IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Aliter ergo potest dici, etc. Hic deinceps,juxta varios modos opinandi Doctorum, subjicit tredecim conclusiones, quas probat suis fundamentis) deinceps explicat et applicat ad propositum, usque ad sig. Propter hoc dico, etc. ubi explicat conclusionem Theologice, qua forma est instrumentum conficiendi Sacramentum. Textus est clarus, quia autem sine prolixitate non potest discum ad singulas conclusiones, et sine confusione per intertexta segmina nequiret continuari discursus, ideo pro commoditate lectoris. reducenda erit quoestio ad suum scopum principalem, qui est de veritate tam speculativa sive Logica, quam de veritate practica formae, et ordine utriusque inter se invicem. Multa in illis conclusionibus disserit Doctor ex opinione aliorum magis quam propria.
Duo autem potissimum occurrunt circa veritatem speculativam , primum est pro quo supponunt hoc et hic, pronomina demonstrativa: secundum est, pro quo instanti copulat verbum, et verificatur de rigore sermonis ; tertium addam, unde rigor sermonis sit petendus.
Prima sententia quoad primum, est pronomen hoc supponere pro pane, quem habet prae manibus Sacerdos, ut sensus sit: significatum per ly hoc esse corpus Christi; haec tribuitur Alens 4. part. q. 10. m. 4. sed intendit Alensis sensum conversivum, id est, designando panem convertendum in corpus Christi, quem sensum refert in intentionem Sacerdotis, a quo opus Sacramentorum dependet. Eamdem sententiam refert S. Bonaventura in 4. dist. 8. part. 1. art. i. quaest, 1. quam putat caeteris, quas allegat, magis probabilem ; sed dicit ly est, non sumi in sensu identico, sed conversivo, nempe transire panem in corpus Christi.
Secunda sententia docet aliquid commune corpori et pani designari per ly hoc, per modum individui vagi, de quo enuntiatur corpus Christi. Altissiodorensis probabilem putat lib. 4. sum. tract. 5 . cap. 2. non longe a fine; sequitur Aegidius theorem. 42. Paludanus in 4. dist. 8. quoest. 3. art. 1. Capreolus eadem dist. quoestione unica, art, 3. ad 1. Scoti contra quintam conclusionem, Sotus dist. 11. quoest. 1. art. 5 . Viguerius de
institut. Theologicis, c. 19. Victoria in summa, num. 75. Ledesma quoest. 19. art. 5. Bellarminus lib A. de Eucharistia, cap.11, et alii.
Tertia sententia est designare species sensibiles ; tribuitur D. Thomae, et eam tenet Richardus art. 13. Quarta sententia est designare corpus Christi, ut in se est: hanc indicat Occham quodlibelo 2. quoest, ultima, sequitur Major dist. 8. quoest, unica. Denique ex iis, qui designari corpus, seu id quod in fine prolationis est sub speciebus asserunt, alii dicunt pronomen sumi adjective, alii substantive ; primum docet Vasquez disp. 201. cap. 4. Noster Doctor asserit ly (hoc) denotare individuum entis, quod contrahitur ad corpus Christi, et sumi substantive, ita conchis. 8. et 9.
Prima Conclusio ly (hoc et hic) denotant aliquid, quod est sub speciebus in fine prolationis, ita, ut demonstratio referatur ad terminum, qui subest in fine prolationis. Haec communis est, licet varient Doctores in modis interpretandi ipsam. Probatur, quia demonstratio refertur ad sensum, non solum ad intellectum, quia designat id quod sensui objicitur ; ergo aliquid non commune et indifferens, sed determinatum sensibile. Deinde subjectum refertur ad praedicatum ; ergo determinate ad ipsum supponit, ut quando dico, homo est albus, non supponit subjectum nisi determinate pro habente albedinem ; in proposito corpus meum est praedicatum, ergo subjectum determinate respectu ejus debet sumi, non autem indifferenter respectu ipsius et aliorum. Duplex ergo determinatio in proposito habetur; alia ex significatione demonstrationis, qua semper aliquid determinatum respicit ; alia ex limitatione, quam habet respective ad praedicatum. Confirmatur ex Trid. sess, 13. cap. 2.
Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus suum, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, etc. et sic etiam Patres, qui ex vi demonstrationis et sermonis colligunt praesentiam corporis Christi, intendunt. Oportet ergo ly hoc, supponere respective ad corpus Christi determinate, non pro aliquo communi, ut dicit secunda sententia ; ex quo sequitur etiam non designare species, in recto saltem, quia species nequeunt recipere praedicationem corporis Christi de ipsis in recto, prout hic praedicatur ; in obliquo autem connotat species, quia non denotat corpus Christi absolute, sed ut contentum sub speciebus, qui est sensus Patrum et Tridentini, probantium ex vi verborum realem praesentiam Christi sub speciebus. Ex hoc etiam rejicitur sententia Occham et Majoris quia corpus Christi, ut in se est absolute, non cadit sub sensum Sacerdotis mediantibus speciebus.
Secunda conclusio. Ly hoc denotat individuum determinatum entis, et substantive sumitur ; ita Doctor conc. 10. Et ad primum argumentum, probatur prima pars, supponendo gradus superiores descendere in propria singularia, ut experientia constat videnti aliquid de longe sub ratione determinati entis, sine eo quod discernat speciem ejus: deinde sub ratione corporis animalis, et sic de reliquis ; ly hoc autem non denotat aliquam speciem particularem entis, alias nequiret demonstrare totum genus entis ; ejus ergo significatum est denotare individuum aliquod indeterminatum entis, vel quamcumque rem sub determinato conceptu entis.
Contra hoc objicit Cajetanus, quod tunc pronomen non magis designaret Christum, quam species: urget Vasquez quasi ad hominem, quia Scotus asserit ens esse praedicatum univocum respectu substantiae et accidentis, id sequi. Sed haec frivola sunt, quia licet ly hoc non determinet corpus Christi sub formali conceptu corporis, determinat tamen sub formali conceptu entis determinati, non communis: neque sub disjunctione hujus aut illius, sed simpliciter determinate, ut recte Doctor conclus. 8. Unde quando dico: hic currit, non supponit pro quocumque individuo entis, sed pro illo determinato, cui competit praedicatum ; per ly ergo hoc in dicta propositione denotatur corpus Christi sub determinato conceptu entis, et sic propositio non est identica, qualis haec: Corpus meum est corpus meum, sed formalis, quia subjectum aliter importat praedicatum, aliter ly corpus. Quod autem substantive sumatur ly hoc, et non adjective, patet, quia propositio est de tertio adjacente ; ergo subjectum ejus in sensu logico debet sumi substantive, quia praedicatum habet rationem adjacentis et formae, sicut quando dicitur: Petrus est corpus ; ly corpus adjective sumitur in rigore logico, licet apud Grammaticos sit substantivum ; ergo necessario subjectum ad quod refertur, debet sumi substantive, alioquin non determinaret dependentiam ejus, ut est forma logica. Deinde adjectivum sumptum absolute, seu per se positum neutraliter sumitur substantive; sed ly hoc sic. sumitur in illa propositione, quia ponitur ex parte subjecti sine ulla determinatione adjecta, et per modum subjecti ; ergo, etc. Dices in forma calicis ponitur pronomen masculinum, ut: Hic est calix sanguinismei; ergo adjective sumitur, et consequenter similiter ly hoc in forma corporis sumi potest adjective.
Respondet Jansenius cap. 131. Concordiae in illa: Hic est sanguis meus; recte posse verti formam consecrationis sanguinis, per pronomen neutrum: Hoc
est sanguis meus: tura quia in Graeco est neutrius generis AdminBookmark tum quia Cyprianus in epistola ad Caecilium, ita legit : Bibite ex hoc omnes, hoc est enim sanguis meus, etc. Caeterum melius dicitur in sensu grammaticali sumi adjective, quia AdminBookmark refertur ad AdminBookmark quod sonat La tine calicem, ac proinde cum illa particula ex hoc referatur ad calicem, quod in Graeco neutrum est, sic recte effertur in genere neutro ; similiter AdminBookmark ,quod
Latine sanguis dicitur, est generis neutri apud Graecos, nec miram est quod demonstrativa particula similiter ponatur in neutro propter concordiam; recte ergo Latinus interpres servavit eamdem in sua versione, juxta proprietatem linguae Latinae.
Ad argumentum respondetur, ly hic in rigore logico sumi substantive, quia masculinus etiam articulus, seu quodcumque nomen masculinum absolute prolatum importat suum substantivum, ut patet in divinis, et docet Doctor in 1. dist. 12. quaest. 1. sig. Juxta quaestionem istam. Id autem maxime verum est in hac propositione, in qua articulus masculinus ponitur ut subjectum, quod semper substantive sumi debet, respective ad praedicatum, quod habet rationem formae apud Logicos, et adjacentis. Vide Symbolum Athanasii, ubi masculinum numeratur substantive sumptum, nec tres immensi, etc.
