CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) In prima quaestione non est distinguendum (sicut Thomas distinguit in prima parte, quaest. 3. art. 12.) quod Deus possit cognosci negative, non affirmative, id est, quod Deus tantum cognoscatur per negalionem, puta removendo incompossibilia. Sicut si diceremus : Deus non est corporeus et hujusmodi, et non affirmative, puta cognoscendo aliquid de Deo, affirmando illud sive attribuendo, ut quod Deus sit infinitum ens vel summum bonum ; et dicit Doctor, quod est quodammodo implicatio, quod cognoscatur negative et non affirmative, quod probat auctoritate et ratione. Auctoritate, patet primo, 2. Periherm. in fine, negatio non cognoscitur nisi per affirmationem. Hoc etiam expresse patet 4. Metaph. text. com. 2. et clarius text. com. 16. ubi expresse habetur, quod nunquam negatio cognoscitur nisi per affirmationem, et maxime hoc est verum de negatione, quae necessario inest ; aliqua enim negatio necessario inest, quia ejus oppositum sibi repugnat, ut negaiio asini necessario inest homini, quia affirmatio asini formaliter repugnat homini; negatio vero albi contingenter inest homini, quia album esse non repugnat homini. Negatio ergo quae necessario inest, cognoscitur propter aliquam affirmationem, cui formaliter repugnat affirmatio opposita negationi, nam affirmatio asini repugnat homini propter aliquam affirmationem sive entitatem positivam in homine, scilicet propter rationalitatem. Et sic in proposito, si cognosco Deum non esse lapidem, quae negatio inest necessario Deo, cognosco aliquid positivum cui formaliter repugnat affirmatio opposita negationi lapidis, puta quia cognosco Deum esse spiritum cui repugnat omne corpus, ideo statim cognosco ipsum non esse lapidem. An modo non possit cognosci negatio, quae contingenter inest, nisi propter aliquam affirmationem in illo, de hoc alias. In proposito enim loquitur de negatione, quae necessario inest Deo, cujus opposita affirmatio simpliciter repugnat, ut patet in littera Doctoris.
(b) Similiter etiam, aut negatio concipitur praecise, aut ut dicta de aliquo. Ut cum dicimus, Deus est non lapis; si tantum concipitur ista negatio in se et absolute, puta non lapis. sequitur quod per hoc non magis cognoscitur Deus quam Chimaera, patet, quia ita non lapis dicitur de Chimaera sicut de Deo. Si vero concipitur non lapis, ut dicitur de aliquo, tunc quaero an illud substratum sive subjectum, de quo dicitur non lapis: aut est conceptus affirmativus, aut negativus. Si primo, habetur propositum, quia tunc non tantum concipio non lapidem, sed concipio aliquid affirmando illud esse , ut puta quod non tantum concipio non lapidem, sed concipio Deum esse, a quo removetur lapis, cui attribuo non lapidem, et patet littera.
(c) Nec est distinguendum de cognitione, etc. Quaestio si est, est quaestio de aliquo conceptu incomplexo, scilicet an Deus sit talis conceptus in se simplex cognoscibilis, cui non repugnat esse, scilicet actualis existentiae; non enim quaestio si est proprie quaerit an aliquid actu existat, sed an possit existere, ut patet Doctore tn 4. dist. primi, quaest. 2. Adverte tamen quod si est proprie, ut dicit actualem vel aplitudinalem existentiam, est quid demonstrabile de illo de quo quaeritur per definitionem illius, ut patet a Doctore in 2. d. 1. q. 3. Nam per animal rationale demonstratur quod existentia non repugnat homini, et ideo quaestio si est, de qua Aristoteles 1. Poster. non proprie quaerit actualem vel aptitudinalem existentiam, cum illa sit demonstrabilis, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. q. 3. et etiam patere potest ex dictis ejus in 1. dist. 3. q. 5. contra Henricum, et dist. 3. Nam per definitionem demonstratur existentia de re cujus est, et quaestio si est praesupponitur in omni demonstratione; de subjecto enim praesupponitur si est, ut patet primo Posteriorum. Nota tamen quod si est contingit a nobis sciri dupliciter. Uno modo simpliciter, quando scilicet cognoscitur si est demonstrative et per propriam causam ejus, quae dicitur quod quid est subjecti, per quod demonstratur ipsum si est de suo subjecto ; et sic nullo modo praecognoscitur si est ante demonstrationem vel definitionem: imo quod quid est praecognoscitur ipsi si est, sicut causa praecognoscitur suo effectu. Alio modo potest sciri si est secundum quid et imperfecte, non quidem per demonstrationem, sed per aliqua accidentia vel per definitionem descriptivam, aut etiam per definitionem quid nominis ipsius subjecti, et sic necesse est praecognoscere si est ante quamlibet demonstrationem vel definitionem dicentem quid rei. Quaestio vero quia est quaerit veritatem propositionis, ut patet primo Posteriorum. Et est sensus, an ista propositio sit vera : Deus est cognoscibilis a nobis, scilicet, an Deum esse sit verum cognoscibile a nobis. Sed certum est, quod veritas propositionis praesupponit cognitionem extremorum ; oportet ergo prius habere conceptum simplicem illius subjecti, de quo quaero esse.
