IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo quod regulariter, etc. Haec est communis Doctorum et praxis Ecclesiae ; est certa conclusio apud omnes Theologos et Catholicos: quae consuetudo est universalis Ecclesiae ab Apostolorum temporibus introducta ob reverentiam Sacramenti. Carthaginense III. cap. 29. docet fuisse consuetudinem alibi feria quinta in
Coena Domini post cibum ad exemplum Christi communicare ; sed haec non fuit communis, et abrogata est. Objiciunt haer retici exemplum Christi, sed non urget, quia non fuit datum in legem, ut docuit Cyprianus epist. 63. neque Ecclesia praetendit hoc preceptum esse juris naturalis aut divini, sed Ecclesiastici, ob reverentiam Sacramenti indictum; jejunium autem quod exigitur, est naturale, non Ecclesiasticum, ita etiam Doctor in littera sig. Ad propositum dico, etc. ubi optime insinuat differentiam inter utrumque jejunium. Naturale autem consistit in eo, ut nihil extrinsecus ori ingestum per se sumatur, etiam per modum medicinae post mediam noctem, antecedentem diem communionis ; quidquid autem per modum salivae deglutitur, non solvit hoc jejunium.
Ex hac regula resolvuntur communiter plures casus, ut deglutire salivam, aut alios humores interius decidentes, ut sanguinem ex capite decidentem, non violat jejunium naturale, neque impedit communionem, quia non sumuntur ut cibus aut potus, sed quatenus impediunt respirationem aut vocem, non autem ad effectum nutritionis, aut per modum pastus.
Idem dicendum de reliquiis praecedentis diei haerentibus dentibus, non quia, ut dicunt quidam, non pertinent ad manducationem praesentis, sed diei praecedentis, quia hodie non ingeruntur ori, sed potius quia per modum salivae decidunt, vel trajiciuntur, non ex fine comestionis; decet tamen ejusmodi expuere, quantum commode fieri potest. Idem dicendum, quando quis abluit os, aut degustat aliquem liquorem, quem expuit, si aliquid imprudenter, tanquam haerens cum saliva, deglutiatur, quia habet rationem salivae. Licet etiam aliqua aromata ori ingerere, et dentibus terere, ad praeservationem a corrupto aere, modo expuantur ; magis etiam periculum est de saccharo, et similibus quae in ore liquescunt, tamen si quis moraliter sciat se nihil horum deglutisse, idem erit ferendum judicium.
Aliud est de iis, qui ingerunt haec ori ad leniendam vocis raucedinem, sensim ea degluliendo, dum vadunt cubitum, quia ex intentione ea sumendi id faciunt, nisi sint certi ante mediam noctem materiam omnino consummatam fuisse; illa enim non habent rationem salivae, sed cibi et medicinae quae violant naturale jejunium.
(b) Si autem intelligitur in casu, etc. Haec secunda conclusio eximit casum, in quo quis a jejunio absolvitur a communione. Duos autem casus eximit Doctor, unum ex parte recipientis, alium ex parte celebrantis. Ex fundamento autem quo uterque innititur, reliqui casus in hoc genere resolvuntur ; illud est necessitas recipientis, et praeceptum fortius obligans, quam sit praeceptum jejunii, et hoc vel ob integrilatem mysterii servandam, vel certe ob reverentiam ipsius Sacramenti majorem hic et nunc urgentem. Ut ergo caeteros etiam casus comprehendamus :
Dantur varii casus in quibus non obligat praeceptum ad abstinendum a communione. Primus casus est periculum mortis praesentis, sive oriatur ex morbo, sive quod quis supplicio eo die sit afficiendus; hic, si praeviderit se obiturum, tenetur jejunare, quia commode potest: idem etiam dici potest de infirmo, si sine damno salutis jejunare potest. Quod si tamen periculum subest, ne moriatur ante sequentem diem, aut certe alienetur a sensibus, communicet etiam non jejunus, quia magis facit ad reverentiam Sacramenti, ut illud integris sensibus, neque tenetur aut sumptionem cibi aut medicinae diutius differre, vel etiam intempestiva nocte curare Sacramentum ad se deferri, aut committere se periculo non recipiendi viatici, praeveniente morte.
