Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ostendit contra quosdam quoad primam quaestionem, Deum posse cognosci negative, non affirmative, quia negatio non cognoscitur nisi per affirmationem. Et explicat sensum quaestionis videlicet, utrum viator pro hoc statu possit habere conceptum simplicem, quo concipiatur Deus.
In prima (a) quaestione non est distinguendum, quod Deus possit cognosci negative, non affirmative, quia negatio non cognoscitur nisi per affirmationem 2. Periherm. in fin. et 4. Metaph. Patet etiam, quod nullas negationes cognoscimus de Deo, nisi per affirmationes per quas removemus incompossibilia aliqua ab illis affirmationibus, sicut non removemus compositionem, nisi quia attribuimus simplicitatem vel aliquid aliud.
Negationes etiam tantum, non summe amamus. Similiter etiam (b), aut negatio concipitur praecise, aut ut dicta de aliquo. Si praecise concipitur negatio ut non lapis, hoc aeque convenit nihilo sicut Deo, quia pura negatio dicitur de ente et non ente: igitur in hoc non intelligitur Deus magis, quam nihil vel chimaera. Si intelligitur non lapis de aliquo, tunc quaero, ille conceptus substratus de quo intelligitur ista negatio esse vera, aut est conceptus affirmativus aut negativus. Si est affirmativus, habetur propositum. Si negativus, quaero ut prius, aut negatio concipitur praecise, aut ut dicta de aliquo: si primo modo hoc aeque convenit nihil sicut Deo ; si ut dicta de aliquo, tunc sicut prius.
Et quantumcumque procederetur in negationibus, vel non intelligeretur Deus magis quam nihil, vel stabitur in aliquo conceptu affirmativo, qui est primus. Nec est (c) distinguendum de cognitione si est et quia est, quia in proposito quaero conceptum simplicem, de quo cognoscatur esse per actum intellectus componentis et dividentis. Nunquam enim cognosco de aliquo si est, nisi habeam aliquem conceptum illius extremi de quo cognosco esse, et de isto quaeritur hic.
(d) Nec oportet distinguere de si est, ut est quaestio de veritate propositionis, vel ut est quaestio de esse Dei, quia si potest esse quaestio de veritate propositionis, in qua esse tanquam praedicatum quaeritur de subjecto, ad concipiendum veritatem illius quaestionis oportet praeconcipere terminos illius quaestionis, et de conceptu simplici illius subjecti, si est possibilis naturaliter, nunc est quaestio.
Nec valet distinguere de conceptu naturali et supernaturali, quia quaeritur de naturali.
Nec valet distinguere de naturali, loquendo de natura absolute, vel de natura pro statu isto, quia quaeritur praecise de cognitione pro statu isto.
Nec valet (e) distinguere de cognitione Dei in creatura vel in se, quia si cognitio habeatur per creaturam, ita quod cognitio discursiva incipiat a creatura, quaero in quo termino sistitur ista cognitio. Si in Deo in se, habeo propositum, quia illum conceptum Dei in se, quaero. Si non sistitur in Deo in se, sed in creatura, tunc idem erit terminus et principium discursus, et ita nulla notitia habetur de Deo. Est igitur (f) mens quaestionis ista : Utrum aliquem conceptum simplicem possit intellectus viatoris naturaliter habere, in quo conceptu simplici concipiatur Deus.