Consequenter commemorat beneficia praestita post transitum. Et hoc potest dupliciter intelligi.
Primo per remotionem a malo. Secundo per collationem bonorum, ibi, vox domini concutientis.
Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium.
Secundo facilitatem conferendi beneficium, ibi, et comminuet dicit ergo, vox domini confringentis cedros. Cedri sunt homines magni: et signat Amorrhaeos qui erant magni et fortes: Amos 2: exterminavi ante faciem ejus Amorrhaeum, cujus altitudo cedrorum altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Item in tota terra quae promissa erat eis, erant Amorrhaei et aliae gentes, quae non poterant exterminari et subjugari usque ad tempus David. Omnes Amorrhaei adhuc habitabant circa Libanum, ut dicitur Josue 15. Et ideo dicit, confringet dominus cedros Libani, idest Amorrhaeos, qui adhuc habitabant ibi, et comminuet eos tamquam vitulum Libani, et Saron tamquam filium unicornium. Hebraei habent sic, et comminuet eas tamquam vitulum Libani et Saron sicut filium bubalorum. Et est sensus litteralis: quia differentia est inter bubalos et boves; quia bubali in paludibus nutriuntur, boves autem in montibus.
Erant enim in monte Libani multa pascua in quo crescebant magni cedri. Item erant ibi vituli, et boves. Dicit ergo, ita erit facile deo comminuere cedros Libani, sicut si comminueret vitulum Saron. Saron est locus quidam: isa. 35: decor carmeli et Saron. Hic locus est aquosus, ubi bubali pascuntur; quasi dicat, etiam Saron comminuet sicut filium bubali, vel vitulum. Mystice vox domini super aquas. Duplex beneficium innuit, scilicet conversionis et donorum quae dantur conversis. Vox domini in virtute. Secundum mysterium potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad praedicationem christi; et sic agitur de conversione Judaeorum et gentium: Judaeorum, cum dicit, super aquas. Homines assimilantur aquis: quia sicut aquae homines fluunt, et non revertuntur, 2 Reg. 14. Unde super aquas dicitur vox, idest praedicatio domini, idest super populum Judaeorum, quia ex doctrina dei nondum incarnati, sed expectati, Judaei conversi sunt ad deum. De conversione gentium sequitur cum dicit, deus majestatis intonuit.
Tonitruum formatur in nube, in qua signatur ipsa incarnatio quae est sicut nubes; isa. 19: ecce dominus ascendit super nubem levem. Deus ergo majestatis intonuit, idest omnipotens intonuit per praedicationem de nube carnis suae: job 37: tonabit voce sua mirabiliter. Et dicit, super aquas multas; quia vox domini incarnati fuit non tantum super Judaeos, sed super gentiles: isa. 49: dedi te in lucem gentium etc.. Vel, super aquas, baptismi: unde ex tempore quo christus est baptizatus, iste Psalmus cantatur, vox domini in virtute. Supra Psalmista secundum mysticum intellectum tetigit mysterium conversionis Judaeorum et gentium; hic autem ponit beneficium temporalium donorum: et circa hoc tria facit. Primo proponit spiritualia dona. Secundum ponit vitiorum extirpationem quae sequitur ex eis, ibi, vox domini confringentis. Tertio profectionem seu promotionem ad bona ibi, vox domini praeparantis.
In spiritualibus donis haec est differentia, quia quibus dantur spiritualia dona, quibusdam dantur ad ea quae conveniunt communiter, et agenda sunt, et sunt de necessitate salutis: quibusdam ad quaedam ardua, sicut ad miracula facienda, et hujusmodi.
Quantum ad primum dicit, vox domini in virtute; idest ex imperio domini datur virtus ad implendum praecepta. Quantum ad secundum dicit, vox domini in magnificentia, idest ex imperio domini datur virtus sanctis suis magna faciendi: Ps. 67: super Israel magnificentia ejus. Glossa haec adaptat donis spiritus sancti. Et primum, scilicet conversionem fidelium ad donum timoris qui fit divina virtute, ad quam pertinet timores admittere.
Magnificentia pertinet ad donum scientiae, quia ad scientiam pertinet magna agere: Eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam. Vox domini confringentis. Hic agit de exclusione vitiorum, et tangit primo vitium superbiae. Secundo concupiscentiae, ibi, vox domini intercidentis flammam ignis. Tertio vitium infidelitatis sive contemptus, ibi, vox domini concutientis desertum. Ostendit ergo primo exclusionem superbiae. Unde notandum est quod sicut abietes sunt magnae, ita et cedri; et ideo per eas signatur superbia. Dicit ergo, vox domini confringentis cedros, idest virtus imperii divini super omnes superbos: isa. 14: detracta est ad inferos superbia tua: et comminuet cedros Libani, idest vox domini super arrogantes et superbos ipsos comminuendo sua potentia: quia omnes reges per hoc conversi sunt ad christum; et finaliter super cedros Libani, quia majores Judaeorum conversi sunt, sicut de Nicodemo, joan. 3.