CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentiis constitutivis Eubuliae ei de collectione diffinitionis ejus.
Investigando autem differentias constitutivas eubuliae, supponimus ex prius habitis quod eubulia quaedam rectitudo consilii sit. Propter quod primum oportet quaerere quid sit consilium, et circa quid sit. Genus enim est quod in quid praedicatur, differentiae autem quae in quale. In diffinitione ergo primo oportet supponere quid sit genus : et hoc consilium est in diffinitione eubuliae. Consilii autem substantia non melius sciri potest quam ex subjectis circa quae est: consilium enim animae est actus. Actus autem et habitus et operationes animae ex subjectis cognoscuntur circa quae sunt. Habentes igitur genus, et volentes investigare differentias, ex parte rectitudinis oportet invenire. Est enim eubulia rectitudo quaedam consilii.
Quia autem rectitudo multipliciter dicitur, manifestum est quod non omnis rectitudo eubulia est. Incontinens enim et pravus id quod ut finem suae voluntatis proponit sibi optimum esse, ordinabit etiam ex ratiocinatione qualiter consequatur. Patet igitur quod ille recte consilians est, et tamen magnum malum voluntatis ut finem assumens est, sicut patet in Paride et Helena. Paris enim recte consiliabatur quando a Venere requisivit venerea. Magnum autem malum assumpsit pro fine, scilicet alterius thori violationem : et hoc non potest esse eubulia: quia bene consiliari videtur omnibus quoddam bonum consiliari, ad quod consequendum omnis consilii dirigatur intentio. Eubulia enim non omnis consilii rectitudo, sed est rectitudo quaedam quae boni finis est adeptiva : quod non fuit in consilio Paridis,
Adhuc autem si boni finis sit adeptiva, et non per medium bonum, non proprie eubulia est. Contingit enim aliquando aliquem id quod sibi bonum est et opportunum, sortiri: et hoc falso syllogismo. Hoc autem contingit, quod medium terminum contingit falsum esse, et non bonum et opportunum. Sunt enim duo quasi termini : appetens, et res quae appetitur: quos terminos contingit aliquando proportionatos esse, sicut si captivus liberetur, vel pauper appetat divitias. Medium autem potest esse incompetens, sicut per adulterium cum uxore captivatoris vel divitis, captivus vel pauper quaerat libe-
rari vel ditari. Sicut enim in syllogismo veram contingit esse conclusionem medio falso in una vel. utraque propositione assumpto : sic et in moralibus contingit esse medium incompetens, extremis tamen opportune conjunctis. Si enim dicatur quod quicumque captivus est, illi opportuna est liberatio et opportune eam. desiderat, verum est quod dicitur. Si autem assumam quod omne per quod sortiri potest liberationem, opportunum sit, non semper verum est. Malo enim quod non est opportunum, bonum sortiri contingit, et bonum sortiri malo medio cacobulia est. Eubulia igitur non est nisi et bonum sortiatur bono medio.
Adhuc autem contingit, quod consita lians in multo tempore et pluri quam oportet, sortitur quod intendit. Contingit autem quod alius velociter et minori quam opportunum est ad consilii maturitatem, sortitur propositum. Primum quidem pigrum vel hebetem vel stolidum appellamus, qui plurimo tempore non invenit quod faciendum est. Secundum autem appellamus praecipitem. Cum autem utrumque sit malum, constat quod utrumque cacobuliae est. Eubulia igitur neutrum illorum, sed rectitudo utriusque, quae tanti temporis est, quantum ad. maturitatem consilii utile reputatur, et est de re cujus oportet esse tale consilium, et ut oportet et quando oportet, et de aliis circumstantiis similiter.
Adhuc contingit consiliari de eo quod simpliciter bonum est, et contingit consiliari ad quemdam finem boni specialis. Bene enim consulere simpliciter, est bene consulere adfinem qui simpliciter finis est et universaliter, sicut est felicitas, ad quem finem quis bene consulit quando proponit et ordinat ea quae simpliciter dirigunt in finem illum, sicut faciunt virtutes et virtutum operationes quae essentia- liter salvantur in felicitate. Quaedam autem bona consiliatio est, quando aliquis proponit et ordinat ea quae dirigunt in bonum quoddam quod non simpliciter bonum est, sed est bonum simpliciter vel conservans, vel adjuvans, vel impeditum prohibens, sicut sunt divitiae vel potentatus.
Ex his igitur facile est concludere difi finitionem eubuliae. Eubulia enim utique erit rectitudo, quae est secundum utile et conferens, dirigens ad finem simpliciter vel ad quemdam finem, cujus prudentia vera suspicatio est. Omnis enim eubulia finem habet talem, cujus prudentia vera suspicatio sive conceptio est, et e converso, omne consiliabile cujus prudentia vera conceptio est, eubuliae finis est. Secundum praedicta prudentia sine errore se habet circa appetibilia et consiliabilia: eo quod quaecumque proposuit prudens, et meditatus est, et mensuravit ad finem adeptionis propositi, omnia illa opportuna sunt et utilia: et modi per quos tales fines adipiscuntur, omnes sunt opportuni et finibus concordantes. Adinventa enim sunt a prudentia quae est habitus bonus, bonum eligens propter seipsum. Haec igitur est diffinitio eubuliae.