CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De virtutibus igitur adjunctis prudentiae est etiam synesis , cui asynesia opposita est. Quod enim istae qualitates sint et habitus animae, ex hoc probatur : quia secundum istos synetos et asynetos denominamus quales esse quosdam significantes. Synesis autem non totaliter est sive universaliter est idem quod scientia, vel opinio Si enim hoc diceretur, sequeretur quod omnes scientes vel opinantes essent syneti, quod falsum est.
Neque iterum synesis est aliqua una particularium scientiarum, quae est de
particulari aliquo scibili, etiam si scientia generaliter accipiatur secundum quod scientia diffinitur, quod scientia scilicet est, quae primorum et secundorum ordinem habet : sicut enim etiam continet artes. Omnis enim scientia et omnis ars conceptio est eorum quae apud ipsam traduntur, ita ut haec prima sit quidem, alia autem secunda, ita quod secunda tradi non possit nisi praeenarratis prioribus. Hoc enim modo medicina est particularis quae synesis non est. Si enim esset synesis media, synesis esset de sanis vel aegris vel neutris, quod falsum est. Pe eamdem rationem non est geometria. Geometria enim est circa magnitudines immobiles, synesis autem neque de semper entibus et necessariis est, neque de immobilus, neque est de factis in praeterito : haec enim etiam necessaria sunt : nec de factis cujuscumque ad nos non pertinentibus : sed est de operabilibus per nos, de quibus aliquis bene debet dubitare et consiliari. Propter quod manifestum est, quod synesis circa eadem est, circa quae est prudentia.
Non tamen idem sunt synesis et pra-. dentia : quia non eodem modo sunt circa idem. Prudentia quidem enim de ultimo per consilium invento praeceptiva est. Prudentia enim in consilio finem non ponit, nisi quando invenit quando oportet agere vel non, et ultra illud consiliando non procedit : sed hoc quasi determinatum relinquit. Synesis autem hoc quod a prudentia determinatum et praeceptum est, dijudicat qualiter optime proficiat ad opus, et qualiter optime fiat. Synesis ergo iudicativa est solum ejus ejus quod a prudentia praeceptum est : et quamvis haec diffinitio non secundum substantiam synesis, sed secundum bene synesis data sit, tamen reprehensibilis non est : quia idem est synesis et eusynesia : quod probatur in denominativo. Dicimus enim idem esse synetos et eusynetos : et sic concretum de concreto, et abstractum de abstracto praedicabitur. Graece enim intellectus transfertur : cum tamen AdminBookmark non vere sit intellectus, sed potius intellectus quaedam perspicacitas, qua homo optime dijudicat qualiter bene in opere ponatur quod a consilio prudentis praeceptum est: unde dicitur, AdminBookmark ,quod est cum et AdminBookmark quod est ''mens , quasi ad unum dividendum congregata mens : quod in bonis quidem est synesis,in malis autem astutia vel calliditas, nisi quod calliditas magis sonat in dolum. Et secundum primam quidem institutionem synesis bonitas ingenii vocatur, secundum quam discipulus bene dijudicat praecepta doctoris. Transumptum autem est ad judicium quo bene judicatur praeceptum datum ex consilio prudentis.
Ex quibus patet quod synesis neque est habere prudentiam, neque sumere prudentiam.: utrumque enim ante synesim est. Est enim habere prudentiam et sumpsisse prudentiam ante praeceptum quod ex prudentia determinatum est. Synesis autem est post praeceptum., eo quod ipsa praecepti illius diiudicativa est. Unde quemadmodum discere a doctore in discipulo dicitur AdminBookmark Graece, quando scilicet discipulus scientia accepta a doctore perspicaciter utitur : sic in moralibus perspicaciter uti opinione et in
bene judicare de his de quibus prudentia est, alio quodam dicente et ex prudentia determinante et praecipiente quid operandum vel non operandum sit. Patet igitur quod synesis est in bene judicare : AdminBookmark enim ei quod est bene idem est. Et hinc venit nomen synesis, quae dicitur congregata vel unita mens : congregatio autem mentis non est nisi ad difficile et bonum : malum enim facile est et sparsa mente perficitur : unde synesis idem est quod eusynesia, secundum quam eusyneti nominantur, transumpto nomine ex eo synesi quae est in discere : multoties enim dicimus bene discere Graece vocari AdminBookmark , quando discens bene utitur et dijudicat audita.