Pater, quia in prima tantum stat pro Patre. Fit etiam fallacia consequentis, scilicet a positione consequentia ad positionem antecedentis, sicut non sequitur, animal est, ergo homo est. Sic in proposito, minor identitas est superius ad majorem, ideo major se identitas habet ut antecedens, et minor ut consequens, non valet erigo : Pater et Filius sunt unum essentialiter, quia sunt unus Deus ; ergo sunt unum personaliter, non sequitur, quia haec est simpliciter major unitas.
(h) Quod si arguas, Deitas est Pater, Filius est Deitas, ergo Filius est Pater. Hoc argumentum est aliud a primo, quia in primo Deus potest supponere pro pluribus suppositis, ideo habere rationem communis. Hic autem Deitas- non potest supponere pro aliquo sup posito divino, ergo saltem videtur va-Iere hoc argumentum.
Respondet Doctor, quod quamvis non supponat pro alio supposito in majori et in minori, quia tantum stat pro ipsa Deitate, tamen adhuc habet rationem qualis quid, quia ipsa est vere communicabilis pluribus ; fit ergo fallacia figurae dictionis commutando quale quid in hoc aliquid, et nihil aliud est commutari quale quid in hoc aliquid, quam interpretari ex vi illationis illud habere rationem hujus alicujus quod habet rationem qualis cujus, id est, quod concludendo extremum incommunicabile, de extremo incommunicabili per medium communicabile, est interpretari tale medium esse incommunicabile, quia talia extrema non possunt uniri in conclusione nisi per medium incommunicabile.
Adverte etiam quando Doctor concedit istam : Deitas est Pater, quod ly Pater non potest accipi adjective, quia tunc adjectivum posset praedicari de ultimate abstracto, quod est contra Doctorem infra, dist. 5. quaest. 1. accipitur ergo per substantive, et sic est praedicatio non formalis, sed identica. Et quomodo esset contra Doctorem patebit infra, d. 5. q. 1.
(i) Quod si saltem arguas, extrema esse idem realiter inter se, quia etiam in medio sunt idem, hoc tenet per illam propositionem scilicet: quae uni et eidem sunt realiter eadem, inter se sic sunt eadem, cum ergo Pater et Filius sint idem realiter Deitati, inter se erunt idem realiter, quod tamen est falsum, quia sequeretur quod Pater esset realiter Filius. Respondet quod sunt idem essentialiter, non suppositaliter, id est, quod sunt praecise idem identitate tertii, id est, quod sicut Pater includit Deitatem realiter, ita Filius includit eamdem, et ita Filius est illud idem essentiale quod est Pater, quia sicut Pater est realiter et essentialiter Deus, ita et Filius ; et hoc est quod dicit quod Filius est idem cum eo, scilicet cum Deo qui Deus est Pater, sive Filius est ille idem Deus qui est Pater. Licet ergo Pater et Filius sint idem essentialiter pro quanto includunt eamdem essentiam, et similiter idem realiter pro quanto includunt eamdem rem essentialem et dicentem perfectionem, simpliciter scilicet ipsam naturam divinam, non tamen absolute sunt idem realiter, accipiendo realiter suppositaliter sive personaliter: patet, quia Pater et Filius ultra essentiam quam includunt et per quam sunt idem, includunt etiam proprietates personales quae ad invicem distinguuntur, et formaliter et realiter ; patet, quia una non includit aliam per identitatem, imo sunt primo diversa in realitate, ut infra patebit, distinct. 13. et distinct. 26. et ideo Pater et Filius ratione proprietatum distinguuntur realiter sive suppositaliter. Licet ergo sint idem essentialiter ratione essentiae aeque perfecte inclusae in utroque extremo, modo praeexposito, non tamen ex hac identitate potest inferri identitas formalis sive suppositalis, id est, quod non potest inferri, quod si Pater est idem Deus qui et Filius, ergo Pater est formaliter vel realiter Filius, quia Pater ultra essentiam includit proprietatem per quam repugnat sibi, quod sit realiter Filius.
