IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit juxta doctrinam Varronis etD. Thom. 3. p. quaest. 78. art. 5. tredecim conclus. circa veritatem hujus propositionis : hoc est corpus meum, et similium, quas approbat, praeter 5. concl. et sequentia ex ea. concl. 10. resolvit ly hoc demonstrare singulare entis, non aliquid minus universale.
Aliter ergo (g) potest dici, et sit conclusio prima, quod conceptus qui causatur per orationem prolatam, non habetur per eam, nisi in ultimo instanti prolationis orationis. Quod probatur, quia non habetur conceptus omnium partium orationis ante illud instans: conceptus enim totius orationis non habetur sine conceptibus omnium partium. Hoc confirmatur per simile, quia conceptus formatus per distinctionem, non habetur ante instans ultimum prolationis illius dictionis ; ergo a simili de oratione: et ratio similitudinis est, quia sicut partes dictionis non significant conceptum simplicem, quem dictio significat, ita dictio non significat conceptum aliquem complexum, quem significat tota oratio. Sed differentia est, quia pars orationis aliquem conceptum simplicem significat: sed ad propositum non est ista differentia, quia utrobique totus conceptus non habetur, nisi in fine omnium dictionum prolatarum.
Si objicitur, ergo oratio causat conceptum quando non est, quia quando complete prolata est oratio, nihil orationis est. Respondeo, patet quod argumentum non cogit, quia idem posset argui de conceptu importato per dictionem, ideo dico quod cum conceptus fiat in instanti in intellectui post prolationem orationis vel dictionis, non fit per illam, quia illa non est sicut arguitur. Sed in fine prolationis cujuscumque dictionis per aliquid causatum in phantasia a dictione, dum fuit in prolatione, intellectus causat in se conceptum aliquem dictionis, vel ad propositum magis per aliqua derelicta a singulis dictionibus dum proferebantur, intellectus in ultimo instanti per collationem suam causat intellectum vel conceptum totius. Ideo autem dixi de conceptu, qui causatur, per orationem, quia secus potest esse de conceptu illo signato, qui non causatur per eam, utpote conceptus qui est apud loquentem, quem scilicet intendit per orationem exprimere.
Et si arguitur contra istam conclusionem, quia significatum totius orationis consistit ex significatis partium, et partes significant quando proferuntur. Respondeo, significatio illa non est ratio formalis causandi illum conceptum in audiente, sed est quaedam dispositio praeambula, ad quam per collationem intellectus sequitur causatio totius conceptus ex conceptibus per partes causatis.
Secunda conclusio est ista, quod non oportet in eodem instanti, vel in eodem tempore, causari conceptum in audiente per orationem prolatam, et veritatem illius conceptus intelligi, sive unionem extremorum. Nam si dicam: Deus creavit mundum, conceptus istius orationis causatur in ultimo instanti, tamen veritas istius, seu unio illorum extremorum intelligitur pro primo instanti temporis: non est ergo idem dicere, in quo instanti concipiatur oratio, et pro quo, quia concipitur in ultimo completae orationis, et concipitur pro illo, pro quo extrema denotantur uniri in intellectu, sive extra in re.
Tertia conclusio est ista, quod pro illo instanti denotantur extrema uniri, et per consequens, quod est veritas in oratione, quod significatur per verbum copulans extrema, quia nihil aliud est in propositione quod significet tempus, ad quod oporteat ex intellectu propositionis, unionem extremorum referri.
Quarta conclusio est: verbum cujuscumque temporis potest consignificare tempus, vel instans, patet, alioquin non posset exprimi conceptus de unione extremorum praesenti, praeterita et futura. Si vero non posset consignificare in stans praeteritum, si verbum est praeteritum: praesens,si est verbum praesens; futurum, si est verbum futurum, nulla propositio esset vera,in qua exprimeretur unio extremorum,quae non potest esse nisi in instanti, utpote nec ista: anima fuit creata; nec ista: anima creatur; nec ista: anima creabitur,essent verae. Si etiam non posset consignificare tempus praesens, si est verbum praesens; et tempus praeteritum, si est verbum praeteritum; et tempus futurum, si est verbum futurum, nulla propositio esset vera, cujus extrema non possunt uniri, nisi pro tempore, et tunc nec ista esset vera : coelum movebatur, nec esset ista vera: coelum movetur, nec ista : coelum movebitur.
Juxta istam conclusionem dico, quod verbum consignificare instans, vel tempus proprie dictum, ( sive loquendo de verbo praesenti, sive praeterito, sive futuro,) pertinet ad multiplicitatem tertii modi aequivocationis, qui est secundum diversa consignificata dictionis idem significantis; non autem copulatio extremorum pro instanti, vel pro tempore sunt causae veritatis talis propositionis, quia nullus modus unus est, qui includatur indifferenter in istis duobus, et ita oportet habere unum commune, quando sunt causae veritatis in consignificatis, sicut in significatis.
