CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus magistri sententiarum)
De cognitione Creatoris per creaturas , in quibus Trinitatis vestigium apparet. Apostolus namque , ait, quod invisibilia Dei a creatura mundi per ea quoe facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Per creaturam mundi intelligitur homo, " propter excellentiam, qua excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam, quam habet cum omni creatura. " Homo ergo invisibilia Dei intel lectu mentis conspicere potuit vel etiam conspexit per ea quoe facta sunt, id est, per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim juvabatur, scilicet a natura , quae rationalis erat, et ab operibus a Deo factis , ut manifestaretur homini veritas. Ideoque Apostolus dixit: Quia Deus revelavit illis, scilicet dum fecit opera, in quibus artificis aliquatenus relucet indicium.
Prima ratio, vel modus quomodo potuit cognosci Deus.
Nam sicut ait Ambrosius : " Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit, quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit, quod ab homine impossibile est fieri. " Potuerunt ergo cognoscere sive cognoverunt, ultra omnem creaturam esse illum qui ea fecit, quae nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quaecumque vis, creatura et faciat tale coelum et talem terram, et dicam, quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat, super omnem creaturam esse illum qui ea fecit ; ac per hoc, illum esse Deum, humana mens cognoscere potuit.
Secunda ratio qua potuit cognosci, vel modus quo noverunt.
Alio etiam modo Dei veritatem ductu rationis cognoscere potuerunt vel etiam cognoverunt, ut enim Augustinus ait in lib. de Civ. Dei: " Viderunt summi Philosophi nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum: viderunt etiam quidquid mutabile est non esse summum Deum, omniumque principium: et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt ; deinde viderunt omne , quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo, qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt ergo, eum et omnia ista fecisse et a nullo fieri potuisse."
Tertia ratio, vel modus.
" Consideraverunt etiam quidquid est in substantiis vel corpus esse vel spiritum, meliusque aliquid spiritum esse quam corpus, sed longe meliorem qui spiritum fecit et corpus ".
Quartus modus, vel ratio.
" Intellexerunt etiam, corporis speciem esse sensibilem et spiritus speciem intelligibilem, et intelligibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri queunt, intelligibilia, quae conspectu mentis possunt intelligi. Cum ergo in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent; viderunt esse aliquid, quo illa speciosa facta sunt, ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis; et illud esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset, et ex quo cuncta facta essent. " Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei. Cum ergo Deus una sit et simplex essentia, quae ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit, pluraliter tamen dicit Apostolus : invisibilia Dei, quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei per ea quae facta sunt. Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor aeternus ; ex magni tudine creaturarum omnipotens: ex ordine et dispositione sapiens: ex gubernatione bonus. Haec autem omnia ad unitatem Deitatis pertinent monstrandam.
Quomodo in creaturis apparet vestigium Trinitatis ?
Nunc restat ostendere, utrum per ea quae facta sunt aliquod Trinitatis vestigium, vel indicium, exiguum haberi potuerit. De hoc Augustinus in lib. 6. de Trinit. ait : " Oportet, ut Creatorem per ea quae facta sunt intellectu conspicientes, Trinitatem intelligamus. Hujus enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet. Haec enim omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt et speciem et ordinem. Nam quodque horum creatorum et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum et animarum, et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, et amores vel delectationes animarum, et ita in creaturis praelucet vestigium Trinitatis. In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. " Summa autem origo, ut Augustinus ostendit in libro de Vera religione, intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus sanctus. Perfectissima pulchritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris, nulla ex parte ei dissimilis, quam cum ipso et in ipso Patre veneramur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt et ad unum referuntur, quae tamen omnia nec flerent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset, qui et nulli naturae, quae ab illo bona esset, invidit, et ut in bono ipso maneret, alia quantum vellet, alia quantum posset, dedit; quae bonitas intelligitur Spiritus sanctus, qui est donum Patris et Filii. Quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit. Per considerationem itaque creaturarum unius substantiae Trinitatem intelligimus, seilicet unum Deum Patrem a quo sumus, et Filium per quem sumus, et Spiritum sanctum in quo sumus, scilicet principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum scilicet, quo auctore conditi sumus, et similitudinem ejus, per quam ad unitatem reformamur, et pacem, qua Unitati adhaeremus, scilicet Deum qui dixit, fiat; et Verbum, per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est: et Donum benignitatis ejus, qua placuit quod ab eo per Verbum factum est et reconciliatum est auctori, ut non interiret. " Ecce ostensum est, qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur: non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi vel potuit, sine doctrinae vel interioris inspirationis revelatione. Unde illi antiqui Philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem, deficientes in contuitu Trinitatis, ut Magi Pharaonis in tertio signo. Adjuvamur tamen in fide invisibilium per ea quae facta sunt.
Quomodo in anima sit imago Trinitatis?