(k) Quod si adhuc confirmetur illa major argumenti principalis, scilicet, quaecumque uni et eidem sunt eadem, etc. Quia negare eam, videtur destruere primum principium, ponendo negationem et affirmationem esse veras de eodem ; nam ponere A et B esse eadem realiter C, et negare esse eadem realiter inter se, est negare idem et affirmare. Respondet Doctor quod quando A et B includunt plura, ita quod secundum unum conveniunt et secundum aliud differunt, possunt esse idem et non esse idem, quia ratione unius erunt idem, et ratione alterius non idem, ut patet de Francisco et Joanne, quae ratione humanitatis inclusae in utroque erunt idem in humanitate saltem in communi, et ratione haecceitatis erunt non idem. Similiter albedo ratione coloris in quo convenit cum nigredine, erit idem cum nigredine, et ratione disgregationis in qua non convenit cum nigredine, non erit idem. Sic in proposito, Pater ratione Deitatis in qua convenit cum Filio, erit idem Filio, et ratione proprietatis in qua non convenit cum Filio, non erit idem Filio, modo contradictoria sunt de eodem et respectu ejusdem.
(1) Si contra hoc arguas. Adhuc instat, probando quod saltem videtur sequi, quod Deitas differat a paternitate, et intendit quod formaliter, quod tamen non videtur verum, et intendit probare ex hoc,
quod si Pater et Filius sunt idem in Deitate, et tamen inter se non sint idem, quod ipsa Deitas non erit idem cum Patre sive cum paternitate. Et probat sic: Affirmatio differt ab affirmatione, cujus unius scilicet affirmationis, negatio dicitur de alia scilicet affirmatione, vel saltem talis negatio stat cum alia affirmatione quia neutrum est verum de affirmatione contradicente illi negationi, id est, quod neutrum istorum, scilicet dicitur et stat, est verum de affirmatione contradicente. Exemplum est de Francisco et Joanne, negatio Joannis dicitur de Francisco; patet, quia Franciscus non est Joannes, ideo affirmatio Joannis de Francisco quae contradicit negationi Joannis de Francisco, non dicitur de Francisco, quia haec est falsa: Franciscus est Joannes, nec etiam stat cum Francisco. Aliquando enim affirmatio stat cum affirmatione, et tamen non dicitur de ea, ut cum aliqua ratione unius sunt idem, et ratione alterius non sunt idem, nam affirmatio Filii ut Deus in divinis stat cum affirmatione Patris; patet, quia Filius est idem essentialiter quod Pater, ut supra exposui, et tamen affirmatio Filii non dicitur de affirmatione Patris, quia haec de rigore sermonis est falsa : Pater est Filius, quia haec denotat identitatem formalem suppositorum. In proposito: Si affirmatio Deitatis stat cum non paternitate, puta in alia persona, scilicet Filii, id est, si affirmatio Deitatis ut in Filio,stat cum negatione paternitatis, sequitur quod ipsa Deitas differt a paternitate, quae scilicet paternitas nunquam stat in eodem cum non paternitate. Si enim non paternitas stat cum essentia ut essentia est in Filio, sequitur quod ipsa paternitas sive affirmatio paternitatis, non stabit cum essentia ut in Filio, quia si staret, sequeretur quod affirmatio paternitatis, et negatio paternitatis simul st arent cum essentia in eodem, id est, ut in Filio: ergo essentia differt a paternitate. Et merito arguit, scilicet de stare et non de dici, quia etsi negatio paternitatis stet cum affirmatione Deitatis ut in Filio, nunquam tamen conceditur de rigore quod negatio paternitatis dicatur de Deitate, quia Deus est Pater, quia est simpliciter vera ; si enim negatio paternitatis dicitur de Deo absolute, de rigore sermonis ista esset vera absolute : Deus non est Pater.
(m) Respondeo, major posset concedi. Exemplum, sit homo et asinus, nam negatio contradictoria asini stat cum homine, quia haec est vera : Homo non est asinus ; ergo affirmatio asini de homine erit falsa, dicendo: homo est asinus. Et ut clarius intelligatur, distinguo majorem, aut ly differt accipitur proprie ut importat distinctionem realem vel essentialem; aut ut importat aliqualem distinctionem, puta formalem, vel ex natura rei, vel non identitatem omnino adaequatam. Primo modo, patet in exemplo de homine, Secundo modo, patet sic : Affirmatio, puta hominis ut constituti, differt ab affirmatione rationalis ut constitutivi, quia negatio rationalis ut hujusmodi, stat cum homine, quia haec est vera: Homo non est rationalis, ut constitutivum est, et tamen non sequitur ultra quod homo differat realiter a rationali, sed tantum ex natura rei. Sic in proposito, affirmatio Deitatis ut in Patre est, differt ab affirmatione filiationis ut ipsa Deitas est in Patre. Nam, ut in Patre aliquid convenit sibi quod repugnat Filio, quia ut in Patre convenit paternitas, quae quidem paternitas repugnat Filio.
Similiter affirmatio Deitatis ut in Filio differt ab affirmatione paternitatis, quia ut in Filio negatio paternitatis stat cum Deitate, et sic patet quomodo Deitas differt a paternitate et filiatione, et hoc ex natura rei. Posset etiam Deitas differre a seipsa, non tamen ex natura rei, sed tantum ratione ut consideratur in Patre et in Filio, quia affirmatio Deitatis ut in Patre differt ab affirmatione ejusdem ut in Filio, quia negatio Deitatis ut in Filio stat cum affirmatione ejusdem ut in Patre, quia haec est vera : Essentia ut in Patre est principium communicandi seipsam, et ut in Filio non est principium communicandi seipsam Filio, cum ibi sit communicata, ideo ipsa differt aliquo modo in Filio et in Patre.
Si vero accipiatur sic : Affirmatio differt ab affirmatione, cujus una negatio dicitur de alia affirmatione ; hoc est verum,quando dicitur universaliter et necessario, et per rationem propriam subjecti, sicut negatio asini dicitur de homine et universaliter, quia haec negatio competit omni homini, et per rationem formalem ipsius hominis, quia est talis entitas quod affirmatio asini simpliciter sibi repugnat ; ergo negatio illius sibi necessario et universaliter convenit, et quando est contradictio realis sive rei ad non rem, ut in exemplo praefato de asino et non asino. Et similiter affirmatio de qua affirmatur talis negatio est res, ut hic : Homo est non asinus, et sic homo realiter differt ab asino. Si vero contradictio esset tantum rationis, puta entitas realis ad non ens rationis, vel affirmatio de qua affirmatur negatio est rationis, et negatio realis; vel utrumque ens rationis ; semper affirmatio differt ab affirmatione tantum ratione. Exemplum primi, ut negatio Generis dicitur de homine ergo homo differt ab affirmatione Generis tantum ratione. Exemplum secundi, negatio hominis dicitur de Genere secundo intentionaliter sumpto ; ergo Genus differt ab homine tantum ratione. Exemplum tertii, negatio Generis dicitur de Specie, accipiendo utrumque ut quid ; ergo affirmatio Speciei ut quid, differt tantum ratione ab affirmatione Generis ut quid. Applicando igitur primam partem, scilicet dici de alio, sic negatio Patris dicitur de Deitate ut in Filio, quia hae sunt verae, Deus ut supponit pro Filio non est Pater: ergo affirmatio Deitatis ut in Filio differt a Patre. Dico quod bene sequitur, quod ut supponit pro Filio differt realiter a Patre, quia Filius differt realiter a Patre,sed non sequitur quod Deus in se differat a Patre, quia negatio Patris non convenit Deo necessario,nec universaliter, quia tunc Deus non posset stare pro Patre, neque per rationem Deitatis convenit sibi negatio Patris, sed negatio Patris tantum convenit Deo ut stat pro Filio.
(n) Quod si arguas illud quo Pater distinguitur a Filio, etc. Deinde Doctor instat probando, quod cum unitate essentiae non possit stare pluralitas personarum, quae scilicet personae sint realiter Deus, et quod tamen ab invicem realiter distinguantur. Et quaerit deducere ad hoc impossibile, scilicet quod in divinis erit aliqua entitas vere alia ab essentia divina, vel oportet dicere quod illa supposita non differant ab invicem. Arguit ergo sic accipiendo A pro proprietate Patris, aut A inquantum A est idem essentiae, aut aliudc; si aliud, est impossibile, quia tunc essentia et A essent duae res realiter distinctae ; si idem, sequitur quod A inquantum distinguit, est idem, patet, quia A distinguit Patrem a Filio, et A inquantum A est idem essentiae ; ergo A inquantum est idem essentiae, distinguit Patrem a Filio, et per consequens essentia distinguit Patrem a Filio, quod est impossibile, quia essentia est ratio convenientiae, qua Pater convenit cum Filio ; ergo non est ratio distinguendi.
