Afferte. Hic ostendit quid debeat offerri. Et primo ponit corporalem sacrificium. Secundo spirituale, ibi, afferte domino gloriam. De tribus generibus animalium fiebat oblatio: scilicet de bobus, capris, et arietibus: et super caetera animalia agnus maxime consuetum sacrificium erat. Unde Exod. 29, dicitur, quod quolibet mane et vespere unus agnus immolabatur: quia per agnum maxime et expressius figurabatur christus: joan. 1: ecce agnus dei. Et ideo dicit, afferte domino filios arietum, idest agnos. Mystice arietes sunt principes gregis, idest apostoli: psalm. 46: principes populorum congregati sunt. Filii eorum sunt fideles: 1 Cor. 4: in christo jesu per evangelium ego vos genui. Afferte, ergo vos ipsos deo, qui estis filii arietum.