In aliis Psalmis commemoravit Psalmista fiduciam quam habet de deo; hic autem quasi liberatus gratias agit. Et primo ponuntur Psalmi pertinentes ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia praestita, ibi, in te domine speravi.
Circa primum duo facit. Primo invitat alios ad gratiarum actiones. Secundo ipse gratias agit, ibi, exaltabo te. Titulus, Psalmus David in consummatione tabernaculi: et nota historiam 1 Reg. 4, ubi filii Israel tempore Heli pugnaverunt contra Philistaeos, et arca dei capta est, et fuit in terra illa sex mensibus, tandem propter plagam remiserunt eam in gabaa: et mortuo Saule, David tulit eam, et portavit in hierusalem, et fecit ei tabernaculum, et lusit ante eam, ut habetur 2 Reg. 6; et tunc videtur factus fuisse iste Psalmus. Mystice per tabernaculum designatur sancta ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus. Hoc tabernaculum, scilicet ecclesia, ereptum est de manibus Philistiim, idest Daemonum: et quae in Psalmo isto dicuntur, pertinent ad dona spiritus sancti, per quae istud tabernaculum consummatur.
Dividitur ergo in partes duas. In prima invitat alios ad offerendum deo per gratiarum actionem.
Secundo commemorat beneficia, ibi, vox domini super aquas. Circa primum tria facit. Primo ostendit cui sit offerendum. Secundo qui offerat.
Tertio quid debeant offerre. Dicit ergo, afferte. Sed cui? domino, soli, non alii: Exod. 22. Quod soli deo debeat offerri, dicitur 1 Paral. Ult.: tua sunt omnia; et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Qui debebant offerre ostendit, filii dei: Eccl. 34: dona iniquorum non probat altissimus: Gen. 4: deus primo respexit ad Abel, et ad munera ejus postea, quia debet homo primo deo placere, et postea ei oblationem facere; et ideo dicit, filii dei, per fidem: joan. 1: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Item per charitatem: 1 jo. 3: videte qualem charitatem dedit nobis deus etc..
Per bona opera: Rom. 8: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt.