Posita divisione nominum divinorum, hic excludit magister quoddam nomen a generalitate nominum, scilicet hoc nomen persona, quod quidem secundum substantiam dicitur, tamen pluraliter praedicatur.
Et dividitur in partes duas: in prima ponit exceptionem; in secunda inquirit exceptionis rationem, ibi: ideo oritur hic quaestio difficilis. Circa primum duo facit: primo excipit hoc nomen persona ab aliis divinis nominibus quae secundum substantiam dicuntur: et quia nihil potest excipi ab aliquibus, nisi in illis contineatur; secundo ostendit hoc nomen persona significare substantiam, ibi: quod autem persona secundum substantiam dicatur Augustinus ostendit.
Ideo hic oritur quaestio difficilis. Hic inquirit rationem exceptionis, et dividitur in partes duas: in prima inquirit, quare hoc nomen persona de pluribus personis pluraliter praedicetur; secundo inquirit, quare alia essentialia nomina pluraliter non praedicentur, ibi: sed quaeritur hic, cum dicamus patrem et filium et spiritum sanctum esse tres personas... Cur non dicamus similiter tres deos.
Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo ponit responsionem, ibi: quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi qua intelligitur trinitas. Ubi duo facit: primo ostendit necessitatem imminentem Latinis, quare oportet aliquod nomen secundum substantiam dictum pluraliter praedicari, scilicet hoc nomen persona; secundo ostendit eamdem necessitatem Graecis imminere, ut nomen significans substantiam pluraliter praedicetur, scilicet hypostasis, ibi: qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus...
Coarctatur.
Sed quaeritur hic, cum dicamus patrem et filium et spiritum sanctum esse tres personas...
Cur non dicamus similiter tres deos. Hic inquirit rationem quare alia nomina essentialia non praedicentur pluraliter; et primo inquirit de hoc nomine essentia, ibi: verum et hic alia emergit quaestio; et circa hoc duo facit: primo assignat rationem; secundo probat quoddam quod in ratione supposuerat, quod in deo non est diversitas, propter quod essentia pluraliter non praedicatur; nec singularitas, propter quod persona in plurali praedicatur, ibi: jam sufficienter ut puto, ostensum est qua necessitate dicamus tres personas.
Hic quatuor quaeruntur: 1 de distinctione horum nominum: essentia, subsistentia, substantia et persona; et de nominibus eis in Graeco respondentibus, quae sunt usia, usiosis, hypostasis, prosopon; 2 utrum nomen personae proprie in divinis dicatur; 3 utrum significet substantiam, vel relationem; 4 si aliquo modo substantiam significat, utrum pluraliter praedicetur.