Item, et comminuet eos tamquam vitulum.
Hic ponitur perfectio conversionis. Mons Libani est valde pascuosus, et sacerdotes propter copiam victimae faciebant pascere ibi boves: et ideo, comminuet eos tamquam vitulum Libani, idest humiliabit eos sicut vitulum Libani, ut scilicet seipsos in sacrificium offerant, sicut offertur vitulus qui nutritur in monte Libani. Et hoc patet, quia multi magni se martyrio exposuerunt pro christo: Matth. 22: tauri mei et altilia occisa sunt. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. Hoc potest dupliciter legi. Primo, ut significet auctoritatem comminutionis; quasi dicat; dilectus faciet ea. Et secundum hoc dilectus ponitur singulariter, quasi auctoritatem habens. Hic est filius meus etc.. Matth. 3. Et haec faciet, quemadmodum filius unicornium.
Idest filius Judaeorum, quia mysterium incarnationis haec operabatur; et Judaei unicornes dicuntur, inquantum gloriantur in cultu unius dei. Vel unicornis dicitur, quia secundum generationem aeternam est sine matre, et secundum temporalem generationem fuit filius sine patre. Aliter, dilectus etc. Idest christus in exemplum hujus comminutionis patietur, dabit exemplum aliis patiendi: 1 Petr. 2: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et patietur non inquantum deus, sed inquantum filius unicornium Judaeorum. Revertamur ergo ad sensum litteralem.