CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
An utiles sint virtutes intellectuales ?
Dubitabit autem aliquis, quaerens ad quid utiles sint virtutes intellectuales ? Sapientia quidem igitur quae inter intellectuales potissima est, nihil speculatur eorum ex quibus homo felix efficitur civiliter : haec enim omnia operabilia sunt. Sapientia autem nihil considerat eorum quae in generatione consistunt : talia enim contingentia sunt circa quae sunt nostrae operationes. Sapientia autem circa contingentia non est, sed potius circa admirabilia et aeterna, ut patuit ex antehabitis. Sapientia igitur circa operabilia non est. Felicitas autem unum et solum bonum hominis est : et quod non ordinatur ad felicitatem, ad bonum hominis non ordinatur, et sic inutile esse videtur: solum enim hoc utile est, quod ad finem obtinendum referri potest. Prudentia autem quae intellectualium virtutum una est haec quidem habet scilicet quae circa contingens est, et circa operabilia per nos : sed tamen ipsa prudentia finis est, et cujus gratia est omne opus ejus, sicut et in omni alia virtute nullus alius est finis nisi virtus ipsa et opus virtutis Sicut enim in secundo dictum est, bonum virtutis consistit in hoc quod primum quidem sit sciens, deinde eligens, et eligens propter hoc. Prudentia quidem est circa ea quae sunt pulchra et justa et bona homini per se, non secundum accidens : talia enim boni viri est operari propter se, et non propter aliud. Operatur ergo illa ad aliud non referens : et quod non refertur ad aliud, non est utile : virtutes ergo inutiles esse videntur. Si autem aliquis dicat quod morales virtutes justa et bona operantur, sed in-
tellectuales docent quae qualiter operaturae sint: non videtur naturale. Non. enim nihil magis operativi efficimur bonorum propter hoc quod contingit nos scire ipsa : morales enim virtutes habitus sunt, in modum naturae operationes suas elicientes. Quemadmodum ergo sana et AdminBookmark sive bene habentia dicuntur esse ab habitu in sanis etabsque eo quod est scire ea, et AdminBookmark facere quasi ex arte : ita videntur fortia et temperata et justa fieri ab habitu harum virtutum absque eo quod sciantur, vel fiant quasi ex arte aliqua vel notitia in opere dirigente. Dictum enim est in antehabitis quod virtus est omni arte certior, et quod proximius imitatur naturam quam ars. Hoc autem patet per inductionem. In sanis enim et aegris nihil magis efficimur operativi ex eo quod medicinalem artem nos contingit habere. Videmus enim sani opera facere, non medicum, et infirmitates pati medicinaliter. Similiter in exercitativis bonum videmus esse cursorem qui aptitudinem et usum habet currendi, quamvis cursus non habeat peritiam. Ergo cum etiam isti habitus morales sint, ex solo usu fines suos videntur attingere absque peritia intellectualium virtutum. Si autem aliquis dicat, quod ad esse virtutis moralis vel ad operationem intellectualis virtus non perficit: et sic prudentiam non esse ponendam gratia illarum virtutum, et ad hoc quod aliquis jam est studiosus : tunc ad nihil utilis esset ei prudentia, vel altera intellectualis virtus, quod est valde inconveniens.
Adhuc autem etiam non habentibus virtutem ad generationem virtutis nihil proficeret in operabilibus : nihil enim differt per se notitiam operabilium habere, vel ab alio persuaderi: et sufficiens est ad hoc quod aliquis fiat bonus, vel alium talem in animo ponat. Non ergo oportet habere prudentiam ad hoc quod aliquis fiat bonus, sed prudentem audire,quemadmodum et circa sanitatem. Volentes ergo sani fieri, non propter hoc oportet
discere medicinalem scientiam, sed medicum audire.
Ex dictis autem adhuc sequitur inconveniens. Si enim sola virtus universalis sit quae circa operabilia et praeceptiva et ordinativa illarum omnium, inconveniens videbitur esse si virtus quae deterior est quam sapientia, principalior sit quam sapientia ipsa: prudentia enim deterior est quam sapientia, eo quod circa deteriora est: prudentia autem circa operabilia est et faciens et principans et praecipiens circa singula eorum : haec ergo videtur principalior esse sapientia , quae circa admirabilia et certissima est, quod valde inconveniens est. De his igitur per certam determinationem dicendum est : quia quod dictum est nunc, disputative de ipsis dubitatum est solum.