Quinta conclusio, secundum unum modum dicendi, est, quod est verbum, si est praesens, et consignificat instans, significat instans completae prolationis totius orationis, quia pro eodem tempore intelligitur ipsa unio et conceptus extremorum, seu totius orationis, et totus conceptus intelligitur pro ultimo instanti. Si autem est verbum praesens, et consignificat tempus, consignificat tempus suae prolationis, vel totum, vel partem: et secundum hoc, si in ultimo instanti prolationis verbi fieret generatio ignis, haec esset vera: ignis generatur. Haec autem similiter, caelum movetur, vel ego curro. si in toto tempore prolationis istius, vel in aliqua parte saltem majori, uniuntur extrema, et secundum hoc, ista nunquam erit vera: ego bibo, vel ego dormio, nec hujusmodi, quia non possunt esse verae, ut verba ista consignificant instantia, quia actus ille non potest esse in instanti, nec pro toto tempore prolationis orationis, nec pro parte illius uniuntur extrema, et ideo propositio illa semper falsa est.
. Secundum ista poneretur sexta conclusio, quod in propositione de praesenti, ubi verbum significat instans praesens, significata omnium partium orationis debent intelligi pro ultimo instanti. Hoc probatur ex praecedenti, quia secundum Philosophum 1. Periher menias, esse significat compositionem, quam sine compositis non est intelligeres ergo si copula copulasset pro ultimo instanti, pro illo necesse est intelligi significata omnium partium.
Et ex hoc ad propositum est septima conclusio, quod cum hoc verbum est non consignificet tempus, sed instans, quia unio istorum extremorum prima est per virtutem infinitam, et per consequens, in instanti, sequitur quod omnes partes istius orationis, et significata earum debent intelligi pro ultimo instanti orationis.
Ex hoc sequitur octava conclusio quod hoc prononem hoc demonstrabit pro ultimo instanti completae prolationis, et tunc dicetur quod demonstraret illud quod pro illo instanti est sub illis speciebus, ut sit demonstratio partim ad sensum, partim ad intellectum, et quoad hoc omnino simpliciter, sicut dixit prior opinio ; sed illud quod demonstratur ad intellectum et in recto, non demonstratur disjunctive, sed determinate hoc quod nunc continetur.
Nona conclusio est, quod in singularibus est ordo secundum ordinem universalium. Prius enim quodcumque universale potest intelligi descendere in proprium singulare, quam contrahatur per differentiam aliquam ad aliquid inferius, tanquam ad speciem, ut sic habeamus ordinem istorum singularium: hoc ens, hoec substantia, hoc corpus, et sic deinceps usque ad Socratem: hoc patet per Avicennam 1. Physic. suoe, quod prius videmus a remotis corpus quam animal, et animal quam hominem, etc. Quod non est intelligendum de universali, quia visus non videt universale, sed de singulari universalioris.
Et tunc est decima conclusio, quod hoc in proposito demonstrat singulare entis, et non per se singulare alicujus minus universalis quam ens. Quod probatur primo, quia rationabiliter quaeritur de multis, quid est hoc? non teneri autem idem supponitur, et quaeri tur, igitur non supponitur per ly hoc, hoc lignum, vel hic lapis, quia illud quaeritur, nam responsio isto dato, scilicet lignum vel lapis, quietatur animus quaerentis de illo singulari. De illo ergo singulari supponitur hoc tantum, ut est singulare entis, et quaeritur aliquid speciale sub ente, et quodcumque speciale conveniens est ad responsionem ; et haec probatio stat in unico verbo, quod ponitur Exod. 16. de Manhu, id est, quid est hoc ? Alia probatio est quasi Grammaticalis, quia adjectivum in neutro genere, substantivatum, includit in se suum substantivum, secundum Grammaticos: non includit autem nisi hoc, quod est aliquid vel ens; ergo, etc.
Undecima conclusio, quod licet ly hoc ibi non supponat per se, nisi singulare entis, tamen illud intelligitur pro singulari alicujus inferioris, et regulariter pro singulari, quod est corpus Christi, quia non est ibi in instanti ultimo, pro quo facit demonstrationem ens in aliquo singulari, nisi in hoc quod est corpus Christi.
Conclusio duodecima est, quod non propter hoc erit sensus istius propositionis : corpus meum est corpus meum, quia alius est per se intellectus antecedentis et consequentis, licet subjectum antecedentis supponat pro subjecto consequentis. Quod patet, quia conceptus consequentis potest esse certus, et antecedentis dubius, non est autem idem conceptus certus et dubius. Hoc etiam patet convertendo propositionem, quia alius intellectus est : corpus meum est hoc, id est, istud ens, et corpus meum est corpus meum.