(d) Nec oportet distinguere de si est, ut est quaestio de veritate propositionis. Et quod dicit hic Doctor, quod non oportet distinguere de si est, etc. quia in re est idem cum illa quaestione quia est: quia quaestio quia est proprie quaerit veritatem propositionis, ut patet primo Posteriorum. Posito ergo quod sit quaestio de veritate propositionis, ubi quaeritur esse de conceptu Dei, adhuc oportet praeconcipere terminos illius quaestionis, quia cognitio propositionis praesupponit cognitionem terminorum, et sic quaeritur de conceptu simplici illius subjecti, scilicet Dei, si est possibilis naturaliter, id est, si est possibile naturaliter sive via naturali habere conceptum simplicem Dei. Sequitur, nec valet distinguere de conceptu naturali et supernaturali, quia quaeritur de naturali. Non enim quaeritur an via naturali vel supernaturali possit haberi aliquis conceptus simplex de Deo, sed quaeritur de naturali, id est, quaeritur an via naturali possit haberi aliquis talis conceptus. Sequitur, nec valet distinguere de naturali absolute, quia quaeritur de naturali tantum pro statu isto, scilicet an pro statu isto via naturali, id est, ex solis causis naturalibus possit haberi aliquis conceptus simplex de ipso Deo.
(e) Nec valet distinguere de cognitione Dei in creatura vel in se. Et arguit sic Doctor, quia si cognosco Deum per creaturam, puta per aliquem effectum, certum est quod illa cognitio terminatur ad objectum cognitum, aut ergo ad Deum in se, et tunc habetur propositum, quia illum conceptum Dei in se quaerimus. Si vero non terminatur ad Deum in se, sed ad creaturam, tunc idem erit terminus et principium discursus, et ita nulla notitia habetur de Deo.
Et nota, quod quando dicimus quod aliquid cognoscitur per aliud, multum differt ab illo quo dicimus, quod aliquid cognoscitur in alio, ut patet a Doctore quaestione 15. Quodlibeta Nam cum cognoscimus B per A, tunc cognitio ipsius
B terminatur ad ipsum B in se, sicut per principia cognita cognosco conclusionem in se ; et sic quando per creaturam cognosco Deum, sensus est, quod creaturam cognitam tanquam per medium cognitum, cognosco ipsum Deum, ita quod talis cognitio terminatur ad Deum in se, non sic est, quando cognoscimus A in B, et de hoc vide Sedum loco praeallegalo.
(f) Est igitur mens quaestionis, ista : Utrum aliquem conceptum simplicem possit intellectus viatoris naturaliter habere, in quo conceptu simplici concipiatur Deus, id est, an possimus via naturali cognoscere aliquod objectum simplex de Deo, sub quo cognoscatur Deus a nobis, id est, an possimus habere cognitionem alicujus conceptus simplicis, quem nominamus Deum, vel quem attribuamus alicui enti, quod nominamus Deum, per quem aliquo modo dicatur Deus a nobis cognoscibilis. Et hic titulus quaestionis, et mens istius quaestionis respondendo ad illam diffuse declarabitur.