Afferte. Consequenter ponit spirituale sacrificium.
Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat, ibi, afferte domino gloriam nomini ejus. Notandum, quod dominus voluit sibi offerri ista non propter se, quia ipse dixit, numquid manducabo carnes taurorum etc. Sed ut cognoscamus eum principium omnium bonorum nostrorum, et finem, in quem omnia sunt referenda: et ideo nulli licet offerre sacrificium nisi deo. Deus enim est finis, et nihil possumus ei addere; et ideo debemus eum glorificare, ut omnia quae facimus, in ejus gloriam faciamus: 1 Cor. 10: omnia in gloriam dei facite. Item deus est principium, et ideo debemus ei honorem. Malach. 1: si ego dominus, ubi est honor meus? et ideo dicit, afferte domino gloriam et honorem. 1 Tim. 1: soli deo honor et gloria. Adorate dominum. Hic manifestat spirituale sacrificium. Et primo ostendit quomodo debemus ei gloriam. Secundo quomodo debemus sibi honorem. Dicit ergo quod ipse deus est gloriosus, et ideo debemus sibi gloriam; unde dicit, afferte domino gloriam nomini ejus. Ipse in se gloriosus est; sed nomen ejus debet in nobis gloriosum esse, idest ut in notitia nostra sit gloriosum. Et quo sit ipse in nobis gloriosus et clarus, debemus ei honorem dare: et ideo dicit, adorate dominum in atrio sancto ejus, idest in ecclesia ista, quae est sicut atrium caeleste. Vel in atrio, idest in mente: joan. 4: veri adoratores etc..