In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ostendit exemplis, quomodo oratio ex vi sermonis non significet rem esse pro ultimo instanti prolationis, bene tamen ex intentione proferentis.
Et si quis alteri velit exprimere conceptum suum per orationem de praesenti, non causabit in eo conceptum de virtute sermonis pro ultimo instanti prolationis, sed potest sibi exprimere aut exponere, quod pro illo instanti proferat. Et tunc ex tali expositione, non ex virtute sermonis, conciperet illam unionem extremorum pro illo instanti. Sed si ipsemet proferens intenderet per suam propositionem aliquid causare, sicut etiam posset intendere exprimere conceptum suum pro ultimo instanti, ita posset intendere causare illum effectum pro illo instanti. Si etiam ad prolationem orationis istius intendentis aliquem conceptum, et omnes ejus partes accipi pro aliquo instanti, aliquis alius videns intentionem ejus, vellet aliquid causare, posset causare pro ultimo instanti, pro quo intendit ille omnia significare. Et hoc modo, licet non sit manifestum de virtute sermonis illud quod dictum est prius in quinta conclusione, et caeteris sequentibus de ultimo instanti prolationis, tamen manifestum est illa posse intelligi, quantum ad intentionem exprimentis, et in se et inquantum est minister Dei, qui videns intentionem suam, potest illi orationi assistere ad agendum, eo modo quo ipsa secundum intentionem proferentis significat.
Sed sive illa via teneatur, quod de vi sermonis tota oratio debet referri ad ultimum instans sermonis, vel prolationis, sive ista quod hoc non sit ex virtute sermonis, sed ex determinatione proferentis, et hoc non tantum in se, sed in ordine ad principale agens assistens ad agendum, et si salvetur uno modo vel alio, quod ista propositio est vera, id est, secundum octavam conclusionem, et caeteras quae sequuntur, a quibus non discordo, remanet difficultas communis utrique modo, quomodo ista propositio est vera pro ultimo instanti. Nam secundum utramque viam, etsi sit vera pro ultimo instanti, non tamen prius naturaliter, quam conversio sit completa, quia prius naturaliter oportet rem esse quam oratio sit vera: In eo enim quod res est, vel non est, est oratio vera vel falsa, ex Praedicamentis; non ergo ista veritas praecedit naturaliter conversionem, sed sequitur, et per consequens, ista oratio ut vera, non est conversiva.