(o) Respondet praemittendo unum declaratum supr. dist. 1. quaest. 2. quod ly inquantum potest dupliciter accipi, scilicet reduplicative, pro quanto illud quod immediate sequitur ly inquantum notatur esse causa immediata, quare praedicatum insit subjecto vel specilicative tantum, scilicet pro quanto illud quod immediate sequitur ly inquantum, notatur accipi secundum suam rationem formalem, quae tamen ratio non est causa inhaerentiae praedicati ad subjectum. Hoc praemisso dicit duo. Primo quod A inquantum A, accipiendo ly inquantum primo modo, non est idem essentiae, nec aliud, quia si A inquantum A hoc modo esset idem, sequeretur quod A esset causa immediata et praecisa identitatis essentiae, et sic sequeretur quod A contineret essentiam per realem identitatem, quod est impossibile, imo e contrario, essentia quia formaliter infinita continet per realem identitatem ipsum A, ut infra patebit distinct. 5. quaest. 2. et distinct. 8. quaest, penult. Si etiam A inquantum A esset aliud ab essentia, sequeretur quod aut esset causa praecisa et immediata, quare realis alietas inesset ipsi A, et sic esset simpliciter impossibile, A esse realiter idem essentiae et hoc patet per exemplum, nam homo et non homo sunt opposita contradictorie, et de quolibet alterum verificatur absolute, quia dato quocumque ente, aut est homo aut non homo, et tamen non verificatur alterum oppositorum de quocumque ente cum ly inquantum, et hoc reduplicative; patet, quia album inquantum album, aut est homo aut non est homo ; si est homo, ergo homo necessario inest albo; si non est homo, ergo homo nunquam poterit praedicari de albo, et sic nunquam aliquod album poterit esse homo. Exemplum etiam magis evidens est de albo et non albo quae opponuntur contradictorie, et alterum inest, puta homini, quia homo, aut est albus aut non albus, non tamen inest cum ly inquantum, si enim homo inquantum homo esset albus, albedo necessario inesset homini. Si etiam homo inquantum homo non est albus, sequitur quod albedo nunquam poterit inesse.
Et per hoc patet ad illud quod sequitur, scilicet quod licet idem et aliud sint immediate opposita circa ens, scilicet quod omne ens comparatum alteri, aut est idem, aut aliud, non tamen sunt immediate opposita cum ly inquantum, ut supra patuit ; licet enim A sit absolute idem essentiae, aut aliud, quia bene conceditur quod est idem realiter, non tamen conceditur cum ly inquantum propter rationem supradictam, quia scilicet tunc A contineret necessario essentiam per realem identitatem. Secundo principaliter dicit, quod si accipiatur ly inquantum tantum specificative, quod A quocumque modo acceptum formaliter, puta sub ratione sua formali est idem essentiae, id est, quod identitas realis cum essentia non repugnat ipsi A formaliter accepto,et si non repugnat actu, est idem, quia quidquid ibi potest esse, necessario est; sic etiam homo inquantum homo, specificative accipiendo inquantum, est albus, quia albedo potest inesse homini accepto secundum rationem formalem hominis, etc. Addit tamen quod A non est formaliter idem essentiae, ut supra patuit in corpore quaestionis. Sed tunc non sequitur, A formaliter, id est, in se formaliter acceptum est idem essentiae, A formaliter distinguit: ergo essentia distinguit, sed est fallacia figurae dictionis commutando hoc aliquid in quale quid, sicut supra dixi ; quando commutatur quale quid in hoc aliquid, interpretatur tale medium, scilicet quale quid habere rationem hujus alicujus ; sic similiter quando commutatur hoc aliquid in quale quid, interpretatur hoc aliquid
habere rationem qualis cujus. Sic est in proposito, quia essentia habet rationem qualis cujus, et illud quod personaliter distinguit habet tantum rationem hujus alicujus, quia sola proprietas incommunicabilis distinguit personaliter ; inferre ergo quod essentia personaliter distinguit virtute alicujus proprietatis incommunicabilis, est interpretari illud quod habet rationem qualis cujus, id est, communicabilis, habere rationem hujus alicujus, scilicet incommunicabilis, sicut est in illo syllogismo.
