IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posito quadruplici modo percipiendi Eucharistiam, resolvit eam sacramentaliter a jejuno suscipiendam esse regulariter, et hoc quia Christus ita institut fieri, per se immediate, vel per Apostolos et Ecclesiam. Et ratio institutionis datur, et ponit casus, quibus liceat non jejuno communicare. Sumebatur olim a pransis, es Conc. Africano, c. 8. habetur de consec. d. 1. c. Sacramenta.
Ad propositum dico, quod primis duobus modis sine tertio, potest recipi a non jejunis. Sed de tertio modo, scilicet de posse non absolute, sed licite et utiliter, habet quaestio difficultatem. Distinguo ergo de jejunio naturae et Ecclesiae. Jejunium Ecclesiae non solvitur, nisi per aliquam refectionem extraordinariam praeter morem Ecclesiae. Unde per specierum sumptionem, vel medicinalium, vel per potum saltem post prandium, non solvitur jejunium Ecclesiae. Sed jejunium naturae est carentia cibi suscepti in stomacho, vel in via ad stomachum, ita quod nihil intret stomachum in illa die a principio, scilicet hujus diei, a quo dicitur aliquis jejunus. Similiter distinguo de debere vel licere, aut intelligitur regulariter, vel in casu aliquo particulari.
Dico (a) ergo quod regulariter oportet ad perceptionem spiritualem et sacramentalem, suscipientem esse jejunum simpliciter, id est, jejunio naturae. Nec istius est aliqua causa principalis, nisi institutio divina, quam vel Christus discipulis dedit, vel per ipsos promulgavit, vel eis instituendum reliquit; et quidem rationalis est institutio propter reverentiam Sacramenti, quae minor est regulariter in pranso quam jejuno ; et etiam ut primo quaeratur cibus spiritualis quam corporalis.
Si autem (b) intelligitur in casu, dico quo aliquis potest esse casus, in quo quasi generaliter licet accedere non jejunum, ut in infirmitate gravi, quando timetur periculum mortis imminentis ; tunc enim esset periculum negare infirmo, licet pranso, poscenti Sacramentum, cum sit viaticum ; et ideo dandum est ei, qui proficiscitur ex hoc mundo, ut per ipsum ducatur ad terminum.
Alius casus specialis est, quia in aliqua regione colebratur communiter in vino albo, minister parat calicem Sacerdoti, et ex aliqua negligentia pro vino ponit aquam, Sacerdos non advertens, sed supponens ministrum bene fecisse, procedit dicendo verba, et alia faciendo usque ad perceptionem: percipiens vero liquorem de calice, advertit esse aquam: videtur quod ipse non posset illo die percipere sanguinem, si oportet jejunum esse suscipientem.
Dico (c), quod in isto casu tenetur consecrare sanguinem de novo, et consecratum percipere. Quod probatur, quia quando sunt duo praecepta ordinata, praeceptum superioris magis ligat ; nunc autem praeceptum Christi et Ecclesiae, et ex ipsa ratione Sacramenti, est, quod Sacramentum quando conficitur, conficiatur integrum, quoniam Sacramentum est in se quoddam integrum ex duobus. De ista etiam integritate servanda est districta obli gatio Ecclesiae de consecr. dist. 2. Comperimus, ut Sacramenta integra percipiant, aut ab integris arceaniuv, loquitur de Sacerdotibus conficientibus, et postea non communicantibus ; et subditur ratio quia divisio ejusdem Sacramenti sine grandi sacrilegio, non potest provenire ; ergo quocumque praecepto alio Ecclesiae posito, et maxime quod non respicit ipsam propriam et essentialem rationem Sacramenti, necessario tenetur semper omnis celebrans ad istam integritatem servandam ; ergo qui jam percepit aquam, simpliciter tenetur ad illud complendum, quod praetermisit, scilicet ad consecrandum integre Sacramentum; et tunc ultra, si tenetur consecrare sanguinem, tenetur eumdem consecratum sumere. Unde habetur de consecr. dist. 2. Relatum : Certum est quod hi qui sacrificantes non edunt, rei sunt dominici Sacramenti; et sequitur, quod talis a communione uno anno repulsum se noverit; ergo omnibus mo dis tenendum est, ut quotiescumque Sacerdos corpus et sanguinem immolat, toties perceptionis corporis et sanguinis participem se praebeat: iste ergo necessario tenetur ex institutione Christi, et propter integritatem Sacramenti, conficere sanguinem, et ex strictissimo praecepto Ecclesiae sub poena repulsae uno anno, tenetur consecratum percipere.
Et si objicitur, iste non est jejunus ; ergo peccat mortaliter. Vel ergo non debet conficere ne percipiat, vel si oportet eum conficere et percipere, oportet quod peccet contra praeceptum Ecclesiae, et tunc est perplexus, quod non est dicendum de aliquo ex praeceptis Dei et Ecclesiae.