Licet etiam non jejunum saepius communicare pro viatico, quando semel communicatus, quasi mox integre convaluit, et iterum reincidit in periculum, quia computantur pro diversis aegritudinibus. Aliqui etiam docent idem, quando quis, perseverante eodem morbo, saepius incidit in periculum mortis, quando illa pericula post intervallum aliquot dierum occurrunt: ita Suarez disput. 68. sect. 5. Saa verbo Eucharistia, Tabiena, Armilla verbo Communio; ratio est, quia pia mater Ecclesia non solum permittit non jejuno communionem ad implendum praeceptum, sed etiam quia in iis circumstantiis praesidium hujus Sacramenti est valde opportunum in periculo mortis.
Secundus casus est ad perficiendum integre sacrificium, quod est praecepti divini, ut quando Sacerdos post sumptum calicem deprehendit se consecrasse aquam, et non vinum, tunc debet non jejunus consecrare vinum et sumere.
Tertius, quando Sacerdos bona fide consecravit, et post consecrationem recordatur se non esse jejunum, quia tunc ex praecepto divino tenetur consummare sacrificium. Idem dicendum, si celebrans post consecrationem corporis incidat in aegritudinem, ut nequeat progredi, alius etiam non jejunus perficiat sacrificium. Quod si ante consecrationem recordetur se non esse jejunum, S. Thomas quaest. 83. art. 6. ad. 2. ait consultius esse, ut desistat si sine scandalo potest: quando quis celebrat privatim, hoc bene contingere potest, quando tamen publice nequit evitari scandalum, ad quod evitandum, consultius progreditur: et idem dicendum de communicante jam, nisi commode se possit subducere.
Quartus est, quando celebrans reperit in patena, corporali aut calice aliquas particulas hostiae a se consecratae, tunc debet eas sumere, ita communiter Doctores et praxis; Cajetanus in Summa, et latius in opusculis, tractatu 33. de celebratione Missarum, Solus in 4. dist. 12. quaest. 1. art. 8. Sylvester in Summa,vevbo Eucharistia 3. Victoria in Summa num. 83. Navarrus c. 25. num. 89. Suarez disp. 68. ratio est, quia si reliquiae sunt minimae saltem, neque servari commode, neque aliis dari possunt, magis spectat ad reverentiam Sacramenti, ut sumantur, et haec sumptio spectat ad integritatem illius sacrificii, modo reliquiae sint consecratae tantum ab ipso Sacerdote, et censetur in eo casu totam communionem facere jejunus, ut quidam volunt.
Sed magis proprie dicitur praeceptum jejunii in eo casu non obligare, cujus finis est reverentia Sacramenti, neque Ecclesiam intendisse ad consummationem integri convivii illius obligare Sacerdotem in eo casu ad jejunium, quia cessat materia praecepti. Unde vix fieri potest, quin semper aliquid sanguinis consecrati maneat adhaerens calici, donec permisceatur lotio, quae ex praecepto Ecclesiae admisceri debet ob reverentiam sanguinis, ne quidpiam ejus pereat; ergo similiter, quando reliquiae corporis supersunt, postquam sumpta est lotio, quae nequeunt conservari, aut aliis tradi, sumendae sunt, neque hic intervenit praeceptum Ecclesiae in contrarium.
Oppositum hujus docent aliqui, ut Paludanus in 4. dist. 9. quaest. 1. Antoninus 3. part. art. 13. cap. 6. sig. 9. Summa Rosellae verbo Eucharistia 3. sig. 13. et favet Concilium Matisconense II. cap. 6. quod has reliquias jejunis tradi praescribit, sed intelligendum est de communicante, nam oppositum patet ex praxi Ecclesia ; nam jnrubrica de defectibus Missae praescribitur, quando particula consecratae hostiae post sanguinem sumptum, haeret calici, ut digito attrahatur ad labrum calicis, et sic sumatur, vel certe vino infuso, quod deglutitur ante illam particulam communiter. Secundus modus sumendi illam particulam magis probatur modernis, cujus oppositum imputat Suarez Doctori dist. 8. quaest. 3. ubi tamen nihil habet de hoc, sed ex alio casu probat non jejunum sumere particulam injectam calici, ut in Feria VI. parasceves, quando particula injecta vino, quod non consecratur illo die, sumitur simul cum vino.