(p) Si adhuc instes. Adhuc Doctor instat, probando quod essentia divina non sit in tribus personis realiter distinctis, ita quod sint ibi plures proprietates personales aliquo modo praeter opus intellectus distinctae, quod oportet concedere, si illae personae realiter distinguuntur, ut supra patuit. Et tunc sic arguit de illis proprietatibus, et ponit exemplum de una illarum quae dicatur A, quia A inquantum A, est res vel ens, et hoc patet, et tunc quaerit quod ens, aut est ens quod est essentia, et sic habetur propositum, scilicet quod essentia non erit in distinctis suppositis, Si vero est res et non essentia ; ergo A erit alia res ab essentia, quod est inconveniens.
Respondet, quod est ens et res inquantum A, accipiendo ly inquantum tam specificare quam reduplicative, nam A includit quidditative ipsum ens, vel est ens quidditative. Et addit quod quando aliquid est tale quidditative semper convenit sibi, sive ut idem alteri sive ut distinctum, sicut homo est quidditative animal rationale, et semper est tale, sive homo consideretur ut idem alteri, vel ut non idem sive ut distinctus, ista enim praesupponunt semper quidditatem rei. Sic in proposito, A est ens quidditative inquantum realiter continetur in essentia, quia talis continentia realis non tollit ab A, suam propriam rationem formalem et quidditativam, imo praesupponit eam. Prius enim est res in se quidditative, quam dicatur esse idem alteri vel non idem.
(q) Sed cum quaeris quod ens est. Dicit quod est ens quod est A, et hoc descendendo sub conceptu entis, sicut substantia est per se ens, et descendendo ad ens speciale, substantia est ens quod est substantia, et sic de aliis, et hoc loquendo semper quidditative. Deinde quaerit ex quo A est per se ens quidditative, an sit per se essentia ? Dicitur quod non, quia non est formaliter essentia et quidditative.
(r) Si infers, ergo est alia res, est fallacia consequentis. Non enim sequitur, si paternitas non est per se essentia, ergo est alia res: est enim fallacia consequentis a negatione inferioris sive antecedentis ad negationem superioris sive consequentis. Nam esse idem alicui per se infert esse idem simpliciter, non e contra, ergo non sequitur; non sunt per se eadem res, ergo non sunt simpliciter, sicut non sequitur, homo et risibile non sunt idem formaliter, ergo non sunt idem simpliciter? Sunt enim idem realiter.
(s) Si objicitur. Doctor probat tribus rationibus quod si paternitas non sit per se essentia, scilicet formaliter, quod erit simpliciter alia res ab essentia. Primo sic : A est per se res, id est, formaliter et quidditative, et non est per se essentia, scilicet formaliter et quidditative; ergo erit per se alia res ab essentia, ergo est simpliciter alia res. Prima consequentia patet, scilicet quod sit per se alia res, quia idem et diversuni, sive aliud sunt immediate opposita circa ens, id est, quod de quocumque ente alterum immediate verificatur, scilicet vel quod erit idem vel aliud alteri. Si ergo A est per se res, aut ergo est per se eadem res essentiae, aut per se alia res. Secunda consequentia patet, scilicet quod si per se est alia res ab essentia, quod erit simpliciter alia res, quia per se non est determinatio distrahens ut patet, quia homo est per se aliud, et etiam simpliciter aliud ab asino.
Secundo probat primam consequentiam, scilicet primae rationis, quae erat ista, ergo est per se alia res ab essentia, et tamen haec ratio est etiam ad principale, scilicet quod unitas essentiae non sit in pluribus suppositis realiter distinctis, quia sequereturquod A esset simpliciter alia res ab essentia, et sic essentia non esset realiter quidquid est ibi. Arguit ergo sic, si A est per se res, scilicet formaliter, aut est per se res quae est essentia, aut per se res quae non est essentia ; si primo, ergo A est per se essentia; si secundo, ergo est per se alia res ab essentia, et haec secunda ratio differt a prima propter illam implicationem mediam, ut patebit respondendo ad istam secundam. Tertio arguit sic : Essentia est per se res formaliter et quidditative, et proprietas est per se res, et non sunt per se eadem res formaliter vel realiter ; ergo sunt duae res, et sic utraque est per se res alia ab altera.