Secundum, quod circa significationem formae disserendum occurrit, est, pro quo instanti copula uniat extrema ad invicem, nam secundum Philosophum 1. Perihermenias, cap. 3. in fine, esse significat compositionem, quae nequit esse sine compositis. Advertendum itaque, aliud esse instans prolationis, aliud vero instans pro quo unit extrema verbum, ut in hac propositione: anima fuit creata, anima erit creata, ubi prolatio est secundum tempus praesens, unio autem extremorum pro praeterito aut futuro, non pro praesenti. Veritas autem propositionis dependet ab unione extremorum pro instanti pro quo uniuntur, non pro quo proferuntur ; tota ergo difficultas est, utrum propositio de praesenti pro instanti prolationis copulae intelligatur unire extrema ? si unit pro instanti quo profertur, an vero pro instanti completae prolationis.
Circa resolutionem hujus, Doctor posuit tredecim conclusiones, quas apud ipsum in textu videre licet, in quibus principalis resolutio est, quod verbum, quando extrema unit pro praesenti instanti, debet intelligi pro instanti completae prolationis, vel certe, quod ex rigore sermonis sic intelligi possit, vel ex intentione proferentis, quando significat tempus intelligi debere pro aliqua parte illius temporis, vel completae prolationis, vel antea fieri unionem. Vasquez, Solo et Cajetanus carpunt Doctorem, quod dubitaverit, an de rigore sermonis verbum significans instans debeat referri ad instans completae prolationis (quia id certum esse volunt ipsi),an vero ad instans prolationis ipsius verbi.
Caeterum nihil adducunt, quo id impugnent solide, neque rationibus dubitandi respondent quas exprimit Doctor ; imo et Cajetanus de significatione speculativa docet id verum esse, non autem in practicis. In primis Doctor non reprobat illam sententiam, sed sequitur, nam infra postquam asseruit alteram secundum aliquos, nempe ex intentione proferentis, non autem ex vi sermonis unionem referri posse ad ultimum instans prolationis completae, subdit infra : Si salvatur, inquit, uno vel altero modo quod ista propositio sit vera, id est, secundum octavam conclusionem, et coeteras, a quibus non discordo, etc.
Octava autem conclusio est : Quod pronomen hoc demonstrabit pro ultimo instanti completae orationis, etc. non demonstraret, nisi verbum pro illo instanti copularet extrema, quorum alterum est pronomen demonstrativum hoc vel hic. Vasquez dicit Scotum peculiarem sententiam excogitasse ; sed hoc patet falsum, nam juxta duas sententias, quarum una dicit verba formae significare quidquid significant independenter ab intentione proferentis ; et haec est D. Thomae, nam hac ratione impugnat sententiam Alensis in priori parte quaestionis expressam, quia nempe sermoni intentio proferentis accommodatur, non e contra, quasi dicat verba formae habere ab institutione significare, non autem ab intentione proferentis. Ex altera parte ut praemissum est, Alensis docet verba formae recipere determinationem a proferentis intentione, cui subjiciuntur ; supposito ergo utroque hoc modo dicendi aliorum, docet Doctor, quomodo propositio illa pro ultimo instanti completae prolationis copulet extrema, pro quo in re primum copulata sunt, quia tunc primum fit praesens corpus Christi.
