In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Et alius Angelus, " id est, sancti habentes aliud officium a praedictis. IIIi enim dicuntur desiderare judicium : isti habere judiciariam potestatem.
" Exivit de templo, " supple, per manifestationem, " quod est in caelo. " Nota : Alius dicitur exisse de templo : iste dicitur exisse " de templo quod est in caelo, " ad significandum, quod illi Sancti judicabunt, qui habent eminentiam super alios qui sunt templum Dei in ocelo : in altiori enim loco apparebunt quam caeteri sancti minores, et ideo dicuntur exire de templo quod est in caelo. Quasi dicat : Super alios Sanctos apparebunt.
Et explanat de quibus loquitur : " Habens et ipse falcem acutam, " id est potestatem judiciariam, sicut et Christus. Sapient. III, 8 : Judicabunt Sancti nationes, etc. I ad Corinth. VI, 2 : Nescitis quoniam Sancti de hoc mundo judicabunt ? Qui autem sunt illi Sancti, dicitur, Matth. XIX, 28 : Vos qui secuti estis me, etc.
" Et alius Angelus exivit de altari, etc. "
Hic determinatur quomodo Christus imperat Sanctis ut judicent.
Et dividitur in duas partes. Primo, ponitur Christi imperium : secundo, obedientia Sanctorum, ibi, v.19 : " Et misit Angelus. "
Et in prima dicuntur tria. Primo, introducitur Christus exiens de loco secretiori quam alii Sancti. Secundo, quod habebat potestatem super paenas inferni, ibi, " Qui habebat. " Tertio, imperium ejus ad Sanctos qui erant judicaturi, ibi, " Et clamavit voce magna.