Sed quid, si particulae sint majoris quantitatis, verbi gratia, aliquot, quae communicantibus supersunt, faciendum? Respondetur, eodem modo sumendas esse, nisi sit commoditas eas servandi, etiam post ablutionem, quando antea non sunt visae, per rationes jam adductas, quia quod quantitas sit major aut minor, non refert, cum nequeat decenter servari Sacramentum, aut aliis tradi sumendum ; ita communius auctores intelligentes hoc de iis, quae tamen consecratae sunt ab ipso Sacerdote sumente, non autem si consecratae sunt ab alio, quia non spectant ad integritatem ejusdem convivii et sacrificii, nisi respectu consecrantis tantum. Haec ratio non est rejicienda, quam Doctores moderni sequuntur, sed neque videtur omnino convincere, nisi quoad minuscula, quae nequeunt in sacrarium reponi, nam si major supersit particula, et commode possit in sacrario reponi, melius servatur praeceptum Ecclesiae, reponendo illam in sacrario ; sed ubi celebratur, quando non est sacrarium, ut in capella seposita, neque reverenter seponi possit, et conservari, tunc sumenda est.
Quando autem censetur Sacerdos posse eam sumere ? Respondent quidam, quamdiu calix est in altari; alii, quamdiu ipse Sacerdos est in altari, quia quamdiu est in loco sacrificii, censetur debere semper habere potestatem perficiendi ea quae ad sacrificium illud pertinent, ejusque reverentiam ; unde si recedat ab altari in Sacristiam, et tunc offendat in c orporali particulam, aut in calice, servanda est, nisi subsit periculum, quod in casu sequenti explicatur.
Quintus casus est, quando imminet grave periculum irreverentia, ut conculcationis in manibus infidelium, aut incendii, tunc debet a non jejunis sumi Sacramentum cum devotione et reverentia, quando non suppetit aliud remedium.
Hic quaeritur, utrum liceat Sacerdoti non jejuno conficere Sacramentum, ad communicandum infirmum pro viatico, qui nunc moriturus est, ne cogatur absque viatico decedere vita, neque est alius modus ipsum communicandi ? Major in 4. dist. 9. quaest. 3. sig. 3. putat licere secreto adire Ecclesiam, et secreto hostiam consecrare et deferre infirmo, ita tamen, ut propter scandalum evitandum ipse Missam non dicat ; dicit etiam posse secreto frustum panis fermentati consecrare, si non adsit azymus, ad communicandum infirmum.
Respondetur tamen hanc sententiam esse singularem, et nullo modo sequendam in praxi, cujus oppositum tenent communiter moderni, quia licet aegrotus habeat obligationem communicandi juris divini, cui cedit praeceptum de jejunio, tamen parochiis nequit ipsi ministrare hoc Sacramentum, nisi secundum ritum praescriptum ab Ecclesia, ideo nequit non jejunus conficere Sacramentum, aut seipsum non jejunum communicare.
Ex quo solvitur ratio adversarii, quae est praemissa, nempe, Juris Ecclesiastici esse praeceptum jejunii, viatici autem,
esse divini juris. Dices potest ex opposito saltem oriri scandalum, tam aegroti quam amicorum et parentum, maxime si Sacerdos ipsi teneatur, ut parochus parochianis ministrare Sacramentum. Respondetur non referre, quia scandalum illud debet alio modo evitari, alias posset etiam in mensa communi, et eadem urgente necessitate celebrare ad communicandum infirmum sine vestibus sacerdotalibus et reliquis, quae sunt juris Ecclesiastici, hoc nemo dicit ; scandalum autem illud amicorum et parentum non est fundatum, si ex eo praecise concipiatur, quod non jejunus non celebret, quia sic esset scandalum Pharisaeorum, quod curari non debet cum legis transgressione.