Addit Vasquez propositionem illam juxta primariam vocum significationem falsam esse secundum Doctorem ; sed certe neque Doctor id dicit, neque sequitur ex illa sententia, quae assereret ex intentione proferentis posse propositionem ejusque copulam referri ad instans completae prolationis, nam haec sententia diceret orationem in significando recipere determinationem a proferente, et consequenter in consignificando, quod frequentissimum est apud modernos proloquium, etiam quoad formas ambiguas Sacramentorum, quae in diverso sensu verificari possint ; unde in eo casu nata essent eum sensum facere de rigore sermonis,
quatenus subest sermo intentioni proferentis ejusque determinationi, quam daret ipsa intentionis determinatio. Propositio ergo illa, quae indifferens esset, ut significaret pro aliquo praesenti, extrema unita esse, determinatur per proferentem, ut significet determinatum praesens completae prolationis; ergo non esset falsa pro aliis instantibus, quia pro aliis non haberet completam aut determinatam significationem, quod requiritur ut insit ipsi veritas aut falsitas determinate. Diceret praetera voces significare primo conceptus, et modum sequi concipiendi res, et secundario significare res ipsas ad extra, ac proinde determinari significationem vocum ad conceptum et modum concipiendi, ideoque verbum ex modo significandi, quo subordinatur conceptui, per quem regulatur intentio proferentis, supponeret pro instanti determinato unionis, quod concipitur, et pro quo intenditur unio extremorum fieri, et non pro alio. Unde si per consequentiam rei loquitur Vasquez, male discurrit, neque rationes, quibus ipse, aut alii utuntur, necessario concludunt, quia, inquiunt, sermo est accommodatus audienti ; communiter autem intelligitur propositio affirmari pro ultimo instanti completae prolationis. Haec, inquam, ratio nihil concludit, quia non probant, an illa communis acceptio sermonis fundetur in sola ejus institutione, an etiam, ut subjacet intentioni proferentis, vel an institutio sit talis, ut primo respiciat rem sine ordine ad intentionem ,
Quoniam ergo magis placet rigorem sermonis ab institutione desumi, non ab intentione proferentis, alia via quaerendum est, quomodo illa propositio de rigore sermonis sit vera, ut vim habeant argumenta contra haereticos facta ex Conciliis, quae id asserunt: nam moderni magis supponunt ex illo vulgari, quia nempe communi acceptione sic accipitur propositio pro ultimo instanti completae prolationis verificari, quam probant. Suppono itaque primo sermonem accommodatum esse rei significatae, non e contra ; habet enim rationem signi, quod debet, ut sit verum referri ad suum signatum prout est, aut concipitur esse, juxta varios modos opinandi de significatione vocum. Hinc verbum significat cum tempore, quia significat formam in fieri per ordinem ad mensuram extrinsecam in reipsa, nomen significat sine tempore eamdem formam, quia significat eam per modum habitus, sine ordine ad mensuram extrisecam. Idem patet ulterius, quia propositio de verbo praesenti significat aliquando cum tempore, id est, copulat extrema pro tempore, aliquando vero pro instanti, aliquando vero sine ordine ad tempus aut instans. Exemplum primi: Petrus est curvens ; exemplum secundi : Petrus est albus ; exemplum tertii: Petrus est animal.
Haec diversitas non oritur ex vario modo significandi aut copulandi verbi, sed quia copulat juxta naturam et exigentiam extremorum, quorum alia sunt in tempore, alia vero in instanti, alia ab aeterno unita independenter a tempore et instanti.
Addo praeterea .quod dictiones in propositione aliter significent, quam extra orationem, nam extra orationem significant absolute sine limitatione, quae provenit ex adjecto ; in oratione autem ut determinant se invicem, et componunt integram orationem, unde in propositione debent referri ad illud ad quod copula, quae forma est, refertur, et prout exigit natura rei substratae.
Ex his ergo resolutive dico illam differentiam determinatam temporis significari per copulam, quam exigit natura rei ; exemplum est de praeterito et futuro, verbi gratia : Petrus fuit mortuus: Antichristus erit. Hae propositiones sunt verae, non quatenus referuntur ad quodcumque instans temporis praeteriti, verbi gratia, ad illa, quae praecesserunt Petri mortem, quia esset propositio falsa ; aut illa instantia, quae in futuro consequeretur esse Antichristi, ex eadem ratione, sed quatenus dicunt ordinem determinatum ad illud instans, in quo habuit illa de praeterito, habebit illa de. futuro suum inesse, quia propositiones de praeterito et futuro sunt verae, quatenus referuntur ad aliquod praesens de inesse, in quo extrema uniuntur ; ex qua ratione sequitur, quod illae propositiones de rigore sermonis ad illud inslans seu tempus referantur, et pro illo verificentur tantum.
Eodem modo dico, quod, cum oratio seu propositio de praesenti successive proferatur in tempore, in quo plurima sunt instantia, quando unit pro instanti, potest unire pro quolibet instanti, et sic intelligi de rigore sermonis, si id natura rei exigat. Unde ex eodem rigore, ad illud determinatum instans unit et refertur copula, quod extrema exigunt, inquantum unita sunt; quod autem omnia illa instantia,quae currunt durante prolatione, spectant ad tempus praesens orationis, patet, alioquin nunquam propositio potuisset unire pro instanti, quia ejus prolatio semper est in tempore, tanquam in duratione; sufficit ergo ut extrema sint unita, vel pro toto tempore prolationis, vel pro aliqua ejus parte, vel instanti, sive sit prolationis completae, sive non, ut possit significari per verba de praesenti unio.
