In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et audivi vocem, " aure interiori, " de caelo, " id est, de visione caelesti, a dicentem mihi, " interius sine strepitu soni : " Scribe, " in libro ad litteram, vel in corde tuo, vel in corde auditorum secundum Haymonem.
a Beati mortui, etc. "
Nota : Triplex est mors : mala, bona, indifferens: mala duplex, culpae quae aufert bonum Domini qui est ejus vita. Sapient. 1, 13 : Deus mortem non fecit, id est, peccatum, etc. Secunda est gehennae quae dicitur mors aeterna. Psal. xxxiii, 22 : Mors peccatorum pessima. Mala propter paenarum diversitatem, pejor propter acerbitatem, pessima propter aeternitatem. Contra istam duplicem mortem duplex est remedium. Primum est eleemosynarum largitio. Tob. IV, 11 : Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Secundum est mandatorum impletio. Ezechiel. xviii, 19 : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, etc. Mors bona duplex est: prima, qua moritur homo peccato. Ad Roman. vi, 2 : Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ? Secunda, qua homo moritur mundo. Ad Coloss. III, 3 : Mortui estis) et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Mors indifferens est separatio animae a corpore. Genes. ii, 17 : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris.
Ergo : " Beati mortui, " scilicet, morte qua quis moritur peccato, vel mundo, " qui in Domino, " id est, in confessione Domini. Vel, " In Domi-no," supple, existentes per charitatem secundum illud epistolae I Joannis, IV, 16 : Qui manet in charitate, in Deo manet, etc.
" Moriuntur, " corporaliter per separationem animae a corpore.
Et quod sint beati, ostenditur cum subdit:
" Amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. "
Consistit autem beatitudo Sanctorum in duobus : in carentia mali, quod ibi, " Amodo : " et id adeptione boni, quod ibi, " Opera enim illorum. "
In prima notantur tria. Primum est laboris modieitas, ibi, " Amodo. "Secundum est quietis infinitas, ibi, " Requiescant. " Tertium, ordo laboris ad quietem, ibi, " A laboribus suis, " id est, post labores suos.