Dices, contritus debet celebrare, quando non adest copia confessoris, ut evitet scandalum, quamvis alioquin secluso scandalo ex praecepto teneatur abstinere. Respondetur in hoc extare Tridentini declarationem supra praemissam, non ita in proposito. Deinde per contritionem justificatur, nec obligat praeceptum praemiltendae confessionis, nisi quando adest copia confessoris. Tertio, propter infamiam quam incurreret abstinendo. Dices, praecepta positiva maxime Ecclesiae non obligare cum gravi incommodo, ut patet de praecepto audiendi Sacrum diebus festis ; ergo etiam neque hic. Respondetur, hic non ess6 incommodum tale, quia infirmus non obligatur ad viaticum in casu impossibili, qui reputatur praesens, cum Ecclesiasticae consuetudinis et praecepti universalis transgressione.
Ex his rejicitur opinio eorum, qui putant Episcopum posse dispensare cum parocho, ut in eo casu celebret, quia jus positivum commune non subest dispensationi Episcopi, nisi in casu concesso per ipsum jus, et repugnat etiam canon. 13. Tridenta. sess. 7. de Sacramentis in genere. Sequitur ex hoc gravis obligatio parochorum ad habendum Sacramentum semper paratum ad usum parochianorum.
Quaerendum ulterius, an aliqua alia indispositio praeter poenam Canonicam, aut peccatum, de quo in sequenti disputalione agemus, impediat communionem, etiam in jejuno, licet caetera adsint ? haec indispositio reducitur ad habitum corporis, vel maculam aliquam indecentem, verbi gratia, ex pollutione nocturna, aut alia, sive sit voluntaria aut involuntaria.
Quoad habitum corporis, nihil est determinatum in Canonibus, nisi tantum de Sacerdotibus in capitulo Ecclesiastica, dist. 23. quod est Concilii Bracharensis III. quo praescribitur, ut quando Sacerdotes communicantes accedant, stolam super utrumque humerum pendentem gerant sub paena ferendae excommunicationis, quod videtur usu receptum, saltem in Missa solemni, ut fit Feria V. in Coena Domini: Cum Sacerdos, inquit, ad Missarum solemnia accedit, aut per se Deo Sacramentum oblaturus, aut Sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumpturus, etc. ubi videtur loqui de communione in Missa solemni.
Religio autem et reverentia debita mysterio, exigit ut devote et reverenter accedatur, ut Patres etiam monent. Cyrillus Ierosolymitanus catechesi 5. Pronus, inquit, accedat adorationis in modum, ac venerationis; unde Cyprianus in orationem Dominicam, ait, placendvm esse divinis oculis etiam in habitu corporis, sed in hoc sequendus est ritus Ecclesiae. Quoad alia, de indispositione quoad maculam externam, deciduntur tres casus de pollutione nocturna, de usu matrimonii licito, de menstruatis, ac etiam leprosis.
Respondetur breviter, qui passus est pollutionem nocturnam involuntariam, et sine culpa, sive ex causa naturali, sive ex illusione daemonis, non debet abstinere a communione, ita Suarez disp. 68. sect. 2. quia et daemon, ut impediat propositum communionis, aliquando ex illusione causat hunc effectum, qui contemni debet, magis autem si ex causa naturali eveniat.
Unde Justinus martyr quaest. 21. ad gentes dicit, non est aequum propter hanc involuntariam passionem abstinere a mysteriis. Idem docet Theophilus Alexandrinus in suis responsionibus, responsione 8. quod maxime verum est, si non relinquat affectus inordinatos in homine, qui impediunt devotionem et reverentiam Sacramenti, ut divagationes mentis, et remissiones in rebus spiritualibus tractandis. Consultius erit, tum abstinere secundum aliquos, ob decentiam, donec transeant.
Quod si autem occurrerit aliqua necessitas et utilitas communicandi, potest non obstantibus illis communicare, quia nullum est praeceptum in contrarium, quamvis aliqui cum D. Thoma, doceant esse peccatum veniale accedere ob indecentiam, alii quidem neque per se esse veniale, sed consultius esse abstinere ob decentiam. Omnes conveniunt non esse peccatum mortale communicare. Sed neque dari potest certa in hoc regula, sequendum judicium confessarii, considerandae circumstantiae, quae ad communione impellunt, quia ubi non est lex, judicium boni viri et patris spiritualis intervenit.
