In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et misit Angelus, " id est, bonorum caetus ad imperium Christi, " falcem suam acutam in terram, " ad judicandum terrenos : " et vindemiavit vineam terrae, " id est, omnes qui finaliter posuerunt delectationem suam in terrenis.
Hic opponitur : Sancti non erunt exsecutores sententiae judicis : ergo non erunt vindemiatores. Responsio. Quidquid dicitur hic de Sanctis, non intelligitur de exsecutione sententiae, vel prolatione : sed quia mali eorum comparatione judicabuntur, et legent in eis quae facere debuerunt et noluerunt. item, dicuntur eos punire et judicare : quia assistunt.Christo judicanti et punienti.
Ulterius quaeritur, Cum non sint duo judicia, sed unum tantum futurum, cum prius habitum sit de judicio ubi Christus misit falcem suam in terram, quare non dicitur de vindemiatione vineae scilicet, cum haec simul fiant? Responsio. Per messem terrae et per uvas vineae intelligitur malorum damnatio, ut dicit Glos- sa: sed per vineam intelliguntur majores peccatores, qui magis student peccatis : per terram minores, qui minus student in hujusmodi : sicut major cura adhibetur circa vineam, quam circa terram : et ideo ponit de messione terrae et vindemiatione vineae ad signandum illa duo genera peccatorum, cum simul fient in judicio uno.
" Et misit in lacum irae Dei, " id est, infernum qui dicitur lacus propter suam profunditatem, sed irae Dei propter vindictam quam ibi patiuntur et iram. Ezechiel. XXXII, 24 : Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
" Magnum, " propter capacitatem, et quia magnos suscipiet ad paenam. Hieronymus legit magnum substantive, sic dicens : " Non lacum magnum dixit, sed magnum misit in lacum, id est, superbum et elatum in vindictam. " Psal. lxxxviii, 11 : Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum.
"Et calcatus est lacus extra civitatem. "
" Calcatus est lacus, " id est, calcati sunt qui erant in lacu, continens pro contento, id est, in aeterna morte sunt depressi.
" Extra civitatem, " id est, extra Ecclesiam et bonorum congregationem, quae est civitas sanctificata in qua requiescit.
Sed quaeritur, Quomodo hic fiat mentio de calcatione uvae vineae terrae, quando non facit mentionem de segete ? Responsio. Idem intelligitur per botrum vineae, et segetem terrae, id est, mali et peccatores. Idem etiam per torcular vel lacum in quo premuntur uvae, et per aream in quam manipuli congregantur, scilicet, poena inferni.
" Et exivit sanguis de lacu usque ad fraenos equorum per stadia mille sexcenta. "
Hic ostenditur qui sunt puniendi, quoniam non solum majores, sed etiam minores, qui signantur per fraenos equorum : nam sicut equus per fraenum regitur, sic minores per majores.