In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et vidi, " id est, intellexi in visione spirituali: " et ecce nubem candidam, " id est, Christi humanitatem mundam, quae nubes dicitur propter suam elevationem ad unionem Filii Dei, levis propter immunitatem peccati. Isa. XIX, 1 : Ecce Dominus ascendet super nubem levem : et cum hoc fuit rubea in Passione. Isa. lxiii, 2 : Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? Candida in Resurrectione. Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus. Daniel. vii 9 : Vestimentum ejus candidum.
" Et supra nubem sedentem, " tamquam judicem : quia sedere judicis est. Et dicitur sedere super nubem : quia, sicut dicit Haymo : " Christus divinitatis potentia praesidet humanitati suae : ergo supra nubem sedere dicitur, quia in illa judicabit, et quia ei praesidet divinitatis potentia. " Unde sensus est: " Sedentem, " scilicet habentem potentiam divinitatis, " super nubem, " scilicet super carnem in qua judicabit.
" Similem Filio hominis. " Non jam Filius hominis, sed similis : quia homo post peccatum mortalis et passibilis est. Christus autem assumpsit mortalitatem et passibilitatem, et ideo vere Filius hominis : sed resurgens a mortuis jam non moritur, et ideo similis bene Filio hominis dicitur.
" Habentem in capite suo, " id est, in seipso qui est caput Ecclesiae, vel etiam in deitate, " coronam auream, " supple, ad similitudinem triumphantis, " et in manu sua, " id est, in potestate, " falcem acutam, " id est, scientiam judiciariam, vel sententiam. Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est : quae dicitur falx, in quantum resecat de terra cupidos. Infra enim, v. 16, dicitur mittere falcem suam in messem. Ventilabrum dicitur, in quantum superbos separat a bonis, sicut paleas a grano. Matth. III, 12 : Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam. Idem dicitur gladius, in quantum interficit carnales immundos. Deuter.XXXIII, 42 : Et gladius meus devorabit carnes, id est, homines carnales.
Aliter sic : " Et vidi, " id est, spiritualiter cognovi, " et ecce nubem candidam, " id est, Ecclesiam sanctam, non habentem maculam neque rugam, quae pluit doctrinis, coruscat miraculis, et tonat minis. De quo, Eccli. XXIV, 7 : Et thronus meus in columna nubis, id est, Ecclesia.
" Et supra nubem sedentem, " scilicet, ut judicem, ut doctorem, ut regem. Isa. xxxiii, 22 : Dominus judex noster, Dominus rex noster, Dominus legifer noster.
" Similem filio hominis, " quia in judicio apparebit mansuetus bonis.
" Et in capite suo coronam auream, " id est, gloriam aeternam, qua suos remunerabit pro victoria. Et dicit eam habere in capite : quia eamdem gloriam quam habet Christus homo, dabit suis, licet non tantam. Vel, per coronam signatur aeternitas, per auream sapientia : unde, " Et in capite suo coronam auream, " id est, sapientiam aeternam.
" Et in manu sua falcem acutam , " id est, justitiae severitatem, qua malos puniet in futuro. "In manu sua, " id est, in voluntate sua, et potestate. Vel, sicut dicit Haymo, per falcem intelligite praedicatio, quam habet Christus in manu sua, id est, operatione.
" Et alius Angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.
Et misit qui sedebat super nubem falcem suam in terram, et demessa est terra. "
Hic ostenditur ordo judicii.
Et dicuntur quatuor. Primo, introducitur desiderium Sanctorum desiderantium : secundo, sententia judicis ut impleatur tale desiderium, ibi, v. 16 : " Et misit qui sedebat. " Tertio ostenditur, quod Christus cum Sanctis judicabit, ibi, v. 17 : " Et alius Angelus. " Quarto, Christus imperat Sanctis, ibi, v. 18 : " Et alius Angelus exivit. "