(t) Ad primum licet posset conclusio, etc. Ista differunt alietas perseitatis et perseitas alietatis, quia cum in alietate includatur negatio, primo modo est negatio perseitatis, et est sensus : Quando dicitur paternitas est per se alia res ab essentia, id est, quod paternitas non est per se eadem res cum essentia. Et cum infertur in secunda consequentia, ergo est alia res, est fallacia consequentis a negatione antecedentis, et est sensus, non est per se eadem res cum essentia, ergo non est eadem res absolute cum essentia, sed simpliciter alia, non sequitur. Secundo modo accipiendo ut est perseitas alietatis,tunc est sensus : Quando dicitur, ergo paternitas est per se alia res ab essentia, id est, quod paternitati convenit per se esse aliam rem ab essentia, quod est falsum, quia tunc distingueretur vere realiter ab essentia, et hoc modo in prima consequentia est fallacia consequentis arguendo sic : Paternitas est per se res, quia est per se quaedam relatio,et non est per se essentia, id est, quod essentia non convenit illi per se nec primo modo, nec secundo modo, ergo est per se alia res ab essentia, est enim sensus : Paternitas et essentia,in antecedente non sunt una res per se sive formaliter; ergo non sunt una res realiter et absolute. Non sequitur a negatione antecedentis ad negationen consequentis. (u) Tamen quia non videtur bene logice dictum, scilicet quod negatio si qua includatur in alietate (in alietate enim includitur non identitas) posset aliquid attingere praeter terminum respectus. Terminus respectus alietatis est tantum terminus sequens ipsam alietatem, et per consequens negatio inclusa in ipsa alietate tantum habet vim super terminum sequentem et non praecedentem. Ex quo ergo alietas sequitur ly per se, quod est modus compositionis, quia dicit praedicatum per se inhaerere subjecto, male distinguitur dicendo quod potest accipi ut alietas perseitatis vel perseitas alietatis. Ideo potest dici aliter, dat Doctor responsionem secundum propriam intentionem. Et dicit primo quod in hoc consequente, ergo A est per se alia res ab essentia,quod de vi sermonis tantum potest haberi,scilicet esse rem aliam ab essentia per se inest A, quia ibi praecise notatur perseitas alietatis, quia per se praecedit alietatem,quod tamen consequens est falsum, quia tunc essentia, nec per se, nec per accidens posset esse idem A vel inesse ipsi A. Patet per propositionem Doctoris supra q. de praxi, quando aliquid inest alicui per se, scilicet primo vel secundo modo, oppositum ejus nec per se, nec per accidens potest inesse. Ideo negat primam consequentiam, quia duae propositiones in antecedente sunt verae, et consequens falsum. Illae duae propositiones sunt istae, prima : A est per se res. Secunda : A non est per se essentia, et sunt verae, ut supra patuit.
(x) Ad probationem illius primae consequentiae dicit, quod idem et aliud, cum ly per se non sunt opposita immediata, patet quia datur aliquid quod non est, nec hoc, nec illud. Homo enim nec est per se albus, nec per se non albus, quia si esset per se albus primo vel secundo modo, oppositum nec per se nec per accidens posset inesse. Similiter si esset per se non albus, non posset esse nec per se, nec per accidens albus,sic in proposito ; idem enim et aliud absolute accipiendo,sunt bene opposita circa omne ens, sed non cum ly per se, nec cum ly formaliter. Et sic cum infertur, A aut est per se res eadem cum essentia, aut est per se res non eadem, sive per se res alia ab essentia, dico quod nec hoc, nec illud propter rationem supra dictam. Absolute tamen dico, si quaeritur A aut est res eadem cum essentia, aut alia, dico quod eadem, scilicet realiter, non autem formaliter, et tunc non sequitur ultra, si est eadem res cum essentia, quod sit per se eadem res cum essentia, sed est fallacia consequentis a positione consequentis ad positionem antecedentis, nam esse idem absolute est superius ad esse idem per se, ideo non sequitur, A est eadem res absolute cum essentia: ergo est res per se.