Quod si contigerit talis pollutio ex peccato, certum est praemitti debere paenitentiam ; de reliquo autem consultius abstinet ob humilitatem et decentiam eo die, tamen per se, peracta poenitentia, idem dicendum est ac de alia ; unde considerandae sunt circumstantiae, quae ad communionem impellunt, quia per se, cum peccatum per paenitentiam deletur, nihil manet quod communionem per se impediat, cum quamvis ob decentiam differenda quandoque sit, neque est certa regula.
Circa secundum de actu conjugali, qui licitus est, ac proinde per se non impedit communionem, nisi qua tollit devotionem, solet differri communio ob decentiam, et ut conjugati perducantur ad majorem reverentiam Sacramenti, non tamen ob necessitatem alicujus praecepti. Concilium Elibertinum, et refertur de consecratione dist. 2. cap. Omnis homo, statuit ut quis ante sacram communionem a propria uxore abstinere debeat tribus, aut quatuor aut octo diebus, sed hoc est consilii, non praecepti, ut cum majori munditia mentis et corporis accedatur. Sancti etiam Patres, ut Theophil. supra responsione 5. et 12. Augustinus supra serm. 206. et 244. de tempore, Hieronymus in Apologia ad Pammachium, idem docent, quod maxime servandum est, quando talis actus est ex nimia voluptate, non ad superandam tentationem et periculum peccati; qui autem reddit et non petit debitum conjugale, minus abstinere debet a communione.
Quantum ad leprosum, ratione horroris ac scandali, aliquando arcetur a communione, unde Innocentius III. cap. Nos tua, de cleric. aegrot. removendum ab altari praecepit clericum leprosum ob praefata motiva. De monstruosis Dionysius Alexandrinus epistola ad Basilidem, can. 2. docet menstruatas feminas non debere accedere ad communionem: idem habet Theoph. Alexandrinus in suis responsionibus cap. 7.
Idem dicendum de foeminis palurienlibus, unde Theodorus Balsam. in dictam epistolam, docet a Leone Imperatore per edictum cautum esse, ne quadraginta diebus accedant, sed hoc nihil obligat. Alensis... part. quaest. 37. docet consuetudinem Ecclesiae esse, ut aliquot diebus abstineant, sed hoc videtur potius ess e ex aegritudine ipsarum, quae nequeunt ad Ecclesiam accedere, neque aegritudo est talis, ut pro viatico communicari possint domi. Alia non recensentur impedimenta, quamvis de leprosis et ulcerosis idem dicendum sit, si ulcus est grave et horridum, praesertim in ore aut facie. Cura tamen horum non est deponenda, sed privatim fiat, quod sine offensione aliorum nequit fieri in publico. Solos enim peccatores exclusit Paulus, et valde scandalosum esset, si Iii, quos Deus exercet ad patientiam, fierent contemptui, aut desererentur.
(c) Dico quod in isto casu consecrare sanguinem, etc. Ex fundamento hujus conclusionis, quo asseritur integritas consecrationis in utraque specie esse juris divini et ecclesiastici a Doctore, et secundum veritatem, ut probat bene, oritur difficultas inter modernos Theologos : utrum possit confici in una tantum specie saltem ex dispensatione Sedis Apostolicae.
Prima sententia est, posse perfici sacrificium hoc in una tantum specie, pro qua citatur Gaspar Casalius, inclhiare videtur Ruardus in articulis, art. 16. quia definit sacrificium esse facere rem sacram, sed conficiendo in altera specie id contingit: ergo, etc. Et eamdem sententiam docuit Illustriss. Armacanus, magister meus Pater Cavellus, olim in hac materia ; eamdem tenet Alanus de Eucharistia, cap. 20. et Claudius Sanctez repetitione 10. cap. 3. de Eucharistia, Angelus in summa, verbo Eucharistia: et saltem ita fieri ex dispensatione, sequitur ad sententiam eorum, qui docent, sub utraque specie consecrationem fieri esse tantum juris humani. Adrianus in 4. quaest. 6. Major dist. 9. q. 3. Alensis lib. 6. Compendii Theologiae, Richardus a. 13. docet non esse contrarium certum fidei dogma. Navarrus in summa c. 25. dicit esse praeceptum Ecclesiasticum.
