IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quantum ad portionem inferiorem respectu passionis, videtur quod Christus non habuit in ea tristitiam sequentem nolitionem absolutam, sed tantum conditionatam. Suadetur quinque argumentis a ratione et auctoritate sanctorum Augustini et Hieronymi ; et haec sententia probabilis est, quam Gabriel hic dicit esse Doctoris.
Ultimo videndum (k) est de portione inferiori respectu hujus objecti, quod est passio. Patet, aut quod ipsa ut natura, et ut conjuncta appetitui sensitivo, compatiendo tristabatur.
Sed dubium est, si ut libera tristabatur propter nolle liberum absolutum, vel conditionatum ; et quantum ad conditionatum videtur similiter dicendum, sicut dictum est de superiori, et auctoritates aeque vel magis ostendunt de ista, sicut de illa. Non restat igitur videndum, nisi utrum ratio inferior possit concludere illam esse absolute nolendam, et sic voluntas inferior possit eam ordinate nolle absolute, et ita tristari.
Quantum ad hoc videtur dicendum quod non, et de ratione, et consequenter de voluntate, quod probatur multipliciter. Primo, quia eadem potentia circa idem objectum non potest habere actus oppositos, quorum alter fit in summo, quia oppositum in summo non compatitur secum reliquum: sed portio superior et inferior sunt una potentia secundum Augustinum 13. de Trinitate, et ostensum est lib. 2. distinct. 24. Superior autem portio dictat in summo ipsam passionem votendam quantum ad intellectum, et secundum voluntatem summe vult ; igitur inferior non potest nolle.
Praeterea, ex principio (1) et conclusione non sequuntur opposita ; principium rationis practicae inferioris est conclusio rationis superioris ; ergo. Probatio minoris, prima principia practica sumuntur a fine ultimo, ad quem sunt fines, a quibus sumuntur principia rationis inferioris, ita quod bonitas illorum finium est ex illo fine ; igitur et principia sumpta ex illis concluduntur ex sumptis ex illo.
Praeterea, quomodocumque principia rationis inferioris se habeant, puta, sive sint conclusa, ut processit praecedens argumentum, sive immediata, licet posteriora primis immediatis sumptis a fine ultimo, nam inter immediatas propositiones tam practicas, ut videtur, quam speculativas, est ordo dignitatis, vel esse potest, saltem hoc certum est, quod opposita demonstrari non possunt, sed alterum tantum sophistice arguetur ; igitur si ratio superior demonstrat hoc esse volendum, ex nullis principiis potest inferior arguere nisi sophistice hoc esse nolendum absolute ; supponimus autem rationem Christi rectam non errantem per sophismata, et voluntatem esse conformem rationi rectae non sophisticae.
Praeterea, ratio judicans de actibus virtutum politicarum est ratio inferior ; sed illa judicat pro bono communi mortem esse voluntarie sustinendam ; igitur considerando bonum commune hominum, ratio inferior Christi non potuit concludere mortem suam esse nolendam, sed oppositum.
Si dicatur, ratio judicat mortem esse sustinendam, non tamen volendam, et ideo tristatur de illa, cui videtur consonare Aristoteles in auctoritate supra posita, quia licet actus patientiae virtutis sit volibilis, non tamen objectum circa quod est actus.
Contra, ratione concluditur mors nunc sustinenda ; igitur aut voluntas non vult, quod conclusum est, et tunc non est recta ; aut vult, et tunc videtur non absolute nolle mortem, quia absoluta et efficax volitio A, non stat cum absoluta nolitione et efficaci ejus, sine quo non potest esse A, quia tunc idem simul fugeret et non fugeret ; nam absolutum nolle efficax est causa fugiendi nolitum, sicut absolutum velle efficax est causa prosequendi volitum.
Praeterea, ad conclusionem principalem videntur auctoritates, nam
Augustinus super illud Psalmistae : Clamabo per diem et non exaudies me. Miles coronandus non timet, scilicet Paulus, et dux, scilicet Dominus, timet coronaturus ? quasi diceret, non ; timor enim est de nolito, quod scitur, vel creditur esse futurum ; ergo.
Praeterea, Magister in littera adducit Hieronymum, qui vult quod in Christo non fuit passio, sed propassio ; si autem absolute noluisset, cum tale nolle sequatur apprehensionem rationis, tristitia sequens illud nolle videretur habere plenam rationem passionis.