Vox domini intercidentis flammam. Hic commemorat beneficium, quo liberati sunt a malo inflicto divinitus. Num. 11, dicitur quod propter murmur populi ignis invasit partem castrorum, et ad levationem manus Moysi ignis extinctus est: et hoc est quod dicit, vox, idest imperium, domini intercidentis, idest destruentis, flammam ignis.
Consequenter commemorat beneficia quae promovent in bono. Et ponit tria. Primo beneficia multiplicationis populi. Secundo nutritionis parvulorum.
Tertio ducatus per desertum. Littera Hieronymi habet, vox domini parturientis desertum. Sic legitur in Josue. Nullus eorum qui exierunt de Aegypto, et venerunt in desertum, intraverunt terram promissionis, nisi Josue et caleb, ut patet Num. 14. Sed omnes qui intraverunt in eam, nati sunt in deserto. Et ideo commemorat hoc beneficium quod populus non est extinctus; unde dicit, vox domini parturientis, idest parturire facientis, et specialiter desertum cades: quia quantum ad intentionem Moysi fuit, quod statim exeuntes de Aegypto intrarent terram promissionis, et venirent in cades.
Unde miserunt exploratores, et illi dissuaserunt et timuerunt intrare: et propter illud peccatum omnes mortui sunt. Et quia ex illo dimiserunt intrare, ideo in hoc deserto omnes mortui sunt. Vel secundum litteram nostram, vox domini concutientis desertum; idest commoventis ad generationem per desertum cades. Vox domini praeparantis cervos. Hieronymus habet, obstetricantis cervos. Hebraeus habet praeparantis mulos. Cervi in desertis manent. Et quia filii Israel quadraginta annis fuerunt in deserto, ideo dicuntur cervi: Psal. 17: statuit pedes meos tamquam cervorum, quia mulieres habuerunt opportunitatem pariendi et enutriendi.
Et revelabit condensa, vel saltus quia ducatum ei praestitit per columnam ignis per noctem et nubis per diem: Ps. 135: transduxit populum suum per desertum. Mystice, in hoc quod dicit, vox domini confringentis, signat donum fortitudinis.
Et ponit hic exclusionem peccati concupiscentiae, cum dicit, vox domini intercidentis flammam ignis, scilicet concupiscentiae: Sap. 6: concupiscentia sapientiae deducet ad ignem perpetuum.
Et haec nutrit alia mala de qua 1 joan. 2: omne quod est in mundo aut est concupiscentia oculorum etc.. Et haec consumit: job 31: ignis est usque ad consumptionem devorans.
Basilius exponit sic. Vox domini intercidentis, etc.
Quia in die judicii virtute divina ignis dividetur, quia ardor sine luce erit in igne involvente reprobos.
Ignis splendens sine ardore erit ad gloriam electorum. Et hoc quod dicit, pertinet ad donum consilii. Vox domini concutientis desertum. Hic ponit exclusionem duplicis infidelitatis: scilicet gentilium et Judaeorum. Quantum ad primum dicit, vox domini concutientis desertum, idest gentes ad fidem commovit convertendo ad eam: isa. 54: multi filii desertae (idest populi gentilis) magis quam ejus quae habet virum, idest synagogae.
Quantum ad secundum dicit, desertum cades, quod interpretatur sanctum legis: quia Judaei sanctificati per legislatorem convertentur in fine mundi: Isai. 1: terra nostra deserta etc.. Et hoc pertinet ad donum intellectus. Consequenter commemorat beneficium quod pertinet ad promotionem in bonis.
Et primo ponit collationem sapientiae. Secundo ejus actum. Dicit ergo, vox domini praeparantis cervos, idest sanctos et perfectos viros: quia sicut cervi repellunt venenosa, ita sancti repellunt omne peccatum: et sicut cervi per spinas incedunt sine laesione, ita sancti per vanitatem mundi sine delectatione. Gen. Penul.: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis. Et isti praeparantur per deum, non per se: et ipse deus, revelabit, eis, condensa, idest ea quae aliis sunt abscondita: Matth. 11: revelasti ea parvulis. Et hoc pertinet ad donum sapientiae. Consequenter concludit gratiarum actionem pro praedictis beneficiis, dicens, in templo ejus omnes dicent gloriam: Psal. 148: juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen domini. Alia littera habet, omnis dicet vel loquetur gloriam. Verum est quod quilibet habet dona communia, et etiam specialia. Et pro hoc speciali dono quilibet dicet gloriam: eccl.
Ult.: danti mihi justitiam, dabo gloriam.