Utrum nomen persona dicatur proprie de deo.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nomen personae non proprie dicatur in divinis.
Persona enim significat hominem larvatum, ut dictum est, art. Antec., cujus figura repraesentatur.
Sed hoc non potest deo convenire nisi metaphorice; nec etiam habet figuram quae repraesentari possit, ut dicitur isa. 40, 18: cui similem fecistis deum? ergo nomen persona proprie non convenit deo.
Praeterea, in tota natura persona videtur dicere maximam compositionem: quia in individuo hominis concurrunt quasi omnes naturae ad constitutionem ejus, vel ex parte animae, vel ex parte corporis; unde etiam cum omnibus commune habere dicitur. Sed deus est summe simplex. Ergo videtur quod nomen personae sibi non conveniat.
Item, persona dicitur quae substat alicui proprietati, vel subsistit. Sed, sicut supra dictum est, dist. 8, ex verbis Augustini, deus non dicitur proprie substare alicui quod in ipso est. Ergo non proprie dicitur persona.
Praeterea, persona dicit substantiam particularem vel singularem. Sed particulare vel singulare deo non competit. Ergo videtur quod nec personae nomen.
Contra, quia persona dicitur quasi per se una.
Sed hoc maxime deo convenit. Ergo videtur quod et nomen personae.
Item, persona dicit quid completum existens in natura intellectuali. Sed hoc deo competit. Ergo videtur quod et nomen personae.
Respondeo dicendum, quod nomen personae proprie convenit deo; tamen non eodem modo sicut est in creaturis, sed quodam nobiliori modo; sicut est in omnibus aliis quae de deo et creaturis dicuntur. Salvatur enim ratio personae in divinis, secundum quod habet esse per se subsistens in natura intellectuali.
Ad primum ergo dicendum, quod in significatione nominis duo sunt consideranda: scilicet id a quo imponitur nomen ad significandum, et id ad quod significandum imponitur. Contingit autem quandoque quod substantia alicujus rei nominatur ab aliquo accidente quod non consequitur totam naturam de qua nomen illud dicitur; sicut lapis dicitur ex eo quod laedit pedem, nec tamen omne laedens pedem est lapis, vel e converso. Et ideo judicium de nomine non debet esse secundum hoc a quo imponitur, sed secundum id ad quod significandum instituitur. Unde quamvis nomen personae sit impositum a dicta repraesentatione, tamen est impositum ad significandum substantiam completam, in natura intellectuali subsistentem: et hoc deo convenit, quamvis non conveniat sibi illud a quo nomen imponitur.
Ad secundum dicendum, quod illa compositio accidit personae praeter rationem suam. Quia enim persona dicit quid completum in natura intellectuali, et in natura humana non invenitur complementum nisi per maximam compositionem; ideo per accidens significat compositionem in natura. Si autem perfectionem intellectualem inveniret in corpore simplici, sicut est ignis, diceretur persona; et ideo divina simplicitas non repugnat personalitati.
Ad tertium dicendum, quod in deo secundum rem nihil ponitur sub aliquo; sed tantum secundum modum intelligendi, prout intelligitur substans proprietati sive personali, sive essentiali, secundum quod dicitur substantia; et esse sub, secundum quod dicitur subsistentia: nihilominus tamen, quia secundum rem nihil ibi est sub alio, ideo Richardus de sancto victore, volens proprie loqui, dicit, quod personae divinae non subsistunt, sed existunt, inquantum scilicet distinguuntur proprietatibus originis, secundum quas una est ex alia, quibus non supponuntur per modum subjecti; et ideo divinas personas non dicit esse subsistentias, sed existentias.
Ad quartum dicendum, quod, proprie loquendo, in divinis non est particulare, quia particulare dicitur eo quod particulatur in ipso natura communis, cujus partem accipit secundum virtutem qua potest esse in pluribus, quamvis accipiat totam rationem ejus. Sed in patre est natura divina secundum totam virtutem suam: unde non potest dici particulare; nisi forte solum secundum rationem numeralis multitudinis, ut supra dictum est, distin. 19, quaest. 4, art. 2, et patet ex verbis Damasceni.
Similiter etiam, hoc nomen deus non potest esse particulare vel singulare, cum de pluribus suppositis praedicetur, et materia careat, quae singularitatis principium est; unde persona dicetur de deo non secundum rationem particulationis vel singularitatis, sed secundum rationem completionis, secundum quod nominat quid completum subsistens vel existens in natura intellectuali.