(y) Ad secundum, antecedens potest
distingui, etc. Cum enim dicit in antecedente : Paternitas aut est per se res quae est essentia, aut est per se res quae non est essentia. Si accipitur in sensu composito, utraque est falsa, et est sensus, paternitas est per se essentia, paternitas est per se non essentia ; et sicut non sequitur, homo aut est per se albus, aut est per se non albus, utrumque enim est falsum, quia si esset per se albus, vel primo vel secundo modo dicendi per se, nunquam posset esse non albus , nec per se, nec per accidens ; similiter si esset per se non albus, nunquam posset esse albus , quia quando aliquid convenit alicui primo vel secundo modo, ejus oppositum non potest sibi competere, nec per se, nec per accidens. Nec ex hoc negantur ambo contradictoria, quia ista non contradicunt : Homo est per se albus, homo est per se non albus, sed bene ista contradicunt: Homo est per se albus, homo non est per se albus, quia totum quod affirmatur in prima, negatur in secunda. Sed primo modo in prima affirmatur per se album, in secunda tantum negatur album, et ly per se affirmatur. Exemplum, in divinis est in incomplexis et in complexis. Paternitas aut est per se essentia, aut est per se non essentia, ista non contradicunt, sicut contradicunt, paternitas est per se essentia, aut non est per se essentia; et secundum est per se concedendum, quia essentia non convenit paternitati, nec in primo, nec in secundo modo dicendi per se. Exemplum in complexis : Paternitas est per se res quae est essentia divinant paternitas est per se res quae non est essentia divina. Ista non contradicunt, sed bene ista : Paternitas est per se res quae est essentia divina, et paternitas non est per se res quae est essentia divina, et secunda est vera, quia essentia divina non praedicatur per se de paternitate. SU militer in ista disjunctiva complexa : Paternitas est per se essentia divina, aut paternitas non est per se essentia divina, secundum est verum, modo praeexposita. Sed non sequitur ulterius propositum propter positionem consequentis. Non enim sequitur, paternitas est idem realiter vel essentialiter cum essentia divina, ergo est idem formaliter ; vel essentia praedicatur de paternitate per inhaerentiam realem, ergo et per inhaerentiam formalem, quia est fallacia consequentis a superiori ad inferius affirmative.
(z) Haec secunda distinctio non habetur ex vi sermonis. Quia ly quae est essentia, possit dicere inhaerentiam formalem praedicati ad subjectum vel identicam, non est ex vi illius implicationis, quia tantum ex vi sua potest notare inhaerentiam identicam praedicati ad subjectum, id est, quod tantum notat praedicatum esse idem subjecto aliquo modo, vel realiter, vel essentialiter, vel alio modo, sicut dicimus quod homo est per se res quae est risibilis. Et hoc si accipitur in sensu diviso, quia sensus est , quod homo est una natura per se, quae natura est risibilis ; sic quando accipitur haec in sensu diviso : paternitas est per se res quae est essentia, sensus est, quod paternitas est quaedam res per se respectiva quae est essentia realiter. Quando vero ly quae accipitur in sensu composito, licet ex vi sua non notet inhaerentiam formalem praedicati ad subjectum, tamen quia unitur ly per se ex eadem parte extremi ratione conjuncti potest notare hujusmodi inhaerentiam .
(a) Ad secundum principale, respondet Doctor quod si accipiatur accidentaliter pro eo quod est extra essentiam alicujus, sicut etiam differentia est extra conceptum generis, tunc insunt sibi accidentaliter, non tamen accidentaliter, sicut accidens dicitur inesse alicui habenti esse completum, et hoc magis patebit infra dist. 5. quaest. 2. Sed dubitatur in hoc quod dicit in argumento, scilicet quod multiplicato eo quod est de essentia alicujus , multiplicatur ipsa essentia, quia sic arguam : proprietas est idem realiter essentiae, ergo ipsa multiplicata realiter, multiplicatur essentia realiter ; ergo sicut sunt tres proprietates realiter distinctae, ita tres erunt essentiae. Dico breviter quod hoc sic debet intelligi, quod multiplicato illo secundum quod sunt idem, vel realiter vel essentialiter multiplicatur essentia, et sic quia personae sunt praecise idem ratione essentiae, ideo non sequitur quod multiplicatis personis multiplicetur essentia , quia tantum sequitur, quando talis multiplicatio sit praecise secundum illud, secundum quod sunt idem, et quia secundum essentiam sunt praecise idem ; igitur, etc.
