In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et alius Angelus, " id est, Christus qui est alius a Sanctis, " exivit, " scilicet per manifestationem, " de altari, " id est, de loco secretiori quam alii Sancti, sicut dicit Glossa.
" Qui habebat potestatem super ignem, " id est, super paenam aeternam. Matth. x, 28 : Qui potest animam et corpus mittere in gehennam.
" Et clamavit voce magna, " id est, auctoritate imperandi, ". ad eum, " scilicet Sanctos, " qui habebat falcem acutam, " id est, potestatem judiciariam. " Dicens : Mitte falcem tuam, " id est, exerce judicium ut fiat resecatio malorum.
Unde sequitur: " Et vindemia botros vineae terrae. " Per vineam intelligitur hominum collectio, vel pluralitas : per botros opera quae praecipiuntur vindemiari, quia per illa merentur puniri homines.
Est ergo sensus : " Et vindemia botrosvineae terrae, " id est, omnes reprobos ponentes spem suam in terrenis propter mala eorum opera: " quoniam maturae sunt uvae ejus. " Beda, id est, consummata sunt peccata.
" Et misit Angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae magnum :
Et calcatus est lacus extra civitatem. "
Hic ostenditur Sanctorum obedientia.
Et dicuntur quinque. Primo, ponitur obedientia Sanctorum : secundo, punitio malorum, ibi, " Et misit in lacum. " Tertio, ostenditur modus punitionis, ibi, v. 20 : " Et calcatus est lacus. " Quarto, qui sunt puniendi, ibidem, " Et exivit sanguis. " Quinto, quod erit diversitas in paenis, ibidem, " Per stadia mille. "