Adhuc igitur solventes primum per instantiam dicimus, quod virtutes intellectuales secundum seipsas et propter seipsas et non propter alia necesse est eligibiles esse. Quod ex ratione virtutis patet. Omnis enim virtus pars honesti est : honestum autem quod propter seipsum eligibile est. Cum ergo sapientia et prudentia et caeterae virtutes intellectuales sint duarum particularum animae, scientificae scilicet et opinativae, et sint ultimae perfectiones et fines, per se eligibiles sunt, quamvis nihil conferant vel faciant ad aliquid obtinendum. Non ergo sequebatur, nihil conferunt ad felicitatem : ergo sunt inutiles: et quidquid aliud potissimum est, ad nihil aliud referri potest : et ex hoc non sequitur quod inutile sit, sed potissimum et honorabilissimum sit. Sapientia igitur est finis speculativi intellectus, et prudentia finis practici, sine quibus ipse intellectus non habet rationem nisi in potentia : sunt ergo desiderativa per se.
Deinde solvimus per interemptionem.
Dicis enim falsum esse quod nihil faciant ad felicitatem : faciunt enim, sed non
faciunt ut medicina facit sanitatem : sed faciunt ut sanitas facit sanitatem: sic enim sapientia facit felicitatem. Etiam haec solutio redit ad hoc, quod facere aequivocum est, scilicet ad actum efficientis et ad actum formae. Medicus enim medicando facit sanitatem quam inducit : et haec sanitas informando complexionata et composita, sanum facit animal, et sic est de bonis ad felicitatem ordinatis. Bona enim animae quae virtutes sunt, formaliter constituunt felicitatem in homine, ordinata tamen ad unum, sicut in primo dictum est. Sic enim virtutes morales ordinantur ad prudentiam, cujus perfectissimus actus felicitas est : ipsa autem felicitas cum omnibus virtutibus suis ordinatur ad intellectuales, a quibus certitudinem accipit. Et hoc totum ordinatur ad sapientiam sicut ad caput et honorabilissimum, cujus ultimus actus et perfectissimus felicitas contemplativa est. Cum enim beatitudo sit status omnium bonorum congregatione perfectus, beatitudo sine sapientia esse non potest: quia sapientia ultimum et optimum est. Similiter intellectus practicus sive prudentia esse non potest : quia sine hac ordinabilis ad optimum non est. Bona autem corporis quae sunt sanitas, sensuum perspicacitas, robur, et pulchritudo, organice deserviunt : bona vero exteriora, sicut potentatus, divitiae, nobilitas, deserviunt instrumentaliter. De his autem omnibus in antehabitis determinatum est satis. Ex omnibus enim his bonis unum totum virtuale constituitur, et illius totius pars est sapientia, et altera pars prudentia, et sunt potissimae partes inter virtutes. Ut ergo pars virtualis ad totius virtualis facit constitutionem, ita sapientia facit felicitatem sive secundum, habitum, ut scilicet habeatur felicitas, sive secundum operationem, ut scilicet felix operetur sine impedimento felicitatis opera.
De prudentia autem specialiter notandum est, quod sine ipsa non perficitur opus moralis virtutis : virtus enim moralis, ut fortitudo, vel temperantia, vel justitia, intentionem facit rectam, prudentia sagaciter eligit omnia quae faciunt ad hanc intentionem, ut eam virtus moralis facile consequi possit. Intentionem autem dicimus, non eam quae est ratio praestituens finem, sed eam quae appetitus Intendens et inclinans in finem, sicut grave Intendit et inclinat deorsum. Sic enim ex Socratis scientia diximus In antehabitis, quod apparitio finis et desiderium ex habitu est, nec in finem tendit quod habitum aliquo modo non habet : et Ideo in ea quae justa et casta sunt, per electionem non intendit, nisi qui aliquo modo justus et castus est : et cum finis virtutis rectus finis sit, hoc modo dictum est quod virtus moralis intentionem rectam facit: cum. autem intendat in modum naturae et non In modum artis, non tendit nisi in unum : et ideo ex sua propria potestate nec praeceptiva est, nec desiderativa, nec ordinativa eorum quae exiguntur ad finem consequendum. Adhuc igitur alia virtus exigitur quae intellectualis est circa operabilia : et haec est prudentia. Tria igitur genera virtutum ad felicitatem exiguntur, speculativum scilicet in quo sunt sapientia, intellectus, et scientia, et operativum in quo sunt ars et prudentia, et participans qualiter ratione in quo sunt fortitudo, temperantia, et justitia, sine quibus ad felicitatem homo non est perfectus. Quartae autem particulae animae quae vegetabilis est et nutritiva, non est aliqua talis virtus, moralis scilicet vel intellectualis. Cujus causa est, quia non est in ipsa sive in libertate ejus operari vel non operari : et ideo non est domina operationum suarum : sed de necessitate operatur quidquid operatur.