Respondeo, Ecclesia non ita stricte praecepit suscipientem esse jejunum prohibendo non jejunum suscipere, sicut prohibet divisionem Sacramenti (imo ipsa divisio prohibetur a Christo ex prima institutione Sacramenti),nec etiam ita stricte prohibet non jejunum percipere, sicut praecipit consecrantem percipere; ergo ex una parte habet iste praeceptum Christi ad sic consecrandum, et post consecrationem strictissimum praeceptum Ecclesiae de percipiendo ; ex alia parte non habet, nisi praeceptum Ecclesiae leve comparative de jejunio ; non enim ibi ponitur, quod suscipiens non jejunus sit reus dominici Sacramenti, neque quod ibi sit sacrilegium, neque repellitur a communione per annum sicut hic.
Simpliciter enim Ecclesia non intendebat ligare in isto casu ad jejunium, imo, cum alia duo praecepta tum virtute Christi, tum virtute Ecclesiae, fortius et magis obligent, potius intendit in tali casu obligari ad illa. Non est ergo iste perplexus, quia servando praeceptum superioris, et praeceptum strictius Ecclesiae, bene facit, et si non servaret, peccaret mortaliter. Omittendo autem aliud praeceptum minus strictum, non peccat novo peccato, quia in isto casu non tenetur servare, nec Ecclesia voluit ligare ad hoc praeceptum in hoc casu, sed magis ad oppositum.
Patet etiam manifeste, quod jejunium non est conditio ita necessaria in Sacerdote percipiente, quia in die Parasceves particula posita in calice, percipitur cum vino non consecrato, quia illo die calix non consecratur: et verisimile est, quod vinum citius descendat in ventrem quam illa particula quae masticatur, ergo ex consuetudine Ecclesiae Sacerdos ibi percipit Eucharistiam non jejunus.
Et si objicitur, quod scandalum erit si populus percipiat illum secundo conficere sanguinem. Est una responsio, quod si scandalizetur, est scandalum Pharisaeorum acceptum, scilicet, non datum, nam factum in se bonum est et necessarium. Et quilibet debet judicare, quod est bonum, si causam nesciat, supponendo, quod Sacerdos habet bonam causam: quilibet etiam, si sciret causam,deberet approbare: unde de tali scandalo ait Christus contemnendo, Matth. 16. de Pharisaeis : Sinite (ait) eos, caeci sunt et duces coecorum. Omnis
enim plantatio quam non plantavit, etc.
Alio modo potest responderi, quod satis bene cavere potest a scandalo, si caute fiat. Nam vadens ad cornu altaris, quasi pro vino recipiendo post communionem, infuso vino et aqua, vel jam remanente aqua, quia non. totam sumpsit, vel aliqua de novo posita, poterit redire ad medium altaris, et satis in brevi tempore ab illo loco : Simili modo postquam coenatum est, accipiens hunc calicem, continuare poterit usque ibi: Hoec quotiescumque, vel usque ibi : Unde et memores: et illis verbis prolatis cum reverentia debita suscipere illud tanquam sanguinem verum. Nec totum istud percipietur, nec tantum tempus occupabit, quod populus habeat etiam occasionem accepti scandali.
Et si arguitur contra illud, quod dictum est de integritate Sacramenti, quia Sacerdos die Parasceves non recipit sanguinem, respondeo, illa integritas requiritur in consecratione, ita quod nullus consecret corpus, nisi consecret etiam sanguinem ; non autem requiritur in quacumque perceptione, quia laicus percipit bene corpus et non sanguinem, sed requiritur in illa perceptione, quae sequitur ad consecrationem quae habetur in illo capite Relatum.
Ad argumentum in oppositum, bene respondet Augustinus in illo cap. Liquido : Non quia post cibos dedit Dominus (scilicet Eucharistiam) discipulis, ideo pransi illud debent accipere, ut faciebant, quos Apostolus redarguit, supple 1. Corinth. 11. Et subdit causam, quare Christus hoc fecit :
Nam Salvator, inquit, quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, vltimum hoc voluit infigere in cordibus discipulorum, quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum.
Per hoc patet ad argumentum secundum, quia secundum Augustinum Apostolus reprehendit illos, qui pransi Eucharistiam susceperunt. Et ideo istud verbum : Si quis esurit, domi manducet, non debet intelligi domi, antequam veniat ad Ecclesiam, sed post recessum ab Ecclesia, ita quod non satisfaciat fami suae de Eucharistia, sicut ait : alius ebrius est, sed expectans, quod sibi necessarium fuerit in domo sua percipiat. Et ideo laudabilis est consuetudo Ecclesiae Latinae, quae nulli dispensat Eucharistiam, nisi in modica quantitate, quae non posset suscipi ad crapulam, et sufficit valde bene ad reverentiam debitam Sacramenti.
De quarto, de quo tangit Magister in ita distinctione, scilicet de re Sacramenti, magis proprie pertinet pertractare in 10. dist. ideo ad praesens supersedeo, custodiens in futurum in dicto loco.