IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit, licet disputatio praemissa sit subtilis et Logica, sufficere Theologo dicere, quod Deus utitur illa propositione : Hoc est corpus meum, ut signo sensibili ad causandam consecrationem, quae sequitur in ultimo instanti, et sic prius fit consecratio, quam oratio est vera, atque adeo non causat ut vera, sed ut neutra. Quod si Logice contendas quod causat ut vera, hoc saltem ut certum tenendum, quod ipsa ut signum vocale facit consecrationem per Dei assistentiam. Eodem modo dicendum est de forma calicis, siout dictum est de forma corporis.
Propter hoc dico, quod tota illa disputatio in tredecim conclusionibus, et earum probationibus vel improbationibus, subtilis est, et Logica de veritate hujus propositionis salvanda. Sed Theologo sufficit, quod ista oratio, ut est tale signum sensibile, institutum a Deo, est instrumentum Dei ad consecrationem illam, quae sequitur in ultimo instanti, ita quod Deus assistit sibi, tanquam cuidam dispositioni praeviae efficaci, ut ea completa causet talem effectum invisibilem. Non autem ipsa veritas praecedit, ut talis dispositio,actionem Dei, quia est ut signum sensibile in fieri, et per consequens, in tempore, non intelligitur habere suam propriam veritatem: quando etiam habet eam, illa veritas sequitur ordine naturae actionem Dei.
Breviter ergo diceret Theologus, quod qualitercumque Logicus salvet istam propositionem esse veram, saltem non est oratio sacramentalis ut vera ; sed ut tale signum sensibile praecedens forte tempore, et ad minus naturaliter suam veritatem, sicut dispositio continua in tempore praecedit ultimum instans, et conditionem cujuscumque in ultimo instanti ; causa etiam praecedit conditionem causati.
Et si quaeras tunc, qualis, aut ut vera, aut ut falsa est propositio conversiva? Dico, quod neque sic, neque sic, sed tantum ut est propositio neutra, et prior naturaliter, et forte tempore, sua veritate.
Ista autem prioritas probatur sic, quia omne fundamentum prius est naturaliter relatione sua accidentali: propositio autem, seu conceptus est fundamentum respectu veritatis, quae est relatio accidentalis, quia potest inesse et non inesse, sicut potest esse conformis et difformis rei. Socrate enim sedente, vera est oratio, quae dicit Socratem sedere, ut dicitur in Praedicamentis ; ergo prior est naturaliter conceptus orationis ut in se talis, quam ut verus. Adhuc etiam prior duratione est ipsa oratio ut variabilis, et in fieri, quam conceptus ejus causatus per eam, eo modo quo tempus dicitur esse prius suo ultimo instanti terminante.
Istud etiam de prioritate naturali conceptus ad veritatem, patet manifeste in addiscente. Prius enim aliqua conclusio non demonstrata concipitur a discipulo, et tunc quidem ut neutra, et tamen totus per se ejus conceptus percipitur vel concipitur: secundo, demonstratione ad ipsam applicata concipitur ut vera.
Et istud patet evidenter, quia posset Deus instituisse aliquam orationem non significativam, ad cujus prolationem a ministro, ipse assisteret ad causandum effectum in fine prolationis ; ergo qualitercumque sit de illa dispositione Logica, qualiter ista propositio est vera, hoc est tenendum pro certo, quod ipsa ut signum vocale, et in fieri extra, est signum efficax respectu consecrationis, quia dispositio praevia, cui Deus ex pacto assistit ad causandum effectum efficaciter in termino,) sive ipsa propositio significet talem effectum (quod verum est in proposito, et congruum et hoc nude, scilicet nec ut vera, nec ut falsa, scilicet inquantum est dispositio sive significet illud, ut propositio vera, et hoc, vel pro tunc, quando est dispositio, vel pro instanti illo, pro quo causabitur illud, ad quod est dispositio, et hoc vel prius naturaliter, quam in illo instanti causetur ille effectus, vel posterius naturaliter.
Posset quidem hic aliter distingui, scilicet quod in ultimo instanti prolationis primo secundum ordinem naturae, est conceptus propositionis, ut neuter; secundum, ad illum sequitur operatio divina causans illud, quod omnino designat: tertio, sequitur veritas hujus conceptus: et sic non tantum oratio ut vocaliter et continue prolata, prior est veritate, sed etiam ut habens suum conceptum proprium, licet non ut verum. Sed istud implicat quaedam pertinentia ad illam disputationem Logicam de veritate propositionis, vel de conceptu propositionis pro ultimo instanti, et nihil necessarium facit ad istam orationem, ut sacramentalis, quia ille conceptus, qui ponitur haberi per istam in ultimo instanti, nullo modo est instrumentum Dei ad illam actionem Dei, quae ponitur sequi in secundo instanti naturae, quia Deus ad operationem suam non utitur aliquo sacramentali, nisi sensibili.
Sic ergo breviter sufficiat ministro non disputanti tunc, pro quo intelligitur oratio, intendere proferre istam orationem, eo modo quo Christus instituit eam proferendam ; et sic habetur intentio debita, et instrumentum debitum, scilicet illa oratio prolata, cui instrumento a tali agente adhibito, Deus assistit ad causandum in ultimo instanti talem effectum.
Ex istis patet de intellectu formae consecrationis super vinum, quia omnino similis posset esse disputatio Logica et certitudo Theologica. Quod autem hic ponitur calix, hoc ideo fit, quia consecratur sanguis in ratione potus ; liquor autem non habet rationem potus, nisi ut in vase; nihil autem tale ponitur in ratione, vel consecratione corporis, quia corpus conficitur ut cibus; solidum autem habet rationem cibi, licet non sit in vase.
Ad primum argumentum patet, quod ly hoc demonstrat singulare entis, non panem, nec accidentia, quia demonstrat pro instanti completae prolationis orationis, et hoc, vel ex virtute sermonis, secundum quintam conclusionem, vel ex intentione proferentis, secundum aliam viam.
Nec ista est eadem illi: Corpus meum est corpus meum, sicut patet ex conclusione 13. Et hoc patet, quia ista propositio posset esse conversiva : hoc est ignis, non tamen ista: ignis est ignis, quia quod facit hoc ens esse ignem, facit quamdam conversionem, non tamen sic de igne esse ignem.
Ad secundum, patet quod ly enim ponitur ad faciendum continuationem in illis verbis, ne singula verba ibi possent quasi disjuncta statim proferri.
Ad tertium, concedo, quod ly meum oportet quod ex virtute sermonis. denotetur referri ad personam Christi ; hoc autem non est, nisi fiat prius mentio de Christo, in cujus persona proferuntur haec verba ; sicut si dicerem, Christus "dixit: Mea doctrina non est mea, de veritate istius propositionis significaretur quod ly mea refertur ad Christum ; non autem sic, si quis non praemissa locutione de Christo, statim diceret: mea doctrina, etc. Ad duo argumenta contra formam consecrationis sanguinis, patet in corpore quaestionis.