Nunc vero " ad eam jam per veniamus disputationem, ubi in mente humana, quae novit Deum vel potest nosse, Trinitatis imaginem reperiamus. " Ut enim ait Augustinus 14. lib. de Trinit. " Licet humana mens non sit ejus naturae, cujus Deus est, imago tamen illius, quo nihil melius est, ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, idest, in mente. In ipsa enim mente, etiam antequam sit particeps Dei, ejus imago reperitur: etsi enim, amissa Dei participatione, deformis sit, imago Dei tamen permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax ejus est ejusque particeps esse potest. Jam ergo in ea Trinitatem, quae Deus est,inquiramus. Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se; hoc si cernimus, cernimus Trinitatem, nondum quidem Deum, sed imaginem Dei. Hic enim quaedam apparet Trinitas memoriae, intelligentiae et amoris. " Haec ergo tria potissimum tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem. " Haec ergo tria, ut Augustinus ait in lib. 10. de Trinit. non sunt tres vitae, sed una vita, nec tres mentes, sed una mens, una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia et voluntas sive dilectio similiter ad aliquid dicitur: vita vero dicitur ad seipsam et mens et essentia. Haec igitur tria eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia; et quidquid aliud ad seipsa singula dicuntur, etiam simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria sunt, quo ad se invicem referuntur. "
Quomodo oequalia sint, quia capiuntur a singulis omnia et tota?
" Aequalia etiam sunt non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus, alioquin non se invicem caperent; se autem invicem capiunt. Capiuntur enim et a singulis singula, et a singulis omnia. Memini enim me habere memoriam et intelligentiam et voluntatem, et intelligo me intelligere et velle atque meminisse: et volo me velle et meminisse et intelligere. "
Quomodo tota illa tria memoria capiat.
Totamque meam memoriam et intelligentiam et voluntatem simul memini. Quod enim memoriae meae non memini, illud non est in memoria mea; nihil autem tam in memoria est, quam ipsa memoria: totam ergo memini. Item quidquid intelligo, intelligere me scio, et scio me velle quidquid volo, quidquid autem scio memini. Totam ergo diligentiam totamque voluntatem meam memini. "
Quomodo illa tria tota capiat intelligentia ?
" Similiter, cum haec tria intelligo, tota simul intelligo. Neque enim quidquam intelligibilium est, quod non intelligam , nisi quod ignoro. Quod autem ignoro, nec memini nec volo. Quidquid igitur intelligibilium non intelligo, consequenter etiam nec memini nec volo. Quidquid ergo intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo. "
Quomodo illa tota capiat voluntas ?
" Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque memoriam meam capit, dum utor toto eo quod intelligo et memini. Cum itaque invicem a singulis et omnia et tota capiuntur , aequalia sunt tota singula totis singulis, et tota singula simul omnibus totis: et haec tria unum, una vita, una mens, una essentia. " " Ecce illius summae Unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personae , imago est humana mens, licet impar. " Mens autem hic pro animo ipso accipitur, ubi est illa imago Trinitatis ; " proprie vero mens dicitur , ut ait Augustinus, non ipsa anima , sed quod in ea est excellentius, " qualiter saepe accipitur. Illud etiam sciendum est, quod memoria non solum est absentium et praeteritorum , sed etiam praesentium, ut ait Augustinus in 14. lib. de Trinit. alioquin non se caperet.
Ex quo sensu illa tria dicantur esse, unum et una essentia , quaeritur?
Hic attendendum est diligenter, ex quo sensu accipiendum sit quod supra dixit, illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem esse unum, unam mentem, unam essentiam. Quod utique non videtur esse verum juxta proprietatem sermonis. Mens enim, id est, spiritus rationalis, essentia est spiritualis, et incorporea. Illa vero tria, naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis et a se invicem differunt, quia memoria non est intelligentia vel voluntas, nec intelligentia voluntas sive amor.
Quod etiam ad se invicem dicuntur relative.
" Et haec tria etiam ad se invicem referuntur ", ut ait Augustinus in 9. lib. de Trinit. " Mens enim amare seipsam vel meminisse non potest, nisi etiam noverit se, nam quomodo amat vel meminit quod nescit? " Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a seipsis ; et tamen eorum singulum et simul omnia una essentia est, cum et relative dicantur ad invicem.
Hic aperitur quod supra quaerebatur, scilicet quomodo haec tria dicuntur unum ?
Sed jam videndum est, quomodo haec tria dicantur una substantia ; ideo scilicet, quia in ipsa anima vel mente substantialiter existunt, non sicut accidentia in subjectis, quae possunt adesse et abesse. Unde Augustinus in 9. lib. de Trinit. ait : " Admonemur si utcumque videre possumus , haec in animo existere substantialiter, non tanquam in subjecto ut color in corpore, quia etsi relative dicuntur ad invicem, singula tamen substantialiter sunt in sua substantia. " Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum vel una substantia. " Quae tria, ut Augustinus ait in 15. lib. de Trinit. in mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspioi, concupisci, (reminiscitur enim per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem. "
Quod in illa similitudine est dissimilitudo.
