In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Amodo, " id est, a praesenti tempore : unde datur intelligi laboris modicitas : quia, Sapient. iii, 5 : In paucis vexati. Vel, " Amodo, " id est, a tempore mortis, " jam dicit Spiritus, " id est, tota Trinitas Deus. Joan. IV, 24 : Deus spiritus est.
" Ut requiescant, " supple, requie interminabili et aeterna. Job, XI, 19 : Requiesces, et non erit qui exterreat.
" A laboribus suis, " id est, post labores suos, de quibus dicitur, Sapient. III, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus.
Vel, " A laboribus, " id est, propter labores, ut legatur causaliter. Unde Augustinus : " Labor est pretium regni caelorum. " " Suis, " non alienis. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, etc.
" Opera enim illorum sequuntur illos. "
Ecce adeptio boni. Sed opponitur:
Praemisit ut requiescant a laboribus suis, quomodo dicit: " Opera enim illorum sequitur illos ? " Responsio Haymonis, id est, merces operum suorum sequetur illos : quia enim post opus sequitur merces operis, ipsum opus electorum ipsos comitari dicitur. Sequentur etiam sicut famuli Dominum.
" Et vidi, et ecce nubem candidam: et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. "
Hic ponitur ratio clamoris illorum vocantium ad Agnum. Ratio autem est damnatio familiae draconis.
Et dicuntur duo. Primo, ostenditur adventus Christi ad judicium : secundo, ordo judicii, ibi, v. 15 : " Et alius Angelus. "
In prima dicuntur quatuor, Primo, videtur Christus in humanitate glorificata, ibi, " Nubem candidam. " Secundo, quod judicaturus est in ea, ibi, " Et super nubem. " Tertio, describit eum a victoria, ibi, " Habentem in capite coronam. " Quarto, a potentia, ibi, " Et in manu sua. "