Oppositam sententiam docent communius Theologi moderni; eam indicat D. Thomas quaest. 74. prt. 1. et quaest. 80. art. 12. Marsilius in. 4. quaest, 6. art. 1. Cajetanus in 3. quaest. 80. art. 12. Vasquez disp. 223. cap. 3. Suarez disp. 75. sect. 6. et alii, quos cilant.
Prima conclusio, prior est satis probabilis opinio, et probabilem indicat Vasquez, et patet ex auctoritate Theologorum gravium, qui eam docent; et quia ejus oppositum nequit convinci ratione aut auctoritate, totum enim dependet ab instituto Christi. Probatur conclusio, quia consecratio corporis non dependet a consecratione sanguinis, quae fit per aliam formam et aliam materiam: ergo habet suam per se significationem propriam, ergo in casu, quo fieret illa sola, fieret oblatio, sicut et Sacramentum ; consistit enim oblatio in consecratione. Probatur consequentia, quia per consecrationem vini, non fit Christus praesens speciebus panis ; ergo extra consecrationem non complet intrinsece aliter in esse sacrificii, quam in esse Sacramenti. Docet deesse significationem completam sacrificii, nisi accedat: altera species. Contra, sic etiam deest significatio completa Sacramenti, quod per modum convivii institutum est in cibo et polu ; sed hoc non obstante, contingit usus unius speciei in laicis, ergo maneret etiam significatio sacrificii, non totalis et integra, sed partialis.
Confirmatur, illa consecratio, quantum ad expressam significationem, esset solius corporis sine sanguine, et sine hoc etiam concomitante, si fieret in triduo ; ergo repraesentaret sacrificium crucis, explicite quidem corpus seorsim, implicite vero separationem sanguinis. Dices requiri ex praecepto divino consecrationem sanguinis: contra, hoc non colligitur ex facto Christi, sicut non colligitur ex eodem facto communio sub utraque specie a laicis, quamvis sub utraque communicavit Apostolos in Caena.
Accedit, quod multi expositores in Lucae. 23. quando duo discipuli euntes in Emmaus castellum cognoverint Jesum in fractione panis, docent, inquam, tum consecrasse Christum in unica tantum specie ; ergo ex facto non suppetit argumentum efficax, quo probetur illud praeceptum. Dices colligi praeceptum ex illis: Hoc facite in meam commemorationem; contra, ex eodem colligitur, ut explicat Trident. sess. 13. c. 2. per sumptionem etiam Sacramenti celebrari memoriam passionis, sed communio fit a laicis sub una tantum specie ; ergo. Deinde ut habetur apud Lucam cap. 22. subjecit Christus illa verba alterutrius speciei consecrationi, ita etiam refert Paulus 1. ad Corinth. 11. apud quos tantum illa verba habentur; ergo in alterutrius speciei consecratione celebratur illa memoria.
Confirmatur secundo, quia si unus Sacerdos consecrans corpus, expiraret, antequam consecraret calicem, et alius mox, ut compleret sacrificium consecraret calicem, sequeretur quod neuter sacrificaret, quod est absurdum. Probatur sequela, quia neuter complete consecrat; Ecclesia tamen ordinat complementum sacrificii fieri per alium in eo casu, ergo uterque sacrificat, quamvis alteram speciem seorsim consecret.
Ex his patet conclusio, supposito nempe jure Ecclesiastico hanc connexionem indici tantum, non esse dubium, in ea posse Pontificem dispensare, et quandoque dispensasse docet Onufrius Panvinus in Chronico, Innocentium VIII, anno 1490. praeterea Innocentium IV. refert Volaterranus dispensasse cum Norvegiis, apud quos non poterat reperiri, aut conservari vinum ob vehementiam frigoris sub polo. Quidquid sit de veritate illius historiae, quae non reperitur inter acta Ecclesiastica, solus Innocentius dicitur id fecisse a Volaterrano, qui anterior est: non dicit tamen commode ad propositum, dum asserit eum Novergiis permisisse usum calicis sine vino, quod erroris est. Sed responderi potest lapsum fuisse, quia nempe Pontifex consecrationem corporis sine calice eis permiserit ; calix enim alterius liquoris nequit consecrari. Quidquid autem sit de veritate historiae.
