CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod prudentia non potest esse sine moralivirtute, et de solutione objectionis
superius inductae. De eo quod superius dictum est, objiciendo scilicet quod nihi magis sumus operativi bonorum vel justorum propter prudentiam, altius parum incipiendo solvere oportet, sumendo hoc scilicet quod pro principio : quemadmodum quosdam nequaquam dicimus esse justos, qui tamen justa sunt operantes. Verbi gratia, eos qui faciunt ea quae a legibus ordinata sunt motu legum, vel qui nolentes talia faciunt coacti, vel qui propter ignorantiam leges servant, putantes non esse leges quod lex est, vel faciunt propter lucrum, et non faciunt propter ipsa justa : opus enim virtutis sibiipsi finis est. Quamvis tales operentur quae oportet et quaecumque oportet operari studiosum, tamen non sunt justi. Sic, ut videtur, contingit aliqualiter dispositum secundum habitum operari singula quae sunt habitus illius, velut taliter operans sit bonus per habitum. Hoc autem dico quando per electionem finis operatur et gratia ipsorum operatorum , ita quod nullum alium habeat sui operis finem. Dupliciter ergo contingit operari justa, scilicet opere sine fine, et opere cum fine debito. Si autem aliquis operetur sine fine, per notitiam justorum non erit justus : justus autem est, quando nullo movente nisi fine justa operatur. Ex prudentia igitur justorum nemo justus est. Prudentia igitur indiget morali virtute. Sicut enim diximus, virtus moralis electionem rectam facit et intentionem per hoc quod intendit in finem. Quaecumque autem finis gratia nata sunt fieri ut adminiculantia ad illum, vel contrariorum prohibitiva, haec non sunt virtutis moralis, sed alterius cujusdam potentiae: virtus enim moralis quae est in modum naturae rationi consentaneus habitus, non nisi ad unum est tendendo et non cognoscendo. Finis autem quamvis unum sit, tamen circa difficile bonum est : et ideo multa oportet inquirere et ordinare ad finem consequendum : quod sine cognoscitiva potentia fieri non potest : quam cognoscitivam quamvis sit necesse supponere finem, tamen necesse est cognoscere ea quae sunt ad finem illum. Hoc autem dupliciter fieri potest, scilicet complete, et incomplete. Incomplete quidem fit per naturalem industriam : complete autem fit per prudentiam.
De his autem manifestius aliquid dicendum est, ut perfectior doctrina habeatur. Dicimus igitur quod quaedam potentia animae est, quam ''dinoticam . Philosophi vocant, ad bonam et divinam operabilium ex necessitate cognitionem. Dinotica est talis potentia, ut possit ex naturali industria operari et sortiri illa quae ad contendentia sunt, sive conferentia ad suppositam intentionem qua quisque finem sibi desideratum obtinere intendit. Haec autem dupliciter, scilicet secundum intentionem bonam et laudabilem, vel pravam et vituperabilem. Si quidem igitur intentio sit bona et laudabilis, dinotica vocatur. Si autem prava, tunc proprie vocatur astutia : et propter hoc ostvouc aliquando dicimus esse prudentes, quando ab bona contendunt sicut prudentes : aliquando autem dicimus
esse astutos, quando scilicet contendunt ad malum. Et ut breviter dicamus, AdminBookmark dicitur qui multum influxum habet intellectus practici ad obtinendum omne quod intendit: et hoc ex industria naturali : unde prudentia non est potentia haec quam dinoticam dicimus : licet non sit sine hac potentia in intellectu practico. Sicut enim saepe diximus, nullum subjectum susceptivum est alicujus habitus, cujus semina per naturam non sunt in Ipso: et per hoc efficitur Illius habitus proprium subjectum. Dinotica enim nihil aliud est nisi semina sparsa prudentiae et confusa, quae per experimentum et doctrinam ad formam prudentiae ordinantur et formantur, sicut potentia generis ad actum speciei ordinatur et determinatur per differentiam constitutivam. Habitus igitur hic, scilicet quem prudentiam vocamus, infit per experimentum et doctrinam huic usui animae, ita quod proprium subjectum est usus ejus hic. Hic enim usus, dinolicus scilicet, intellectus practici est confusi et indeterminati, qui determinatur ad habitum prudentiae. Sed hoc non potest fieri sine virtute morali, sicut jam dictum est, et manifestum est ex ipsa rei natura. Syllogismi enim operabilium quos prudentia in modum consilii syllogizat, oportet quod sint habentes principium quod sit causa operabilium, et ad quod consulta referatur. Hoc autem principium est talis finis secundum intentionem optimus: et hoc generaliter qualiscumque sit finis secundum quamlibet virtutem moralem : quaelibet enim Illarum intentionem rectam facit, et ad illam prudentia ordinat omnia quae syllogizat. Sic enim sermonis gratia est bonum morale : finis autem hujus boni non apparet nisi ei qui bonus est secundum illam virtutem : quia sicut saepe dictum est, apparentia boni est ex similitudine ad bonum. Similitudinem autem ad bonum moris non habet, qui in eodem more non est. Malitia enim quae secundum habitum inest, pervertit a similitudine ad bonum, et facit mentiri
circa practica principia : facit enim appatere bonum contrarium bono, et in consecutione illus mentiens, opportuna dicit quae non sunt opportuna.
Exemplum hujus est Paris et Helena et Diomedes. Helena enim est sicut concupiscibile movens, quod Paridem propter habitum luxuriae quo informatus fuit, movit ad concupiscentiam : et ideo mentiens, ut concupiscibile sequeretur, violationem alterius thori dixit esse opportunam. Diomedes autem ex habitu castitatis vidit Helenam ad admirationem, et propter habitum castitatis violationem alterius thori nefandam reputavit, sed in tanta pulchritudine opus naturae esse laudandum.
Ex omnibus his patet, quod prudentia principia operabilium sumit ex fine quem tondendo et appetendo appetere facit et determinat moralis virtus. Prudentia igitur non fit sine morali virtute. Quare manifestum est quod impossibile est aliquem esse prudentem qui bonus non est secundum moralem virtutem.