Ad propositum ergo, propositio practica et factiva sui termini exigit, ut compleatur tota prolatio, antequam terminus ponatur, qui ponitur in instanti completae prolationis, tanquam effectus orationis, et sequitur ex natura rei veritatem propositionis affirmantis et demonstrantis ejus praesentiam debere referri ad ultimum instans completae prolationis, pro quo tantum nata sunt uniri extrema ; et hinc patet veritas illius propositionis ex rigore verborum, non quia ita homines communiter tantum intelligunt, sed quia ita vigor sermonis accommodatus naturae rei exigit intelligi. Saepe enim impropria locutio habet apud homines significare ex communi usu et interpretatione, figurate tamen, et non proprie, ut prata rident, ego bibo, ego taceo ; non quia de rigore sermonis id significant, quod communiter intelligitur, sed quia id intendere proferentem communiter intelligitur, quod per verba tamen non significatur de rigore sermonis ; sit ergo
Tertia conclusio, verbum est copulat extrema propositionis ultimo instanti completae prolationis, ad quod inslans refertur etiam demonstratio. Prima pars patet ex dictis, quia haec propositio est practica et factiva sui significati ; ergo non prius significatum est, quam compleatur ipsa propositio in esse per prolationem. Si autem loquamur de significatione speculativa, probatur similiter, quia haec refertur ad extrema pro instanti unionis ipsorum, sed haec contingit tantum pro instanti completae orationis ; ergo pro tunc tantum verificatur. Patet etiam conclusio quoad secundam partem, quia pronomen demonstrativum non demonstrat corpus Christi praesens nisi mediante copula, et praedicato Inuitante, quia talia sunt subjecta, qualia permittuntur a praedicatis; haec omnia referuntur ad ultimum instans completae prolationis, ergo pro tunc demonstrat, quia id exigit natura rei subjectae, et veritas propositionis.
Quarta conclusio, haec propositio, non inquantum vera vel falsa, causat effectum, sed inquantum significativa, et neutra in veritate et falsitate. Haec est contra Cajetanum 3. part. quoest. 18. art. 5. et Sotum in 4. dist. 11. quoest. 1. art. 5. ubi oppositum putant esse D. Thomae. Eam tenet Doctor loco citato, post decimamtertiam conclusionem, versu Propter hoc dico, etc. quem sequitur Yasquez disp. 202. cap. 2.
Praefati auctores diverso modo explicant suam sententiam, nam Cajetanus distinguit veritatem practicam et speculativam, asserens illam priorem esse conversione, et aliud non esse quam ipsam efficaciam formae, speculativam vero posterius se habere. Soto contra utramque priorem esse contendit, et formam omnino causare, inquantum vera est. Pro-- batur conclusio, prius est facta conversio, et corpus Christi praesens, quam sit verum esse praesens ; ergo omnis propositio affirmans esse praesens ante conversionem, est falsa ; ab eo enim, quo res est, vel non est, oratio dicitur vera, vel falsa. Neque distinctio Cajetani conducit, quia veritas practica in tantum a speculativa distinguitur, quod signum practicum sit factivum sui significati ; veritas tamen ejus consistit in connexione cum suo significato praesenti ; unde signum, quod dicitur dubium, aut aequivocum, tale dicitur, quia non semper habet praesens suum significatum ; signum vero certum et infallibile ex conjunctione infallibile, et certa ad suum significatum.
Minus vera est opinio Soli, quia, ut supra asseruimus, veritas speculativa illius propositionis fundatur in efficacia formae, unde prolata forma a non Sacerdote super materia, esset falsa speculative et practice ; ergo forma non supponitur vera speculative, nisi inquantum significat practice, causando suum effectum. Ex his patet secunda pars conclusionis, nempe formam, qua significativa est practice, causare effectum et conversionem panis panis in corpus Christi; de quo infra latius dist. 11.
Objicies formae Sacramentorum efficiunt inquantum verae ; ergo et haec. Respondetur, formas Sacramentorum efficere, inquantum significant, id est, continent virtute suum effectum, ut colligitur ex Tridentino sess. 1. variis canonibus. Veritas eorum fundatur in hac significatione practica seu efficacia ipsa formae, negatur ergo antecedens ; unde Patres quando colligunt praesentiam Christi ex veritate formae et vi verborum, colligunt a posteriori, non a priori, ut ibidem explicabitur.