Vox domini super aquas etc.. Hic ponit divina beneficia. Et primo praeterita. Secundo futura, ibi, dominus diluvium etc.. Circa primum duo facit. Primo enumerat beneficia praestita.
Secundo concludit gratiarum actionem, ibi, et in templo ejus. Praestita beneficia possunt exponi figuraliter et mystice. Figuraliter quidem; et sic in prima parte ponit duo beneficia praestita: scilicet in exitu, secundo post exitum de eo, ibi, vox domini confringentis. Et primo commemorat beneficium eductionis de Aegypto. Secundo manifestat illud. Dicit ergo. Vox, idest imperium, domini, fuit super aquas, maris divisi, ut dicitur Exod. 14. Et magnificat hoc tripliciter. Primo ex parte auctoritatis. Deus majestatis, qui scilicet est ipsa majestas: Isai. 6: plena erat omnis terra majestate ejus. Intonuit, quia cum elevasset Moyses manus, flavit ventus. Et hunc flatum dicit, intonuit, quia tonitruum ex commotione ventorum fit. Item ex parte materiae: quia siccavit non parvas aquas, sed multas, scilicet maris: isa. 41: numquid non siccasti mare? Sap. 10: transvexit eos per aquam nimiam. Item ex parte effectus, ex hoc quod fuit magnae virtutis in hoc quod dejecit inimicos: Exod. 15: dextera tua domine, percussit inimicum: propter quod dicitur, vox domini in virtute. Item alius effectus est magnificentiae; unde dicit, vox domini in magnificentia, quia fecit transire per siccum mare; unde sequitur ibidem, scilicet exo. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis etc.. Vox domini confringentis cedros, et confringet dominus etc..