In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et alius Angelus, " id est, fidelium coetus, qui sunt alii a Christo, qui signatur per praecedentem. Dicuntur autem fideles Angeli, non natura, sed officio, quia annuntiant dictis et factis Dei voluntatem : de quibus, Isa. XXXIII, 7 : Angeli pacis amare flebunt, scilicet propter peccata populorum.
Nota : Sancti dicuntur Angelus singu- lariter propter concordiam voluntatum. Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum, etc. Sed alius a Christo, quia ipse Dominus, iste servus.
" Exivit, " id est, exibit, " de templo, " id est, de Ecclesia, quae est templum Dei. i ad Corinth. III, 17 : Templum Dei sanctum est, etc. Exibit, inquam, per manifestationem in die judicii, qui modo latet in Ecclesia. Unde Glossa : " Sancti qui modo latent in Ecclesia occulti, in claritate apparebunt judicaturi. " Et sic acturi exibunt de templo hoc.
cc Clamans voce magna, " id est, magno desiderio et affectu, "ad sedentem super nubem, " id est, ad Christum Ecclesiam regentem et ei praesidentem : " Mitte falcem tuam, " id est, exerce judicium, proferendo sententiam, quae dicitur falx, quia sub ea omnia cadunt quae incidit, sicut sub falce : " et mete, " id est, collige tuos in horreum, et malos mitte in gehennam : " quia venit hora ut metatur, " id est, completus est numerus Sanctorum : " quoniam aruit . messis terrae. " Messis est consummatio saeculi, sicut dicit Dominus, Matth.XIII, 39 : Messis vero, consummatio saeculi est. Haec messis arida est : quia in consummatione saeculi multa erit ariditas, et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum . Et ideo loquendo de fine saeculi, ait: " Aruit messis, " quia aestu vitiorum abundante, et humore gratiae deficiente, consummatio saeculi arida erit. Et dicit "messis terrae, " ad signandum, quod ariditas quae est ex defectu humoris gratiae et per aestum abundantis malitiae in . terrenis est, qui ad modum messis radicem affectus posuerunt in terrenis.
Unde sensus est:" Quoniam aruit messis terrae, " id est, consummatio saeculi, vel consummata est malitia saeculi.
" Et misit qui sedebat super nubem,"
Id est, Christus Ecclesiae praesidens, vel Christus Deus sedens super humanam naturam sibi unitam et elevatam ad modum nubis, " falcem suam in terram, " id est, exercuit judiciariam potestatem. " Et demessa est terra, " id est, protulit scientiam contra terrenos, et separavit bonos ab eis. Vel sic : " Et demessa est terra, " id est congregavit in unum locum ad disceptandum cum eis, et separandum bonos a malis. Joel, III, 2 : Congregabo omnes gentes in valle Josaphat, etc.
" Et alius Angelus exivit de templo quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
Et alius Angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus. "
Hic ostendit, quod Sancti cum Christo judicabunt.