In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(m) Cui placeret conclusio istarum rationum. Tenendo enim quod portio inferior voluntatis non habuerit nolle absolutum respectu passionis, et tenendo quod habuerit tristitiam de passione, potest dici quod illa habuerit velle absolutum respectu passionis, sed nolle conditionatum, ex qua nolitione conditionata sive habituali, potest sequi tristitia, ut supra patuit, et tale voluntarium absolutum est admixtum involuntario conditionato sive habituali. Et haec potest esse secunda conclusio principalis, scilicet quod portio inferior voluntatis fuit vere tristata de passione Christi, ut nolita tantum conditionaliter, et haec conclusio magis videtur vera et consona rationibus et auctoritatibus supra dictis.
Si quis tamen vellet tenere, quod portio inferior voluntatis fuit tristata ex nolitione absoluta passionis, posset hoc faciliter tenere propter aliam et aliam circumstantiam respectu portionis superioris et inferioris; nam ratio superior considerat illam passionem in ordine ad ultimum finem, et ideo judicat passionem esse volendam absolute, licet judicet illam esse nolendam conditionaliter, puta si omnia ordinata ad ultimum finem aeque possent haberi sine tali passione, sicut cum passione, judicasset passionem illam fuisse simpliciter nolendam ; sed quia haec omnia sine Christi passione aeque haberi non potuerunt, ideo judicavit illam fuisse nolendam tantum conditionaliter.
Dico ergo breviter de portione superiori, quia praecise voluit passionem cum ista circumstantia, scilicet secundum regulas aeternas, sive in ordine ad ultimum finem; sed portio inferior praecise considerat passionem absque ordine ad ultimum finem, et sic simpliciter est nolenda, patet, quia ex quo tantum est volenda propter ultimum finem, sequitur quod circumscripto ordine ad ultimum finem non est volenda, imo simpliciter nolenda. Et sic passio Christi secundum unam circumstantiam, ut scilicet consideratur, ut ordinata ad ultimum finem est simpliciter volenda, et hoc tantum a portione superiori voluntatis large sumpta ; accepta vero sub illa circumstantia, prout scilicet absolute consideratur circumscripte simpliciter ordine ad ultimum finem, est a portione inferiori simpliciter nolenda, cum sit objectum tristabile et disconveniens.
Et adverte, quod passio, ut absolute sumpta, potest dici objectum per se potentiae ; accepta vero secundum aliam et aliam circumstantiam potest dici objectum aliud et aliud tantum per accidens.