Probatur, etiamsi praeceptum hoc esset juris divini, posse Pontificem in eo dispensare, accedente necessitate communi alicujus regni, quando defectu vini nequiret haberi usus sacrificii aut Sacramenti : quia alia etiam juris divini praecepta quaedam (quia necessitati publicae aliter non esset provisum) dispensandi potestas est apud Pontificem, ut in voto, juramento, matrimonio rato, quae sunt juris divini; ergo, quando utilitas publica id exigeret, posset etiam Pontifex in hoc praecepto dispensare a paritate. Deinde est praeceptum divinum, ut consecrans communicet sub utraque specie, sed novi Sacerdotes, qui consecrant simul cum Episcopo, communicant tantum sub una specie; ergo.
Respondent quidam, ut Vasquez ad primas tres instantias, non dispensare Pontificem in voto, juramento, et matrimonio. sed tollere promissionem ac materiam juramenti Deo, ac si ipsi Pontifici fieret. Sed haec solutio non valet, quia non ipsi fit promissio, unde nequit lolii, nisi ab ipso, qui habet potestatem relaxandi obligalionem praecepti, quod directe respiciat ipsam. Quoad matrimonium dicit tolli contractum, et sublato contractu desinere obligationem. neque haec etiam satisfacit, quia ideo tenet contractus, quia habet annexam obligationem, ergo qui nequit tollere obligationem, nequit rescindere contractum ; ex hoc autem rescinditur, quia tollitur obligatio in cujus virtute tenet, alioquin sicut contractus alii ex consensu partium rescindi possent, quia non tenent, nisi manente consensu utriusque, neque inducant obligationem aliter, ita etiam posset rescindi matrimonium ratum ex utriusque partis consensu praesente, nisi obligatio praecepti faceret illud perpetuum, quae, inquantum tollitur per Pontificem, relaxatur, alioquin non est in potestate Pontificis consensus praeteritus, quin fuerit, et etiam legitimus ; ergo solum obligatio praecepti cadit in dispensationem.
Praeceptum communionis sub utraque specie dicit idem auctor non obligare, nisi principaliter offerentem, qui est Episcopus. Contra, quia hoc praeceptum oritur ex consecratione, sed consecratio non magis fit ab Episcopo quam ab aliis, quia idem character sacerdotalis invenitur in singulis, et ejusdem potestatis est, et singuli concipiunt intentionem in his ; ergo sicut sunt partes, ita non invenitur aliquis principalis offerens quoad consecralionem.
Caeterum, quia ad reverentiam Sacramenti facit, ut communio sub utraque specie non fiat, nisi a solo Episcopo, videtur auctoritate Ecclesiae dispensantis hic mos inductus ; vel ergo non est praeceptum divinum, aut si est, subest auctoritati Ecclesiae, cui commissa est dispensatio mysteriorum, quando reverentia Sacramenti et utilitas populi exigit non esse observandum.
Confirmatur ex Trident. sess. 21. cap. 2. Praeterea declarat sancta Synodus hanc
potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum temporum et locorum, varietate magis expedire judicaret, etc. Sed expedit utilitati communi totius regni aut provinciae, in qua vinum haberi nequit, aut conservari, ut usus hujus Sacramenti, ad quod omnes obligantur, non intermittatur ; ergo.
Confirmatur secundo, sacrificium offerre vel posse offerre, est necessarium, et in omni lege observatum, ac proinde saltem praecepti divini, superioris obligationis, quam sit praeceptum de consecratione sub utraque specie ; ergo in iis partibus in quibus nequit haberi altera species, aut conservari, esset valde durum asserere non licere offerre sacrificium , quod unicum est in lege nova, aut hanc connexionem utriusque speciei ita institutam esse, ut relaxari non possit, cum Christus universalem esse voluit usum Sacramenti et sacrificii in tota Ecclesia.
Antecedens quoad secundam partem probatur, quia finis praecepti de sacrificio offerendo est altior, quam sit praecepti de connexione utriusque speciei, nempe finis illius est cultus Dei; hujus autem est significatio seu repraesentatio explicita sacrificii Crucis; haec autem suppletur per repraesentationem tam explicitam quam implicitam, et sicut memoria passionis per communionem unius speciei . celebratur ex Tridentino, ita per consecrationem. Accedit, quod in una specie sola invenitur veritas rei oblatae, nempe totus Christus. Ex his patet ad ea quae objiciuntur ex Patribus, aut Concilii. Si quia loquuntur ordinarie, ut fit sacrificium, non in casu.
