Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
In secunda quaestione, primo arguit sic : Deus es, primum ens simpliciter ; ergo primum cognitum. Antecedens patet dist. 2. Consequentia patet 2. Met. text. com. 4. unumquodque, inquit, sicut se habet, ut sit, id est, ad esse, ita et ad veritatem. Ubi Commentator in fine commenti : Quanto, inquit, magis perfectum in esse, tanto magis erit perfectum in essendo verum.
Secundo arguit, quia 2. Topic. c. 29. Rursus siquidem magis et minus dicitur,
et simpliciter inest. Quod enim non est bonum, vel album, neque magis et minus album, vel bonum dicere. Hoc ibi. Ex intentione elicitur haec : In his quae sunt per se, id est, quae absolute et simpliciter insunt, haec regula tenet : Sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, et maximum ad maximum. Patet, si album est simpliciter visibile, ergo magis album, etc. et e converso, magis album est magis visibile ; ergo simpliciter album est simpliciter visibile, et sic patet regula. In proposito, nihil potest perfectissime cognosci nisi Deo perfectissime cognito; ergo nihil potest simpliciter cognosci nisi Deo simpliciter cognito ; ergo cum aliqua cognoscuntur a nobis, Deus erit simpliciter cognitum prius.
Tertio, perfectissimus actus potentiae est circa objectum perfectissimum sive simpliciter primum. Hoc patet ex Doctore, infra praesenti dist. quaest. 7. Tum etiam, quia actus specificatur ab objecto; tum etiam, quia nobilitas scientiae accipitur a nobilitate objecti, ut palet 1. de Anima, text. comm. 1. Cum, inquit, omnem scientiam sive cognitionem, rem esse bonam opinemur ac honorabilem, magis autem alteram altera, aut secundum certitudinem, aut ex eo quod melior quidem, et mirabilior est. Hoc ibi. Sed perfectissimus actus est circa Deum, ex 10. Ethic. c. 10. quia ibi ponit felicitatem ; ergo, etc.