CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Post haec de virtutibus adjunctis prudentiae dicendum est. Quia autem omnes sunt circa ea quae sunt per nos operabilia, de quibus est consiliari, oportet de ipso consiliari quaedam dicere. Quaerere enim et consiliari se habent sicut inferius et superius. Omne enim consiliari quaerere est, sed non convertitur : est enim quaerere speculativum de sensibilibus de quibus non est consiliari : consiliari ergo est quoddam quaerere. Cum autem de prudentia jam dictum sit, et prudentis opus sit bene consiliari, oportet assumere ad dicendum de eubulia quid sit. et utrum sit scientia quaedam vel opinio vel eustochia vel aliquid aliud in genere existimationis, quod sit genus ejus per quod possit diffiniri. In diffinitione enim primum genus investigandum est.
Scientia quidem igitur non est. Scientes enim non quaerunt de quibus jam E sciunt. Sciunt enim de conclusione : et de illa quaestio ulterius non est, quamvis conclusionem in quaestione et admiratione ponerent. Eubulia autem consilium quoddam est. Omnis autem consilians in eo quod consilians quaerit et ratiocinatur de quaesitis, quaesita scilicet disponens et ordinans, et eiiciens quid utile ad finem et quid non. Et consilians in eo quod consilians, in nullo stat sicut de necessitate concluso. Patet igitur quod eubulia non est scientia.
Similiter patet quod eustochia non est. Videtur enim eustochia ab AdminBookmark quod est bene, et AdminBookmark quod est conjectatio :
inde eustochia, quasi bona conjectatio. Bona autem conjectatio in hoc est, quod aliquis statim et sine praemeditatione et
sine inquisitione repente videt quid utile et quid inutile sit : quos nos Latine sagaces consuevimus appellare. Patet igitur quod eustochia sine ratione est, et sine inquisitione, et velox. Qui autem consiliantur, quia dubitant, et inquirunt, et indigent multo tempore : et ideo proverbium est antiquum, quod " consiliata velociter operanda et implenda sunt : " consilium autem cum mora et gravitate debita inveniendum est. Manifestum est igitur quod eubulia eustochia non est.
Adhuc autem solertia alterum est ab eubulia. Solertia enim in se continet eustochiam : est enim eustochia quaedam solertia. Solertia enim proprie et communiter dicitur. Proprie dicta solertia est indellberata et impraemeditata inventio medii termini qui est causa conclusionis : et hoc modo dicta solertia scientiae adjungitur et non prudentiae. Communiter dicta solertia est prompta inventio et indeliberata causarum et rationum ad quodcumque priorum : et sic qui rationes operabilium promptas habet, solers vocatur : et hoc modo eustochia quaedam solertia est : et cum eubulia non sit eustochia, sequitur quod non sit hoc modo dicta solertia,
Neque etiam opinio eubulia est quocumque modo opinio dicatur, sive scilicet ea quae videtur pluribus, sive ea quae videtur sapientibus, sive quocumque alio modo dicatur. Hoc autem probatur per hoc quod non eadem accidunt opinioni et eubuliae. Rectitudo enim et peccatum eubuliae accidunt quae sub eadem ratione non accidunt scientiae et opinioni : qui enim male consiliatur, peccat in consilio : qui autem bene consiliatur, rectus est in consiliando.
Manifestum est autem quod eubulia quaedam rectitudo consilii est. Et hoc patet ex ipso nomine, quod componitur ab AdminBookmark quod est bene, et AdminBookmark quod est
consilium. Unde eubulia idem est quod bona consiliatio. Bona autem consiliatio recta est, eo quod per ipsam recte attingitur finis. Talis autem rectitudo neque scientiae neque opinionis est. Et quod scientiae non sit, per hoc patet quod opposita nata sunt fieri circa idem. Si ergo rectitudo scientiae accideret terminis, etiam accideret eis peccatum aliquando : quod falsum est : scientia enim dividitur vero et falso, et non recto et peccato. Quamvis autem dicatur quod opinionis rectitudo est : haec autem rectitudo veritas est opposita recto et non peccato : praeter hoc tamen omne cujus opinio est vel scientia, vel determinatum est in anima scientis vel opinantis. Qui autem consiliatur, nihil habet ut determinatum. Eubulia igitur neque scientia, neque opinio est, sed est rectitudo consilii. Quod sic patet. Sunt enim opposita eubulia et cacobulia. Item opposita, peccatum et rectitudo circa idem. Si ergo oppositum de opposito, et propositum de proposito : constat autem, quod cacobulia peccatum est in consiliando : ergo eubulia rectitudo in eodem erit. Neque eubulia semper verum considerat in consiliando si civiliter loqui velimus, sed considerat rectum adfinem, quod aliquando fit mendacio vel proditione, quibus civis bene utitur ad inimicum, vel ut laedat, vel ut amicum ab eo eripiat. Unde Aristoteles in Regimine dominorum, " Cum inimicis omnia cum proditione agenda sunt. " Si tamen eubulia non est sine ratione : conjectatio enim rationis actus est : cunctatur autem eubulia et quaerit : patet ergo quod defectu intelligentiae eubilia deficit a ratione. Ratio enim completa sive mens in hoc completa est, quod ex principiis propriam assumit conclusionem et stat in illa. Quaerens autem consilium, in nullo stat : sed quasi ponderando procedit si hoc scilicet vel illud fiat, quid accidat : et ideo in probando et certificando non habet perfectam operationem : sed est ejus actus imperfectus quemadmodum
generatio et motio. Qui autem opinatur, modo certo enuntiat de quo opinatur : quod non facit consilians. Opinio enim non est quaestio : sed jam postquam opinatum est, enuntiatio quaedam est : consilians autem nequaquam enuntiat de aliquo : patet igitur quod eubulia non est opinio. Omnis enim qui consiliatur, sive bene sive male consilietur, quaerit aliquid quod ad finem valeat, et ratiocinatur qualiter finis habeatur ex illo. Consilium enim in genere quaestionis est : ergo et eubulia : et cum eubulia rectitudo consilii sit et in hoc quod quaerit, a scientia et opinione distinguitur, in hoc autem quod consiliando quaerit, differt ab eustochia et solertia. Bene autem vel male consiliando quaerere differentiae constitutivae sunt eubuliae et cacobuliae.