" Verumtamen caveat, ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam, ita ei comparet, ut omnino existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat. "
Prima dissimilitudo.
Quod breviter ostendi potest. Homo unus per ista tria meminit, intelligit, diligit, qui nec memoria est, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habet. Unus ergo homo est, qui habet haec tria, non ipse est haec tria. In illius vero summa simplicitate naturae, quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, " et hae tres personaesunt unus Deus. "Aliud est itaque Trinitatis res ipsa, aliud imago Trinitatis in re alia; propter quam imaginem etiam illud in quo sunt haec tria, imago dicitur, scilicet homo. Sicut imago dicitur et tabula, et pictura, quae est in ea, sed tabula nomine imaginis appellatur propter picturam, quae est in ea."
Altera dissimilitudo.
" Rursus ista imago , quae est homo habens illa tria, una per sona est. Illa vero Trinitas non una persona est , sed tres personae, Pater FilII, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Itaque in ista imagine Trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt In illa vero summa Trinitate, cujus haec imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus: et tres sunt illae personae, non una persona." " Illa enim tria non homo sunt, sed hominis sunt vel in homine sunt. Sed numquid possumus dicere, Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus ? "Absit ut hoc credamus. Dicamus ergo in mente nostra imaginem Trinitatis, sed exiguam et qualemcumque esse, quae summae Trinitatis ita gerit similitudinem, ut ex maxima parte sit dissimilis. Sciendum vero est quod " haec Trinitas mentis, ut ait Augustinus in 14. lib. de Trinit. non propterea tantum imago Dei est, quia sui meminit mens, et intelligit ac diligit se, sed quia potest etiam meminisse et intelligere , et amare illam a quo facta est. "
Alia assignatio Trinitatis in anima, scilicet mens, notitia, amor.
Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui Trinitas in anima, quae est imago illius summae et ineffabilis Trinitatis. Ut enim ait Augustinus in 9. lib. de Trinit. " Mens et notitia ejus, et amor tria quaedam sunt. Mens enim novit se et amat se; nec amare se potest, nisi etiam noverit se. Duo quaedam sunt mens et notitia ejus: item duo quaedam sunt mens et amor ejus. " " Cum ergo se novit mens et amat se, manet Trinitas, scilicet mens, amor et notitia. " " Mens autem hic accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est. " Haec autem tria cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum, quia in animo substantialiter existunt.
Quia mens, vice Patris; notitia, FilII; amor, Spiritus sancti accipitur.
Et est ipsa mens quasi parens, et notitia ejus quasi proles ejus. " Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit et est sola parens suae notitiae. Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se diligit se ; non enim posset se diligere, nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, id est, notitiam suam, et ita amor quidam complexus est parentis et prolis. "
Quod non est minor mente notitia, nec amor utroque.
" Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens, quanta est; nec minor est amor parente et prole, id est, mente et notitia, dum tantum se diligit mens, quantum se novit et quanta est. "
Quod hoec tria in se ipsis sunt.
" Sunt etiam haec singula in seipsis, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est. " Ecce in his tribus qualecumque Trinitatis vestigium apparet.
Quomodo mens per ista proficit, ad intelligendum Deum?
Mens itaque rationalis considerans haec tria et illam unam essentiam, in qua ista sunt, extendit se ad contemplationem Creatoris, et videt unitatem in Trinitate et Trinitatem in unitate. Intelligit enim, unum esse Deum, unam essentiam, unum principium. Intelligit enim, quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret ; quia si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio; si vero nihil uni deesset quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter superflueret. Intellexit ergo, unum esse Deum, unum omnium auctorem, et vidit, quia absque sapientia non sit, quasi res fatua ; et ideo intellexit eum habere sapientiam, quae ab ipso genita est; et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam ibi esse amorem.
Hic de summa Trinitatis unitate.
" Quapropter juxta istam considerationem, ut ait Augustinus in 9. lib. de Trinit. credamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum esse Deum, universae creaturae conditorem et rectorem: nec Patrem esse Filium, nec Spiritum sanctum vel Patrem esse vel Filium, sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum. "Ut enim ait ipse in libro de Fide ad Petrum: " Una est natura, sive essentia Patris, et FilII, et Spiritus sancti, non una persona. Si enim sic esset una Persona, sicut est una substantia Patris, et FilII, et Spiritus sancti, veraciter Trinitas non diceretur. Rursus quidem Trinitas esset vera, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturam quoque diversitate discreti. " " Fides autem Patriarcharum, Prophetarum atque Apostolorum unum Deum praedicat esse Trinitatem. " " In illa igitur sancta Trinitate unus est Deus Pater, qui solus essentialiter de se ipso Filium unum genuit ; et unus Filius est, qui de uno Patre solus essentialiter natus: et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter a Patre Filioque procedit. Hoc autem totum non potest una persona, id est, gignere se, et nasci de se, et procedere de se. " Ut enim ait Augustinus in 1. lib. de Trinit. " Nulla res est, quae seipsam gignat, ut sit. "
Finit textut Magistri.