IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit modum explicandi quorumdam, et videtur D. Thom. respectu nolitionis portionis inferioris in ordine ad passionem, qui dicunt fuisse absolute nolitam a Christo, et secundum quid volitam, quia id est simpliciter volitum, quod quis vult quantum est in se, et id secundum quid, quod quis vult secundum praesentem necessitatem. Hunc rejicit Doctor probans quod quis vult juxta praesentem necessitatem, esse simpliciter volitum, ut in exemplo de projiciente merces ; et explicat quodnam fuit nolitum, ratione cujus mors Christi fuit ipsi tristis, dicens fuisse duritiem populi nolentis credere veritati, usque ad odium mortale, vel miseriam generis humani, a qua per passionem tantum liberandum erat. Et juxta haec, resolvit Doctor, si teneatur modus praedictus, quod secundum portionem inferiorem Christus noluit passionem voluntate, ut natura, hoc est erat ei tristis,tristitia non sequente nolilionem sed orta ex disconvenientia objecti, vel con nexione ad appetitum, noluit etiam eam actu elicito, conditionate, non absolute.
Cui placeret (m) conclusio istarum rationum et auctoritatum, posset dicere quod voluntas inferior, ut libera, non noluit absolute, sed tantum tristabatur, quia noluit conditionaliter, quantum scilicet in ipsa fuit, si aliter divinum beneplacitum impleretur ; et illud tale dicitur voluntarium mixtum in voluntario. Et illud est simpliciter volitum, quod quis vult quantum in ipso est; et illud secundum quid, quod quis vult propter necessitatem praesentem ; puta simpliciter voluntarium est periclitanti non projicere merces, ideo tristatur de projectione, et projicere est voluntarium secundum quid. Et sic in proposito dicerent, quod Christus absolute noluit mortem, quia quantum in ipso fuit, et secundum quid eam voluit.
Hoc credo falsum tam generaliter, quam in proposito. Primum ostenditur in exemplo illo, cum enim ille sit dominus actuum suorum per voluntatem, in cujus potestate est uti virtute motiva ad projiciendum, et non uti, et hoc ita in periculo sicut alias, igitur simpliciter volens projicit, quia a nullo coactus uti vi motiva ; patet enim, quod voluntas posset ita inordinate amare merces, quod nollet eas projicere etiam pro periculo evadendo. Ita in proposito Christus dicitur nolle mortem cum determinatione distrahente, scilicet si bene fieri posset. et ideo distrahit, quia conditio non extat. Conceditur autem secundum istam viam ipsum velle mori sine conditione distrahente, quia si additur propter honorem Dei, vel propter justitiam vel salutem hominum, non est distractio ; finis enim actus non distrahit ab actu in talibus ; igitur quod quis facit, vel patitur, non est simpliciter nolitum, sed secundum quid.
Movet autem forte pro parte opposita, quia tale videtur simpliciter triste, sicut projicere periclitanti, et mori forti. Sed hoc non cogit, quia ad simpliciter tristandum sufficit nolle conditionatum, quando conditio est nolita, et ita velle consequens aliquid nolitum non sufficit ad gaudere, sicut ibi velle projicere sequitur ad tempestatem fore, quod est nolitum illi.
Sed tunc non videtur Christi mors tristis, quia non fuit volita propter aliquid nolitum praesuppositum.
Respondeo, sicut fortis politicus nollet civitatem suam talem necessitatem incurrere, a qua eam liberari oporteret per mortem ejus, et sic praesupponit quoddam nolitum, sic Christus noluit auditores esse tales, coram quibus non posset veritas praedicari, nisi scandalizarentur usque ad odium mortale, ideo si voluit mori pro veritate doctrinae, supponitur quoddam nolitum ex parte audientium. Si autem pro salute humani generis, supponitur aliud nolitum, scilicet homines esse in tali statu, a quo per mortem Christi eripiendi essent. Si autem propter beneplacitum divinum, et ibi supponitur, videtur quoddam nolitum primo, quia beneplacitum illud fuit respectu hujus objecti, ut videtur propter aliquem finem, ad quem hoc objectum ordinabatur, puta vel propter veritatem praedicandam, vel salutem hominum procurandam.
Sic itaque, si rationes ultimae concludant, videtur esse dicendum quod secundum portionem inferiorem noluit passionem, et hoc voluntate, ut natura, hoc est, inquantum conjuncta appetitui sensitivo patienti, et voluntate ut libera noluit tantum conditionaliter et non absolute ; quemadmodum de portione superiori dictum est prius, quod noluit ut natura, et ut libera noluit tantum conditionaliter et non absolute, et ita secundum utramque portionem eisdem modis tristabatur. Nec valet, non noluit absolute, igitur non tristabatur, quia nolle naturaliter vel conditionaliter sufficit ad simpliciter tristari. Unde tantum potest argui, absolute non noluit, igitur non tristabatur ex illa causa, sed cum hoc stat, quod ex alia causa unica vel duplici simul simpliciter tristaretur.
Sicque salvatur glossa illa : Repleta est malis, etc. id est, tristitiis sive poenis, quia tota anima secundum voluntatem, secundum utramque portionem tristabatur, et ut natura et ut libera ex nolilione conditionata, quantum scilicet in ipso fuit, et quantum ad intellectum secundum utramque portionem apprehendebat disconveniens voluntati naturaliter et conditionaliter.