IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Tenendo hanc positionem, scilicet quod passio Christi secundum portio-
nem inferiorem fuit simpliciter nolenda, facilis est responsio ad rationes supradictas.
(n) Ad primum alterius viae. Conceditur quod idem objectum per se consideratum non potest recte esse volitum a portione superiori, et absolute nolitum a portione inferiori, sed consideratum sub una circumstantia est simpliciter recte volitum a portione superiori, et consideratum sub alia circumstantia, potest simpliciter esse nolitum.
(o) Per idem ad secundum argumentum, conceditur quod conclusio rationis superioris, ut per se sumpta est principium ad concludendum, ut est simpliciter illata ex principiis rationis superioris, et sic si a ratione superiori concluditur passionem Christi esse simpliciter volendam propter ultimum finem, ratio inferior non posset recte nolle eam, pro quanto ipsa consideratur ut praecise in ordine ad ultimum finem, et sic ex principiis rationis superioris non possunt inferri aliae conclusiones, nisi in ordine ad ultimum finem ; nec illae conclusiones, si sunt principia aliarum conclusionum, possunt inferre alias conclusiones, nisi ut in ordine ad ultimum finem, et hoc modo ratio inferior non habet conclusiones rationis superioris pro principiis.
(p) Per idem patet ad tertium quod sophisma esset aliud, si concluderet oppositum, puta si concluderetur primo passionem Christi esse simpliciter volendam a ratione superiori, et simpliciter esse nolendam a ratione inferiori, tunc opposita demonstrarentur, et sic unum oppositum demonstraretur per aliquod sophisma. Sed si demonstretur ipsam esse volendam a ratione superiori sub illa circumstantia esse ad ultimum finem,et demonstretur nolendam sub ista circumstantia, scilicet ipsa passio non consideratur a tali portione in ordine ad ultimum finem, patet tunc quod non demonstrantur opposita.
Nota tamen improbationem, quam facit Doctor contra Thomam 2. 2. q. 125. qui vult quod illud est simpliciter volitum, quod quis vult, quantum in illo est, et illud secundum quid volitum, quod quis vult propter necessitatem praesentem, puta simpliciter voluntarium est periclitanti non projicere merces, quia quantum in se est, non vult eas projicere, et ideo tristatur de projectione ; sed projicere est voluntariam secundum quid, puta velle actu projicere propter periculum evadendum est tantum velle secundum quid. Et sic in proposito dicerent, quod Christus absolute noluit mortem, quia quantum in ipso fuit, noluit eam ; sed secundum quid eam voluit, quia tantum propter necessitatem praesentem, puta propter salutem humani generis. Doctor improhat hanc opinionem tam in generali quam in proposito ; generaliter improbat de omni voluntate, videlicet quod voluntas non videtur velle secundum quid aliquid, quod vult propter aliquam necessitatem praesentem, imo si illud vult, propter talem necessitatem vult simpliciter et absolute. Et hoc ostenditur in exemplo illo : cum enim periclitans sit dominus suorum actuum per voluntatem, in cujus potestate est uti virtute motiva ad projiciendum, et non uti, et hoc uti in periculo, sicut alias ; igitur simpliciter volens, projicit, quia a nullo coactus uti vi motiva, et quod simpliciter sit volens, patet, quia voluntas posset ita inordinate amare merces quod nollet eas projicere, etiam pro periculo evadendo. Et ex hoc patet secundum in speciali, scilicet de voluntate Christi, nam Christus dicitur nolle mortem, cum determinatione distrahente, scilicet si bene fieri posset, et ideo distrahit, quia conditio non extat, patet, nollet enim mortem, si ita bene posset esse redemptio humani generis ; sed quia talis conditio non extat, scilicet talis redemptio sine Christi morte, ideo talis nolitio dicitur habitualis, sive conditionata, ut supra patuit Sed conceditur secundum istam viam illum velle mori sine conditione distrahente, quia si additur propter amorem Dei, vel propter justitiam, illa non est distractio, cum talis amor Dei sit finis illius actus, quo vult illam passionem ; finis enim actus non distrahit ab actu, et sic in talibus, quod quis facit vel patitur, non est simpliciter nolitum, sed secundum quid. Movet autem forte pro parte opposita, quia tale videtur simpliciter triste, sicut projicere periclitanti, et mori forti, et hoc non videtur esse, nisi ex nolitione absoluta.
Dicit, quod hoc non cogit, quia ad simpliciter tristandum sufficit nolle conditionatum, quando conditio est nolita, et ideo velle consequens aliquid nolitum, non sufficit ad gaudere, sicut ibi velle projicere, sequitur ad tempestatem fore, quod est nolitum illi.