Secunda conclusio, etiam probabilis est altera sententia, nempe esse praeceptum divinum hujus connexionis, quia sollicitudo Ecclesiae in ea connexione videtur interpretari hanc connexionem, quia non permittit ullo casu sacrificium mancum, et ut obstaret, dispensat in praecepto jejunii, ut patet ex casibus supra allatis, et memoria passionis completa et expressa videtur exigi ad sacrificium, quam explicant Patres et Doctores per imitationem esse in utriusque speciei consecratione.
Caeterum inter utramque sententiam mediari potest hoc temperamento, ut consecratio utriusque speciei de praecepto divino et ordinaria lege, quando potest utraque materia haberi: quando autem nequit haberi, praevaleat necessitas sacrificii in aliquo populo aut natione huic praecepto consecrationis utriusque, ut haberi possit usus tam sacrificii quam Sacramenti, qui praeponderat praecepto de consecratione integra.
Exemplum potest esse in aliis Sacramentis, verbi gratia, confessio verbalis est de essentia Sacramenti Poenitentiae, ut desinit Tridentinum, et confessionis etiam integritas, ut patet sess. 14. cap. 5. hoc tamen de lege ordinaria. In casu autem, quo quis esset mutus, aut ex infirmitate amitteret usum linguae, non currit obligatio confessionis verbalis, sufficit confessio per signa et nutus ; sufficit etiam confessio aliquorum peccatorum, quando timetur mors praesens, et non superfore tempus integrae confessionis, sic etiam in proposito explicandum.
In Sacramento Confirmationis, Minister ordinarius, non solum quoad potestatem, sed etiam quoad praeceptum, est Episcopus: in casu tamen quo aliquis populus aut natio non haberet Episcopos, ex dispensatione Pontificis potest confirmatio fieri a Presbytero, ut communior fert sententia modernorum cum Doctore supra dist. 7. quaest. 1. et habetur dist. 59. cap. Pervenit, ubi Gregorius in Sardinia confirmavit hunc usum confirmandi Presbyteris, ubi non erant Episcopi: et insinuat Trident. sess. 7. de Confirmatione, c an. 3. Si quis dixerit sanctae Confirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem Sacerdotem, anathema sit. Hic ergo modus reconciliandi illas opiniones videtur congruus, quamvis a Doctoribus non tradatur ; reduci tamen potest ad principia eorum, qui tenent primam sententiam, nec magis videtur in praeceptis aliorum Sacramentorum congruum fuisse hoc temperamentum praecepti divini, quam in sacrificio et Sacramento altaris; et videtur magis conforme suavi dispositioni et providentiae Salvatoris, quia hoc modo provisum est universaliter toti Ecclesiae. Unde sicut materia hujus Sacramenti est panis triticeus in genere non restricta ad speciem hanc aut illam, quae in omnibus partibus non invenitur, et vinum vitis sine discretione speciei, ad eum finem, ut materia suppetat Sacramenti toti Ecclesiae et sacrificii; sic etiam congruum eral praeceptum non ligare ad consecrationem utriusque speciei in communi necessitate, ubi altera haberi non posset, aut conserveri, quod esset privare magnam partem Ecclesiae mysterio, propter impossibilitatem habendi alteram spciem. Haec quoad veritatem speculativam hujus casus ; praxis autem alternari non debet sine declaralione et licentia Sedis Apostolicae cui communicata est potestas interpretandi legem, et disponendi circa ministerium Saramentorum et sacrificii. Haec resolutio non est contra Doctorem in praesenti littera; quamvis enim praeceptum de integritate Sacramenti aut sacrificii sit juris divini, ut ipse ducet, tamen cedit fortiori praecepto, et strictius obliganti in casu posito. Caetera quae spectant ad doctrinam moralem sumptionis Sacramenti de praecepto et dispositione requisita, commodius tractabuntur in distinctione sequenti, quia littera majorem occasionem haec tractandi insinuat.