In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum Sacramentum Eucharistiae possit recipi a non jejunis ?
Alens. 4.p. q. 52. m. 1. Richard. hic art. 2. 9.3 D. Thom. 3. p. q. 80. a. 8. Suar. ibi d. 68. s. 3. 4. 5. 6. Palud. hic q. 2. Sylv. v. Eucharistia. 1. sig. 8.
Tertio quaeritur (a), utrum hoc Sacramentum possit recipi a non jejunis? Videtur quod sic, quia: Christus post coenam discipulis suis pransis dedit Eucharistiam.
Item, primae Corinth. 11. Si quis esurit, domi manducet, ubi videtur Apostolus innuere, quod antequam convenirent ad Ecclesiam, deberent famem extinguere in domibus suis, ne ibi immoderate de speciebus illis sumerent. Unde redarguit eos ibidem dicens: Unus quidem esu rit, alter autem ebrius est.
Contra, de consecrat. dist. 2. liquido, et sumitur ab Augustino ad inquisitiones Januarii: Placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam alii cibi, ideo mos ille ubique servatur.
Respondeo (b), aliquis potest percipere hoc Sacramentum, et non sacramentaliter, nec spiritualiter: aliquis Sacramentum sacramentaliter, sed non spiritualiter; aliquis et Sacramentum, et sacramentaliter et spiritualiter: aliquis tantum spiritualiter, et non sacra mentaliter. Primo modo recipit quicumque recipit hostiam consecratam, quia ibi est vere Sacramentum, et tamen non recipit eam, ut consecratam, se 1 omnino non discernens eam a communi cibo. Talis secundum Apostolum, 1. Cor. 11. Judicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini, id est, non discernens a communibus cibis, et hoc potest esse, vel ex infidelitate, sicut paganus, si daretur sibi communio ; vel ex contemptu, stante etiam fide, sicut in malo Christiano.
Secundo modo recipit ille, qui non tantum recipit Sacramentum, sed recipit illud ut Sacramentum, credens ibi esse corpus Christi, et se recipere communionem corporis Christi, sicut in Ecclesia consuevit fieri talis communio; sed si est in peccato mortali non contritus, non recipit spiritualiter, quia non recipit effectum spiritualem, ad quem ordinatur hujus susceptio, qui est animae nutritio spiritualis per gratiam datam a Christo.
Sed tertio (c)modo recipit bonus fidelis sine peccato mortali, secundum possibilitatem suam, et quia diligenter conscientiam examinavit, et talis vere nutritur, et Christo cibo spirituali unitur et incorporatur, secundum Augustinum : Crede, et manducabis me, non me convertens in te, sed tu converteris in me. Hoc enim interest inter cibum corporalem et spiritualem, quia cibus corporalis convertitur in nutriendum, sed in nutritione spirituali cibatus convertitur in cibum.
Quarto modo recipitur spiritualiter, non sacramentaliter, scilicet quando bonus homo est secundum posse suum bene et devote paratus, tamen propter reverentiam abstinet, vel propter aliquam infirmitatem, vel forte, quia non potest habere ministrum, cui convenit illud Augustini de consecr. dist. 3. ut quid paras dentem et ventrem ? Crede, et manducasti, et talis spiritualiter nutritur.