CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia horum habituum ab invicem.
Sunt autem omnes isti habitus rationabiliter in idem tendentes. Dicimus enim AdminBookmark et synesim et prudentiam et
intellectum practicum, omnes hos habitus in eosdem homines inferentes : quos enim dicimus habere AdminBookmark sive gno- sticos, eos etiam dicimus habere intellectum practicum et esse prudentes et synetos. Omnes enim isti habitus habituales potentiae quaedam sunt, quae negotiantur circa singularia in quibus est actus vel operatio : et haec extrema sunt : eo quod syllogismus practicus stat ad ipsa, sicut in antehabitis saepe dictum est. Adhuc autem in eo quod bene quis judicativus est de quibus prudens bene praecipit, synctus quis est : et in simili judicio dicimus AdminBookmark et ( AdminBookmark Judicat enim de his quae alius per prudentiam dirigeret hic quae communia sunt et ad communem utilitatem referibilia, sicut omnia justa cum epicheia de numero communium bonorum quae communiter ad omnes pertinent in eo quod ad alterum secundum rationem debiti referuntur, sicut in quinto libro determinatum est. Omnia autem talia sunt operabilia quae sunt circa singularia et extrema : haec enim oportet cognoscere prudentem : eo quod prudens activus est et in singularibus est actus. Synesis autem et gnome circa eadem operabilia sunt, sicut saepe dictum est. Haec autem operabilia sunt extrema. Omnes ergo dicti habitus circa extrema et singularia.
Aliter tamen intellectus est extremorum quam alii habitus : intellectus enim, sive sit speculativus, sive practicus, in utramque partem extremorum est. Est enim primorum principiorum, sive sint axiomata, sive termini, hoc est, diffinitiones, immediata applicatione acceptivus, sive illa principia sint contemplationis sive operationis. Haec autem principia extrema sunt ascendendo, quia in eis stat resolutio. Intellectus etiam extremorum, singularium in quibus est operam tio, et hic est intellectus practicus, hic enim activus est : et ideo singularium
oportet habere cognitionem. Speculativus autem et conclusiones habet pro extremis in quibus stat decursus syllogisticus a principiis deductus : talium autem extremorum non est ratio quae cum ratiocinatione est : talis enim ratio non accipit nisi per medium : intellectus autem immediata est acceptio veri. Speculativus quidem intellectus, qui secundum demonstrationes est terminorum primorum immobilium et necessariorum : practicus autem est extremi singularis et contingentis, et est magis alterius propositionis quam primae. Prima enim in decursu syllogistice et in operabilibus universalis est, et frequenter falsa vel dubia. Secunda autem sive minor, quia singulari vicinior est, particularis est et magis principium operis. Propter quod et rhetores in enthymematibus suis tacent majorem, et ex minori concludunt : eo quod minor singulari proposito vicinior est. Illae enim propositiones sunt principia ejus quod est gratia finis, propter quod quaeritur et fit omne quod quis quaerit et operatur. In talibus enim universale accipitur ex singularibus in quibus respersum et confusum est : nec multum separatur ab eis, sed accipitur secundum conditionem singularium in quibus est actus. Horum igitur singularium in practicis oporteret habere sensum. Sensum autem dico experimentalem cognitionem sensibilium. Hic autem sensus intellectus est practicus ad sensibilia.
Horum autem exemplum est quod fecit Demosthenes ad Athenienses condonans et persuadens Philippo non esse confoederandum, in singularibus ostendens quomodo Philippus terras Atheniensium depopulatus sit, casalia incenderit, cives occiderit, hostibus eorum semper conjunctus fuerit, ex his concludere volens quod Philippus ad nocumentum Atheniensium semper intenderit. Et ex hoc universale finiens, quod ei qui intendit ad nocumentum, confoederandum non sit. Philippus autem intendit nocu- mento. Ergo Philippo confoederandum
non est. De differentia practici et speculativi intellectus satis in praemissis hujus operis a nobis dictum est.