QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Explicat optime potentiam in ordine ad formam esse naturalem, violentam, vel neutram, licet de hac dubitet ; sed in ordine ad agens illimitatum, dici obedientialem, quia ab eo potest accipere indeterminate formam hanc vel illam, et hoc vel illo modo, et post hanc vel illam, sed ista ab agente limitato fieri nequeunt. Si autem accipit formam contra suam inclinationem, erit violenta, si sibi convenientem, erit ei naturalis. Ita Doctor, q. 1. prol. a num. 20. et alias.
Nunc restat videre de utraque praedicta, comparando materiam, ut transmutabilis est a forma in formam. Et de hoc videtur dicendum, quod cum formae naturales habeant ordinem necessario in succedendo sibi invicem in materia, secundum quod manifestum est ad sensum, et aliqui accipiunt ab Aristotele 8. hujus cap. 4 de vino et aceto, etc. cujus tamen propter quid difficile esset assignare, oportet dicere, quod materia ut sub una forma, non est nata transmutari imme dia te ad quamcumque, sed ad determinatam.
Sed quia ordo ille non est necessarius, nisi inquantum materia transmutatur ab agente naturali, cujus virtuti non subjicitur ille ordo: ideo hic habet locum potentia obedientialis, secundum quam . materia cujuscumque formae capax est immediate post quamcumque, per transmutationem ab agente, cujus virtuti subest dictus ordo. Non tamen es thaec potentia materiae ad formam vel compositum proprie obedientialis, sed ad agens a quo sic recipit formam. Obedientia enim proprie significat subjectionem respectu agentis potentis de obediente facere quod vult. Ut sic breviter dicatur ad quaestionem, quod comparando materiam quamcumque, hoc est, sive substantialem, sive subjectum accidentis ad materiatum vel formam: non est in materia potentia obedientialis proprie, sed naturalis, vel violenta, vel forte neutra juxta quod expositum est.
Comparando autem agens, a quo est actuabilis, potest habere triplicem potentiam praedictam, inquantum ab agente recipit formam, ad quam secundum triplicem modum praedictum se potest habere. Sed non habendo aspectum ad formam, sed praecise ad efficiens, non est nisi duplex potentia in materia, quia vel limitate subditur agenti, quantum scilicet primo ad formas determinatas, et secundo quantum ad modum determinatum recipiendi illas ab ipso, puta per modum talem vel talem. Et tertio quantum ad ordinem determinatum recipiendi hanc post illam, vel illimitate subditur, scilicet quantum ad receptionem cujuscumque perfectibilis inesse, et quocumque modo et quocumque ordine. Prima potentia dicitur naturalis, quia natura est determinata ad aliquod, vel ad aliqua. Secunda dicitur obedientialis, quia illa est qua materia subjicitur agenti tali, et perfecte. Itaque accipiendo quamcumque unam rationem potentiae in materia, nulla dividitur per naturalem, violentam et obedientialem: sed una per naturalem, violentam et neutram forte: alia per naturalem et obedientialem. Et in illa divisione secunda, in utroque membro forte potest incidere violenta. De primo membro si movetur contra inclinatione m suam naturalem, vel naturalis de primo membro, vel neutra, si qua est.
Per illud patet ad argumenta facta contra divisionem istam. Cum enim primo arguitur, quod naturalis est obedientialis, et e converso, utrumque falsum est: licet enim quandocumque est naturalis potentia ad formam, materia ad recipiendum illam sit in potentia obedientiali, non tamen illa naturaliter est obedientialis, quia naturalis est ad formam, obedientialis est ad agens universale, a quo potest materia illam formam recipere: est etiam in potentia naturali forte ad agens naturale, a quo potest recipere eamdem. Sed adhuc illa naturalis ad agens et obedientialis sunt aliae, sicut sunt ad alia agentia. Cum arguitur de violenta, quod omnis violenta est naturalis, patet quod non in subjectis, ubi est aliqua violenta: in materia prima nulla est violenta, sicut dictum est in prima parte solutionis. Cum arguitur in contrarium, illud bene procedit de naturalitate in materia respectu formae, non absolute, quia si immediate post formam terrae perficeret materiam forma vini, ita naturaliter perficeret, sicut quando perficit mediate, sed intelligitur respectu formae, ut acquisitae post aliam per transmutationem. Vel aliter potest dici forte melius, quod ibi non est differentia, comparando materiam ad formam, sed tantum c omparando maeriam ad agens, sicut enim est in potentia naturali, ut post formam seminis recipiat formam hominis, quia respectu agentis naturalis est sic in potentia: et hoc modo non est in potentia, ut post formam terrae immediate recipiat formam hominis, et hoc tactum fuit in secundo membro distinctionis, scilicet quod potentia materiae ad formam, comparata ad transmutationem de una in aliam, non dicitur obedientialis ad formam, sed ad agens. Quod expressius potest dici, quod simpliciter nulla obedientialis est per se, nisi respectu agentis; non autem respectu formae, nisi per accidens, inquantum per agens illa potest induci, sem per enim agens formam aliam inducit. Ideo potentia materiae ad agens aliquo modo respicit formam.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio duodecima, quae in originalibus movetur simul cum 13. de divisione alia potentiae speciali, qua utuntur maxime Theologi, et posset fundari super illa littera, quae allegatur ad oppositum, omisimus tamen litteram assignare hic, ut supra dixi.
Sententia Doctoris satis clara est, et quantae utilitatis et subtilitatis narrent hi qui sentiunt: pro cujus majori confirmatione, vide eum in primo, quaest, 1. prolog. et in 2. dist. 18. et in 3. dist. 1. quaest. 1. et in 4. dist. 10. quaest. 8. et distinct. 43. quaest. 4. et in quodlib. quaestione 19. Francisc. etiam de Mayron. quaestione 3. prolog. inchoantis : Ab Oriente parte tres, etc. et alios quamplures inquire ad haec, nullibi fere clarius et elegantius quam hic ; aestimo enim quod in hoc nono totum conatum fecerit.