IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solutiones ad argumenta principalia non habentur in antiquis editionibus vel manuscriptis, et ideo additiones esse videntur ; et forte Doctor ea omisit, quia juxta varias vias traditas in hac quaestione varie solvi possent. Quae hic adducuntur non sunt per omnia ad mentem Doctoris, ut id, quod dicitur ad primum, scientiam dependere a scibili, quia secundum eum 2. dist. 1. quaest. 4. et 5. quando fundamentum potest esse sine termino, distinguitur a relatione ad terminum, et consequenter si scientia potest esse sine scibili existenti, sive sit intuitiva sive abstractiva, non dependet essentialiter ab illo, nec est ei idem, seu consubstantiale, ut hic dicitur ; in abstractiva enim, scibile est ens rationis, cui ens reale, quale est scientia, non est idem ; intuitiva etiam, cum sit qualitas absoluta, potest conservari, secundum quosdam, sine objecto. Vide Doctorem 1. d. 3. q. 6. 8. et quodl. 13. et 14. an vero gaudium et tristitia, seu alia contraria in gradibus intensis possint esse in eodem, tractant Lych. hic Bassol. hic quaest. unic. Rubion quaest. 2. Pitigianis art. 14.
Ad argumenta (q) principalia. Ad primum principale ante oppositum, quando arguitur quod gaudium et tristitia sunt opposita, et opposita non sunt in eadem potentia, et sic non fuerunt in portione superiori voluntatis Christi, dicendum quod minor est falsa, gaudium enim et tristitia non sunt opposita, nisi sint respectu ejusdem objecti. Ratio est, quia quando aliqua essentialiter dependent, non tantum causaliter, illa non habent oppositionem, nisi respiciant idem, ut scire et ignorare dependent essentialiter ab extrinseco, non tantum causaliter, quia causantur ab aliquo extra ut ab albedine ; sed essentialiter dependent ab objectis, quia licet scientia sit qualitas absoluta,
(amen respectus ad scibile est sibi consubstantialis, quia, ut dictum est in 2. lib. dist. 1. quaest. 4. quando fundamentum non potest esse sine respectu, tunc ille respectus est consubstantialiter idem illi fundamento, licet non formaliter idem et ideo quia scientia non potest esse sine objecto scibili, ideo nec sine illo respectu ad scibile ; ideo sequitur, quod est sibi consubstantialis, et ideo scientia et ignorantia non sunt opposita, nisi ut idem respiciunt, nam in eadem anima cum ignorantia lapidis stat cognitio trianguli habentis tres, etc. Nunc autem velle et nolle includunt respectus ad objecta, sicut scire et ignorare, ideo non sunt opposita, nisi sint respectu ejusdem. Unde summe amare Deum et odire peccatum, non sunt opposita, sicut nec gaudium de passione Christi circumstantionata, et tristitia de eadem passione nude ostensa, ita nec velle et nolle illam passionem, et sic sunt opposita.
Ad illud in oppositum, quando dicitur quod contraria dicuntur esse circa idem susceptivum, et non ex eadem causa, dico quod non requiritur quod contraria habeant eamdem causam, sed idem susceptivum, quando sunt mere absoluta, quia a quibuscumque causis causentur, contraria sunt et opposita, ut albedo et nigredo, quia non dependent essentialiter ab aliquo extrinseco ; sed si ista contraria sunt absoluta, et dicant necessario respectum consubstantialem ad objecta et ad causas, non erunt opposita, nisi comparentur ad idem objectum formale, sicut dictum est.
Ad secundum, quando arguitur de passibilitate et impassibilitate, dicendum quod non est simile, quia dos impassibilitatis est qualitas, per quam formaliter repugnat corpori glorioso passibilitas sic autem non fuit in proposito, quia non fuit aliqua talis qualitas ut impassibilitas in portione inferiori.
Ad aliud, quando arguitur de peccabilitate et impeccabilitate, dicendum quod illa ratio bene est ad propositum, quia peccabilitas et impeccabilitas essentialiter dicunt ordinem ad aliud, ut ad objectum, sicut gaudium et tristitia, et ideo dico ad rationem quod non est contradictio, quod voluntas ordinate sit conjuncta fini ultimo et sic cum hoc posset habere alium actum circa aliud quod est ad finem, quia posset habere actum inordinatum circa illud quod est ad finem ; sed quod hic ita non sit, hoc est ex ordinatione divina quod quilibet Beatus sit in termino, quando per beatitudinem conjungitur fini ultimo. Unde dico quod non repugnat impeccabilitas circa illud quod est ad finem, sicut non repugnant cognitio principii et error conclusionis, et multo minus hic ; unde quod damnatus non recipiat gratiam, hoc non est, quia non habet potentiam, et sibi formaliter repugnet, sed hoc est ex ordinatione divina, quia est in termino suo.
Ad aliud, quando arguitur per Philosophum, quod delectatio magna excludit tristitiam, non tantum , oppositam, sed etiam contingentem, dicendum quod hoc verum est de facto. Unde secundum naturam, summa delectatio excludit tristitiam, et hoc propter colligantiam potentiarum ad invicem ; tanta enim potest esse delectatio in una parte animae, quod excludat usum alterius partis animae ; licet ergo in proposito fuerit maximum gaudium in portione superiori voluntatis Christi, tamen non excludebat dolorem in appetitu sensitivo, nec etiam tristitiam in portione inferiori, quia illa delectatio non redundabat in portionem inferiorem. Unde hoc fuit factum per novum miraculum quod gloria in portione superiori voluntatis non redundavit in corpus, sed permisit ipsum esse passibile, nec etiam redundabat in eamdem potentiam, ut comparatur ad aliud objectum. Unde sicut per miraculum fuit quod simul erat viator et comprehensor, ita fuit miraculosum quod ista gloria non redundabat in corpus, nec in vires inferiores, sicut in Beatis redundat. Ad aliud de Avicenna, dicendum quod verum est de facto, quod potentia intenta uni operationi impedit aliam a sua operatione, et hoc verum est naturaliter, tamen contrarium fuit dispensative in Christo, sicut dictum est.
Ad aliud, quando arguitur de dilatatione cordis Christi, credo i quod non habuit cor magis dilatatum, quam alii. Unde potest dici uno modo quod gaudium non redundabat in cor, quia etiam non redundabat in portionem inferiorem, cum gaudium potentiae voluntatis Christi, quod habuit circa objectum aeternum, non redundabat in eamdem potentiam circa aliud objectum, quod fuit per miraculum, sicut dictum est, et ideo nec est mirum si non redundabat in cor. Vel aliter, quod gaudium et tristitia circa cor, aut fuerunt aequalia, aut non. Si sic, ergo nec cor movebatur motu dilatationis, nec constrictionis, quia tunc unum impediret actionem alterius ; sicut si ponatur aqua et ignis penitus aequales secundum virtutem agendi et patiendi, et ponatur lignum in medio, quod natum est pati aequaliter ab utroque, nec frigefiet, nec calefiet. Si autem fuerint inaequalia, tunc unum dominabatur, et qualitercumque fuerit, cor ejus constringebatur, (unde contristatur cor, cum non dilatatur per gaudium, sicut si esset tristitia amota,) et ideo non tantam redundantiam habuit gaudium super corpus, sicut dolor et tristitia.
Ad auctoritatem Hilarii patet per dicta superius, quod dicit eum non doluisse, quia non habuit causam unde doloret, qualem nos habemus.