In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(k) Ultimo videndum est de portione inferiori, etc. Et ponit Doctor duas conclusiones, quarum una videtur probabilis pro utraque parte, et est ista, scilicet, voluntas animae Christi secundum portionem inferiorem noluit absolute passionem Christi, et sic fuit tristata de passione illa, tristitia sequente nolitionem absolutam. Unde tenendo oppositum conclusionis hujus est verum. scilicet quod non habuit nolitionem absolutam respectu passionis, adducit quatuor rationes, quarum prima est ista: quia voluntas secundum portionem superiorem large sumptam habuit velle simpliciter respectu passionis, ut supra patuit ergo eadem voluntas secundum portionem inferiorem non habuit nolle absolutum circa eamdem passionem. Consequentia patet, quia nulla eadem potentia ad idem objectum omnino potest elicere actus oppositos, hoc patet ; sed voluntas secundum portionem superiorem et inferiorem est simpliciter eadem, sic quod portio superior et inferior non sunt in voluntate duae realitates ab invicem distinctae, ut subtiliter patet a Doctore in 2. dist. 24. ergo cum voluntas secundum portionem superiorem voluerit simpliciter passionem illam, sequitur quod pro tunc secundum portionem inferiorem non potuit habere nolle absolutum respectu ejusdem passionis.
(1) Secundo arguit sic : Ex principio et conclusione non sequuntur opposita, etc. Vult dicere quod si per aliquod principium sit conclusio demonstrata in aliqua una scientia ex illo principio, quod est conclusio demonstrata, non potest inferri oppositum illius principii, sive conclusionis demonstratae, patet, quia tunc ex veris posset sequi falsum, si enim ex aliquo principio vero, quod fuit conclusio demonstrata in aliqua scientia, puta subalternante, sequitur conclusio opposita illi principio, puta in scientia subalternata, talis conclusio erit falsa, et sic falsum posset sequi ex vero ; sic est in proposito, nam principia practica semper sumuntur a fine, ut patet quaest. ultim. prolog. et principia practica in Theologia, loquendo de principiis immediatis, semper sumuntur ab ultimo fine, et ex illis principiis deducuntur omnes conclusiones practicae, quae sunt tam de fine quam de omnibus ordinatis ad ultimum finem, ut prolixe exposui quaest. penult. prol. Sed in proposito, ratio superior intellectus animae Christi, ex ultimo fine judicat et concludit passionem pro tunc esse simpliciter volendam, ut arguatur sic : Quidquid ordinatur ad ultimum finem assequendum, est simpliciter eligendum ; sed passio Christi pro tunc fuit ordinata ad ultimum finem assequendum, ergo passio Christi fuit eligenda, et per consequens voluntas sequens rationem debuit velle illam. Ista conclusio, scilicet passio Christi, est eligenda pro tunc, quae est conclusa a. ratione superiori intellectus, poterit esse principium respectu conclusionis deducendae per rationem inferiorem intellectus, ut arguatur sic : Quidquid a ratione superiori concludit recte esse volendum, illud idem judicatur a ratione inferiori esse volendum ; patet ista, quia tunc tota bonitas conclusi a ratione inferiori est simpliciter a bonitate conclusi a ratione superiori, quia sola ratio superior concludit omnia ex ultimo fine, a quo dependet omnis bonitas moralis Theologiae sed a ratione superiori recte concluditur passionem Christi pro tunc esse volendam, ergo hoc idem recte judicatur a ratione inferiori, et sic ratio inferior non potest judicare passionem Christi pro tunc non esse volendam absolute ; ergo nec voluntas secundum portionem inferiorem potuit recte noluissse illam.