(b) Ad tertium. Respondet Doctor quod si in majori, etc. formetur sic ratio : Quodcumque bonum si non esset, nihil perfectionis deficeret in universo, necessario non est ponendum ; sed si secunda persona non esset, nihil deficeret in universo, ergo secunda persona non est necessario ponenda. Dicit ergo, quod si in majori intelligatur conditio possibilis . major est vera et minor falsa. Sensus majoris est: si possibile esset non esse tale bonum, etc. conceditur, sed minor est falsa, quia non est possibile secundam personam non esse, etiam per quamcumque positionem possibilem, ut magis patebit quaest. 2. quodlib. Et addit quod si secunda persona deesset, summum bonum deesset, quia secunda persona est simpliciter summum bonum sicut et prima, et ideo si Pater esset, summum bonum esset, quia est summum bonum. Si autem ponatur conditio impossibilis, major est falsa et minor vera; patet de majori, scilicet quodcumque bonum, si impossibile esset deesse, nihil perfectionis deesset universo, quia tunc illud bonum pertineret ad perfectionem universi, et minor vera, quia sensus est, si esset impossibile secundam personam non esse, aliqua perfectio non deesset universo.
(c) Ad ultimum. Respondet primo, quod illud argumentum supra de unitate Dei bene concludit, quia si sunt duo Dii, puta A et B erunt ejusdem speciei, ut ibi exposui, et ut etiam arguit Doctor; si ergo realiter conveniunt in natura divina specifica quae dividitur in eis, patet quia sunt duo Dii habentes aliam et aliam naturam divinam ; sicut etiam Franciscus et Joannes, qui realiter conveniunt in humanitate, habent aliam et aliam humanitatem, et sic natura dividitur, non quod detur natura specifica realiter communis pluribus, quae post dividatur in illis, sed intelligitur sic, quia natura Francisci ut prior singularitate est indifferens ad hanc singularitatem et illam, et idem dico de natura Joannis: et hoc modo dicitur communis et dividi, ut prolixe exposui super secundo Doctoris dist. 3. quaest. 1. Et sicut talis natura est in potentia ad haecceitatem, et contrahibilis, ita quod per illam fit in ultima actualitate, ita quod non est amplius divisibilis, id est, quod contracta per haecceitatem, sic facta est propria illi individuo quod non est amplius contrahibilis, sic in proposito: natura divina divisa in alio et alio Deo, ut intelligitur prior singularitate est indifferens ad omnem singularitatem, et in potentia ad quamcumque, et per consequens per haecceitatem contrahentem fit in ultima actualitate, et sic unus Deus realiter constituitur per naturam divinam contractam et per haecceitatem ; cum ergo natura divina in uno Deo dicat totam quidditatem et essentiam, et totam perfectionem quidditativam ipsius, sequitur quod erit formaliter necesse esse propria necessitate, alia a necessitate contrahentis ; et similiter haecceitas contrahens, cum sit ultima actualitas, per quam natura divina fit in ultima actualitate in isto Deo, erit formaliter necesse esse et propria necessitate, aliter non esset ultima actualitas, et sic patet quomodo si essent duo Dii, quilibet esset necesse esse duplici necessitate essendi. Sed non est sic de personna, quia tota necessitas essendi ipsius est ab essentia divina, quae ex se et ex sua formali ratione est in ultima actualitate, et necessitas est conditio perfectionis simpliciter, ut supra patuit dist. praesenti, et per consequens formaliter infinitum est formaliter necesse esse. Proprietas autem personalis, cum non sit perfectio simpliciter, ut probat Doctor in quodlib. quaest, prima, et 5. non erit formaliter necesse esse, sed est necesse esse tantum identice, quia realiter identificatur essentiae divinae, et sic persona constituta per essentiam et proprietatem non esset necesse esse duplici necessitate, sed tantum necessitate divinae essentiae. Si dicatur, ipsi A inquantum A aut repugnat posse deficere, aut non. Si primo, ergo A inquantum A est necesse esse, etc. Dico breviter, quod si A per impossibile distingueretur realiter ab essentia, quod posset deficere, sed hoc est simpliciter impossibile, scilicet quod realiter possit distingui.
FINIS TOMI OCTAVI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS NONUS
QUAESTIONES IN PRIMUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctione tertia usque ad decimam tertiam.
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13 MDCCCXGIU
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES
IN LIBRUM PRIMUM SENTENTIARUM
CUM COMMENTARIIS R P. F. FRANCISCI LYCHETI BRIXIENSIS, ORDINIS MINORUM REG. OBS. OLIM MINISTRI GENERALIS,
ET SUPPLEMENTO R. P. F. JOANNIS PONCII HIBERNI, EJUSDEM ORDINIS IN COLLEGIO ROMANO HIBERNORUM THEOLOGIAE PRIMARII PROFESSORIS.