Decima tertia conclusio est, quod secundum istum intellectum, potest ista oratio esse effectiva, sive conversiva, quia qui principaliter faceret in instanti, pro quo enuntiat illud, quod ista oratio tunc signat, ipse principaliter converteret. Nam facere principaliter hoc ens esse corpus Christi, est realiter facere conversionem, per quam corpus Christi accipit esse hoc, quia eadem est factio, qua hoc ens fit corpus Christi, et qua corpus Christi fit hoc ens, hoc est, fit ens quod est sub istis speciebus. Sed illa oratio dicitur esse conversiva, quae significative agit pro illo instanti pro quo convertens agit realiter: ergo ista oratio est simpliciter effectiva.
SGHOUUM.
Ex conclusionibus dictis quas admittit, praeter quintam, et consequentia ex ipsa, ostendit quomodo ista : hoc est corpus meum, sit vera et electiva, nec aequi valeat huic : corpus meum est corpus meum. Ostendit etiam clare rem conceptam seu significatam intelligi habere esse, pro tempore, quod in verbo consignificatur, licet conceptus orationis semper habeatur pro ultimo instanti prolationis ; et hinc contra quintam conclusionem infert, quod ly hoc demonstrat aliquid quod est, quando profertur.
Ex istis tredecim conclusionibus patet, qualiter ista oratio est vera, quia secundum istas, totus ejus intellectus et complexionis terminorum intelligitur pro ultimo instanti prolationis, et pro illo demonstrat hoc illud, quod tunc est sub istis accidentibus. Verum est autem, quod istud est corpus Christi, et quod non propter hoc convertitur ista propositio: cor pus meum est corpus meum; sed ista potest esse conversiva, licet illa non, quia illa denotat dici de singulari communioris, scilicet de hoc ente, quod est praedicatum, illa autem denotat dici de seipso in speciali. Propositio autem denotans de hoc ente aliquid primo dici, potest esse effectiva, sicut et ista, quae denotaret de lapide, quod ipsum primo est hoc ens.
Has omnes conclusiones possum concedere praeter quintam, et alias inquantum sequuntur ex ea, nam verbum quando profertur, sicut tunc significat, sic tunc consignificat ; et quando consignificat praesens, et non additur aliqua . determinatio, per quam tempus consignificatum referatur ad aliud , praesens, non videtur ex vi sermonis, quod copulet pro aliquo instanti, nisi pro aliquo instanti prolationis ipsius verbi praesentis. Nec illa probatio, quae ibi ponitur, cogit, quia etsi intellectus totius orationis non fiat per eam, nisi in ultimo instanti, sicut expositum est in prima conclusione, tamen non fit conceptus unionis extremorum tantum pro illo instanti, sicut patet in secunda conclusione. Hoc etiam patet, quia in propositionibus de praeterito et de futuro potest verbum copulare pro quocumque instanti praeterito vel futuro, quantumcumque distante ab oratione, et tamen ibi intellectus orationis non habetur nisi in instanti completae orationis, sicut nec intellectus orationis vel propositionis de praesenti,: nec universaliter intellectus alicujus complexi.
Per hoc etiam potest destrui illud, quod sequitur ad istam demonstrationem hujus pronominis hoc Nam si illud deberet intelligi pro tempore, vel instanti pro quo est compositio, et compositio non intelligitur pro ultimo instanti prolationis totius orationis, sed pro instanti prolationis hujus verbi est, sequitur quod demonstratio pro eodem intelligitur.
Est autem et alia difficultas circa praedicta, et specialiter de illa demonstratione, nam pronomen demonstrativum, quando profertur, significat quod demonstrat; ergo significat illud quod tunc est demonstrabile. Sed tunc nihil est ibi demonstrabile ad sensum, nisi accidentia, nec ad intellectum, ut videtur, nisi quod subest accidentibus.
Potest ergo dici aliquantulum aliter, quod de virtute sermonis non habetur, quod conceptus propositionis de praeterito, sive unio extremorum intelligatur praecise pro ultimo instanti totius orationis ; sed si intelligitur pro instanti, magis debet intelligi pro instanti completae prolationis ipsius verbi. Partes etiam quando proferuntur significant, et si natura significationis earum est talis, quod non extendit se nisi ad aliquid quod est praesens quando significat, oportet illud significatum esse praesens, quando partes proferuntur. Verumtamen bene possibile est, aliquem determinare se ad exprimendum aliquem conceptum complexum pro instanti, et conceptus omnium partium illius conceptus, accipi pro illo eodem instanti ultimo prolationis. Hoc enim modo, disputantes determinant se ad proferendum intellectus suos in suis responsionibus ad idem instans, alioquin nunquam respondens potest redargui, quantumcumque concederet contradictoria.