CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod istae virtutes quodammodo naturales sunt.
Propter hoc autem quia omnes istae virtutes in judicio singularium consistunt, etiam naturales esse videntur, non quod cum natura datae sint, sed quia in quadam aetate accedunt homini. Hoc autem non est in aliis : per naturam enim intellectus non dicitur esse sapiens vel sciens : oportet enim in his esse vel inventionem vel doctrinam. AdminBookmark . autem habet et synesim et intellectum practicum et etiam prudentiam et eubuliam in quadam aerate per naturam. Haec autem aetas est, quae ad optimum deducit judicium de singularibus, ad quod tria exiguntur, scilicet complexio judicantis, acceptio judicati et cura sive diligentia judicii. Complexio quidem, quod sit humidum formam recipiens et tenens, et spiritus mediocriter temperatus ut bene formas deferat, et calidum bene movens et operationes non commiscens. Infans ergo talis non est propter complexionis defluxum et instabilitatem. Senex vero in ultima aetate haec non potest propter ruinosam ejus complexionem. juvenis igitur haec incipit habere : sed in viro sunt confirmata. Judicium autem rei acceptae non est nisi per experientiam: quae quia multiplex est in singularibus secundum omnem loci, temporis, aeris, climatis, complexionis, et aetatis varietatem, longissimo tempore indiget : et ideo juvenis expertus non est : et consequenter nec boni intellectus practici, nec prudens, nec synetus, nec gnoniicus esse creditur. Qui autem studium et curam circa vitam non habent, experiri non curant : et ideo diximus in primo, quod differt aetate vel moribus puerilis : non enim ab aetate, sed a passione defectio est. Quod autem in quadam aetate haec accedant, signum est, quia omnes existimamus quod istae virtutes sequuntur ad aetates quasdam : et haec quaedam particularis aetas sicut virilis quae intellectum practicum habet et synesim et AdminBookmark Naturalia enim haec dicimus, eo quod natura in suis principiis et apprehensivis et judicativis confortativa talium existit virtutum.
Patet igitur quod intellectus in his principium est et finis : principium quantum ad universales regulas morum : finis autem quantum ad acceptionem singularium. Ex his enim quae communia sunt, demonstrationes sunt operabilium, et sunt de his quae sunt singularium.
Propter quod diligenter oportet attendere enuntiationibus et opinionibus quascumque regulariter enuntiaverunt et opinati sunt experti et seniores et prudentes, quamvis indemonstrabilia et non probata nobis proponantur. Non enim talibus minus attendendum est quam demonstratis, propterea quia tales melius vident principia operabilium : propter hoc quia visum habent singularem et intellectualem ex multa experientia.
Quid quidem igitur sit prudentia et sapientia et circa quae utraque est virtus existens circa subjecta,et quoniam alterius animae particulae virtus utraque est istarum, ita quod una unius et altera alterius, quantum ad praesentem intentionem sufficienter a nobis determinatum est.
TRACTATIS IV
DE DUBITATIONIBUS QUAE ORIUNTUR EX HIS QUAE DETERMINATA.
SUNT.